Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et reduxerunt eum de petra, et uenit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson. quando maxilla asini pugnans [*](1 Ps. 30, 3 3 Iud. 11, 34 9 Ib. 13, 2 11 Ib. 13, 8 15 Ib. 15, 8 17 Quaest. in Iud. quaest. LV Migne tom. 34 p. 824 19 Iud. 15, 10 22 Ib. 15, 12 23 cf. Quaest. in Iud. quaest. LVI 24 Iud. Ib, 13. 14 ) [*]( 2 domum] locum LSN refugii] munitQ N 3 sec. cod. Alex. ei ante praeter addidi ex sequenti locutione 6 eis N 7 pr. est om. b 9 pariebat] stixtev cod. Alex. 11 codici Alex. max. partem reapond. manue LSbd 15 femur Nbd 16 inusitata-locutio om. N 17 uulneris] mulieris b siquut N 18 ammirationem LS amirationem N 19 ascendisti N 20 uir LSl 24 sec. cod. Alex. uenit] usque uenit LSNb 25 apellatus N 26 samsom N Sampson d )

628
mille prostrauit. hoc ergo per prolepsin dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est.

Sicut stuppa cum olefecerit ignem: metaphora ab animali ad inanimale: non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. quamuis et hoc quod dixi "senserit" ad eandem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit.

Et extendit manum suam et accepit eam: et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus.

Et nuntiatum est Gazaeis dicentes: non ait: nuntiarunt dicentes, aut: nuntiatum et a dicentibus.