Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere conpellamur; uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere. ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere inpiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati. tamquam si diceret: "certe possum nec pios cum inpiis perdere nec tamen propterea inpiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum inpiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremiam, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite: si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum, quod nec unus ibi posset inueniri.
Quod occurrit Lot angelis et adorauit in faciem, uidetur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis inuitat, quae mortalibus necessaria est, uidetur putasse quod homines essent . ergo quaestio similiter soluitur, ut soluta est in tribus qui uenerunt ad Abraham, [*]( 1 cf. Gen. 18, 32 19 Hierem. 5, 1 25 cf. Gen. 19, 1 ) [*]( 4 in om. PT 7 et haud dubie delendum est 8 abraham N 9 exsegrationem C 11 possit CIPS 14 si om. NEug (ed. Knoell p. 330) 15 nec possum T 18 ibi om. N 19 iereiriiam VTd Hieremian Eug uias om. T ierusalem NTd 23 exhacgerandum N exaggerendum b 25 loht S 29 in] de b )
Quod ait Sodomitis Lot: sunt mihi duae filiae quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis quomodo placuerit uobis; tantum in uiros istos ne faciatis iniquum. quoniam prostituere uolebat filias suas hac conpensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit conpensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Lot, non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec conpensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
Viros uero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. graeci habent aopao-q, quod magis significat, si dici posset, "auidentia", quae faciat non uideri non omnia, sed quod non opus est. nam merito mouet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil uiderent; hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. hac aopadq. et illi percussi sunt, qui quaerebant Helisaeum. hanc et illi habuerunt, qui dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in uia non cognouerunt, quamuis ibi non sit hoc uerbum positum, sed res ipsa intellegatur. [*]( 4 Hebr. 13, 2 6 Gen. 19, 8 18 Gen. 19, 11 25 cf. IV Reg. 6, 18 26 cf. Luc. 24, 16 ) [*]( 1 diuinitus C 2 et hoc b 6 tiliae duae Eug 7 perducam V 8 post tantum legitur ne faciatis in Eug 11 a] ad N 12 quorumctlque b 14 consilium VPlSl 15 nimirum] nimium b 18 uims C 19 et 24 AORASIA CPSNVT uopaoia b 20 potest b 21 opus non T 22 caecita N 23 fuae N 24 hac ulterius b 25 heliseum CPSNVTb 27 non sit ibi PVTb )
Dixit autem Lot ad illos: oro, domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te et magnificasti iustitiam tuam, quam facis in me, ut uiuat anima mea; ego autem non possum saluus * fieri in monte, ne forte conprehendant me mala et moriar. haec perturbatione timoris non credebat ipsi domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendi» dixerat, ut intellegamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum; non enim et hoc pro auctoritate habendum est deo non esse credendum.
Et recordatus est deus Abraham et emisit Lot de medio euersionis. commendat scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Lot, ut intellegamus iustum Lot dictum secundum quendam modum, maxime quod unum uerum deum colebat et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos uiuens ad uitam similem non potuit inclinari.
Ascendit autem Lot de Segor et sedebat in monte. mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente domino ascendere noluit; aut enim nullus est alius aut non adparet.
Timuit enim habitare in Segor. infirmitati eius dominus et timori concesserat ciuitatem quam Lot ipse delegerat et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret ciuitati. tamen etiam ibi esse timuit; ita fides eius non magni roboris fuit. [*]( 1 Gen. 19, 18. 19 12 Gen. 19, 29 19 Gen. 19. 30 23 Gen. 19, 30 ) [*]( 4 uiuit P 6 hac PNVb 7 agnoscebat N qu»a S quia b 12 emisit scripsi: exemit libri; sed codd. PV in capitulis libri Geneseos „emisit", codd. ST ibidem "dimisitu praebent 14 abrae N 17 ad uitam] auitam N simile N 19 sechor C 20 nisi] ubi b 21 quo admonente] qmmonente C admonente] animo monente PTX 24 timore P 25 dilegerat C 26 ibi etiam b fides ita b )
Dixit autem Abraham de Sarra uxore sua: soror mea est; timuit enim dicere: uxor mea est, ne forte occiderent eum uiri ciuitatis propter illam. quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sarrae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. sed magis formae illius uis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda.
Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur quae putant homines leuiter habenda tamquam . in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur.
Merito quaeritur cur Abraham nec die quo natus est ei filius nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est epulum fecerit. quod nisi ad aliquam spiritalem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est; tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritalis aetatis, quando fuerit factus homo nouus spiritalis, id est non talis qualibus dicit apostolus: lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc potestis; estis enim adhuc carnales.
Quaeritur Sarra dicente: eice ancillam et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sarra. [*]( 1 Gen. 20, 2 9 Gen. 20, 6 13 Gen. 20, 3 17 cf. Gen. 21, 8 23 I Cor. 3, 2 26 Gen. 21, 10 29 cf. Gal. 4. 21 sqq. ) [*]( 4 pro] propt C 5 habraham C 6 adamari b 8 ad om. CT . 9 ęt SV om. b pepercit N 10 abrahac bd auertendum N 13 peccati PST 17 quur (aic persaepe) N qua natus S 24 adhuc enim estis carnales bd 27 heres erit PV 28 ista om. b\' )
Notandum quod et Ismahel dictus sit a deo semen Abrahae propter illud quod sic accipiendum docet apostolus quod dictum est: in Isaac uocabitur tibi semen; id est: non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine: ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non fuit filius carnis, sed filius promissionis, ubi promissio fit de omnibus gentibus.
Surrexit autem Abraham mane et sumsit panes et utrem aquae et dedit Agar; et inposuit in humeros, et puerum; et dimisit illam. fieri quaestio solet quomodo inposuerit in humeros et puerum tam grandem. nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta nouem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismahel cum Isaac quando Sarra commota est, utique cum grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus, profecto annorum fuit Ismahel, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sedecim. sed ut hoc quod cum paruulo lusit per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac, profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris cum utre et panibus nimis absurdum est, ut [*]( 7 cf. Gen. 21. 13 9 Kom. 9, 7. 8 14 Gen. 21, 14 19 cf. Gen. 17, 17. 24 20 cf. Gen. 21, 9. 10 ) [*]( 1 reaelationem N 2 hac re N 4 nesisse N 7 dictum NCIPl 9 isahac N isaac ex esau m. 1 C id est om. PSNVTb 10 deputentur N 12 fuit post promissionis praebetur in PSNVTb 13 fit om. SPlYl 15 panê N 16 solet quaestio Yb 17 et eras. C up. PV 24 sexdecim Tbd 25 accipiamus dictum b antequamJ tftquam b ablacteretur P 27 umero V )
Defecit autem aqua de utre et proiecit puerum sub unam abietem; et discessit et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim: non uidebo mortem filii mei. et sedit contra eum. exclamans autem puer plorauit. et exaudiuit deus uocem pueri de loco ubi erat. et uocauit angelus dei Agar de caelo et dixit ei: quid est, Agar? noli timere; exaudiuit enim deus uocem filii tui de loco in quo est. surge et accipe puerum et tene illum manu tua; in magnam enim gentem faciam illum. solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, proiecerit eum mater sub arborem et ierit longe quantum arcus mittit, ne uideret eum morientem. quasi enim quem portabat proiecerit, ita uidetur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur: fleuit puer. sed intellegendum est proiectum esse non a portante, sed. ut fit, ab animo tamquam moriturum. neque enim quod scriptum est: proiectus sum a facie oculorum tuorum, portabatur qui hoc dixit. et est in cotidiano loquendi usu, cum proici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo uideatur aut cum illo maneat. intellegendum est autem, quod scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer [*]( 7 Gen. 21, 15-18 24 Pa. 30, 23 ) [*]( 1 quatp (exp. m. 1) P om. NT 3 panem NT 5 est etj esset CPxSVTb subaudiamus NTb panem N 7 autem] enim N de] in S 8 unum V 12 dominus N 13 domini b 15 et ante accipe om. N 16 manu] in manu PSVTbd magna-gente V 18 esset] esset ismahel N proiecit CPSV1 19 arbore PNST ierit] sederit T 22 essej 8 T 24 tuorum om. N 26 proici diciturj proicitur SPIVb quo eratj querat N neq P )
Factum est autem in tempore illo et dixit Abimelech et cetera. quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham et appellatus est puteus quem fodit puteus iurationis* , quomodo congruat ueritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio iuxta puteum, sicut dictum est, iurationis errabat, qui ualde postea dicitur factus ab Abraham; ibi enim Abimelech et Abraham iurauerunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. quomodo ergo errabat iuxta puteum iurationis? an factum iam fuisse intellegendum est et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech ? nisi forte qui longe postea librum scripsit ex nomine putei iurationis appellauit regionem, in qua cum filio mater errabat, tamquam diceret: errabat in illa regione, ubi puteus iurationis factus est, quamuis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris, sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur nomen tenens antiquum, quod Abraham inposuerat. si autem ipse est puteus, quem apertis oculis uidit Agar, nihil restat, nisi ut per [*]( 9 Gen. 21, 22 11 cf. Gen. 21. 22-24 12 Gen. 21, 31 14 cf. Gen. 21, 19 ) [*]( 5 ut 8. I. m. 2 C 9 autem om. SN, (s. I. m. 1) P 10 cura om. S , (.s. l. m. 1) P 10 cum om.S 11 facit PlS etj ut b 12 congruagt S 13 fili N 14 sicuti PSVTbd 15 ab om. ST 16 nondum] non N fuerat b 17 filio suo V 20 nisi] si FP1 sed (d s. l. m. 1) S,b 21 nomine ex omni 8 ex omini P 22 dicere N errabat-ante in mg. inf. m. 1 add. V 24 sit] si N om. T 26 imposuerat abraham PSNVTb est om. SNb (s. I. m. 1) P post. puteus add. erat N 27 nisi om. SV (s. I. tII. 1) P )
Quaeri potest quomodo ad puteum iuramenti agrum plantauerat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat hereditatem nec spatium pedis. sed ea est intellegenda hereditas, quam deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. intellegitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam iurauerunt.
Et tentauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistula sua Iacobus quod deus neminem temtat. nisi quia locutione scripturarum solet dici "tentat" pro eo quod est "pro bat". tentatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato inplicatur. unde apostolus dicit: ne forte tentauerit uos is qui tentat. nam et alibi scriptum est: tentat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc genere locutionis "u t sciat" dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi diuino experimento etiam eidem innotescant.
Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quidquam; modo enim cognoui quoniam times deum tu. etiam ista [*]( 6 cf. Gen. 21, 33 7 cf. Act. 7, 5 11 cf. Gen. 21, 27-30 14 Gen. 22, 1 15 cf. Iac. 1, 18 19 Thess. 3, 5 20 Deut. 13, 3 26 Gen. 22, 12 ) [*]( 4 ad,omo N 6 ad puteum ex apudeum P 7 plantauerit PSNTb 8 non] nec b 16 tcmptet SNVb temtet Eug (ed. Knoell p. 332) quia) quod V locutiones NPl 18 alt. qua s. l. m. 2 P 20 bis CT bis P alibi I ab illo Kug 22 hoc ergo N 24 nisi diuinoj nimio V nisi (ex nimio) PS 28 timeas Cd tu] tuum C )
Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo et non propter deum? aut ergo angeli nomine dominus Christus significatus est, qui sine dubio deus est et manifeste a propheta dictus "magni consilii angelus", aut quod deus erat in angelo et ex persona dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam- solet. nam in consequentibus hoc magis uidetur adparere ubi legitur: et uocauit angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: per me ipsum iuraui, dicit dominus. non facile enim inuenitur dominus Christus patrem dominum dicere tamquam suum dominum illo praesertim tempore, antequam sumeret carnem. nam secundum id, quod formam serui accepit, non incongruenter hoc dici uidetur. nam secundum huius rei futurae prophetiam illud est in psalmo: dominus dixit ad me: filius meus es tu. nam neque in ipso euangelio facile inuenimus a Christo deum patrem dominum appellatum, quod dominus eius esset; quamuis deum inueniamus illo loco, ubi ait: uado ad patrem meum et patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. quod autem scriptum est: dixit [*]( 4 Gen. 22, 14 10 Gen. 22, 12 13 Es. 9, 6 17 Gen. 22, 15. 16 24 Ps. 2, 7 28 Ioh. 20, 17 29 Ps. 109, 1 ) [*]( 2 timeas Cd 4 nomen abraã. b a dicatur b 6 montem Eng 8 significat Eug 12 et non1 aut b 14 dictus est V2d 18 dicens om. CPSNYb memet SVTbd 27 eius dominus PVTb d*m S dum P in illo SVbd 28 deum meum in mg. add. m. 1 S 29 et deum uestrum om. S )