Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Uiros inanes et perturbatos . inanes posuit pro leuibus, quibus sunt contrarii graues: unde dicitur: in populo graui laudabo te.

Et intrauit in domum patris sui in Ephratha et interfecit frates suos filios Ierobaal septuaginta uiros super lapidem unum . quia iam superius septuaginta dixerat filios Ierobaal, id est Gedeon, et nunc eos septuaginta dicit occisos. quamuis minus occisi fuerint duo; id est ipse qui occidit et Ioatham iunior qui latuit, de quo adiungens dicit: et remansit Ioatham filius Ierobaal iunior, quoniam abscondit se.ac per hoc uniuersum numerum posuit pro paene uniuerso.

Et spreuerunt uiri Sicimorum in domo Abimelech . non dixit: spreuerunt domum Abimelech.

Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia: id est quattuor partes. iam istam locutionem etiam superius notauimus.

Et accepit populum et diuisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.

Et abierunt uir in locum suum: id est unusquisque.

Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit "eris nobis caput"; sic enim solet loqui [*]( 3 Iud. 9, 4 5 Ps. 34, 18 6 Iud. 9, 5 15 Ib. 9, 23 17 Ib. 9, 34 20 Ib. 9, 43 23 Ib. 9, 55 25 Ib. 11. 8 ) [*]( 3 do{j.po\'j}i«voIC cod. AUx. 6 domo b efrata LS ephrata N effrata b 7 et 9 hierobaal & 11 ioatan LS ioatam N ioathan b 12 ioatam LSN ioathan b hierobaal S 15 sichimorum bd 17 ittt AIKIFIA TSSAAortq apxaç cod. Alex. sichimam bd 19 superius etiam d 20 eum] autov cod. Alex. 23 aTCTjXfrov avrtp cod. Alex. habierunt N uir scripsi: uiri libri 25 erit N stc xesa/.Yjv cod. Alex. )

627
scriptura. unde est: esto mihi in deum protectorem et in domum refugii et multa huius modi.

Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia: hoc est, quod dictum est "unica ei"; sed propter adfectum repetita sententia est.

Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei pro "non erat ei" dictum est; praeterita quippe narrantur.

Et uxor eius sterilis et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis.

Et precatus est Manoe dominum et dixit: in me, domine, homo dei, quem misisti, ueniat nunc iterum ad nos: in me ita dictum est, ut subaudiatur "intende" .

Et percussit eos tibiam super femus . haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore uulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem.

Et dixerunt uir Iuda: quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali; dixerunt enim uiri Iuda. non unus uir.