Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et factum est quando seminauit uir Israhel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem.

Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum: ista repetitio uerbi non uidetur habere solitam elegantiam uel adfectum.

Et liberaui uos de manu Aegypti: per manum potestatem significat, per Aegyptum Aegyptios.

Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur "intende", hoc est: in me intende . et est ista locutio scripturis familiarissima.

Et si est dominus nobiscum, et ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui scriptura: quae si detrahatur, plena sententia est: et si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? quamuis et superior coniunctio possit salua sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, domine mi, deinde subsequeretur: si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo. [*]( 1 Iud. 4, 24 3 Ib. 4, 24 6 Ib. 5, 26 8 Ib. 5, 31 11 Ib. 6, 8 13 Ib. 6, 3 16 Ib. 6, 9 18 Ib. 6. 13 21 Ib. 6, 13 ) [*]( 3 canaan LSN 5 efficiabatur N 10 intelligi uellet bd 11 sec. cod. Alex. 13 sec. cod. Alex. 14 ascendebat NLSbd 16 liberauit LSN 18 cf. Quaest. de Iud. quaest. XXXIIII dni b 21 sec. cod. Alex. et ante ut quid om. Graeci 23 et om. LSl trahatur L 27 sequeretnr LS sequatur b )

625

Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues.

Et cecinit in cornea: subauditur !tuba\'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea.

Camelis eorum non erat numerus. sed erant sicut arena quae est ad labium maris. in multitudinem constat DrcspPoXttMac dictum. haec autem translatio. ubi labium maris posuit pro "litore", assidua est in scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium uolentes ponere quam ipsum labium. nam litus si uellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret.

Et diuisit trecentos uiros per tria principia; pro partibus principia posuit.

Et dixerunt ad Gedeon uir Ephraem: id est uiri de tribu Ephraem.,

Quid uerbum hoc fecisti nobis, ut non uocares nos cum exires pugnare in Madian? uerbum pro facto posuit.

Et dederunt septuaginta argenti: subauditur "pondo" uel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo "septuaginta pondo" habet.

Et conduxit in ipsis Abimelech uiros: in [*]( 1 Iud. 6, 25 5 lb. 3,81 7 Ib. 6, 34 9 Ib. 7, 12 17 Ib. 7, 1B 19 Ib. 8, 1 21 Ib. 8, 1 24 Ib. 9, 4 27 Ib. 9, 4 ) [*]( 2 bos] uos L 5 SamegarJ sagemar LS sangar b EXTOS jj/>ayu>v jjouiv cod. Alex. 8 tantum om. b 9 sed scripsi sec. cod. Graecos: et libri herant N 10 harena N multitudine bd 11 hyperbolicos LSNb 16 dicerent d 17 uiros om. N 19 utri Nbd effrem LSNb 20 effrem LSb effraim N 22 uocaris N ote ESBTCOOE-JOU noXe|AT,3ai cod. Alex. mazian S 25 hebreo S haebreo N 27 sec. cod. Alex. conduxit (u ex i m. 1) S amalech 81 ) [*]( XXVIII. Aur. led. III para 1. ) [*]( 40 )

626
ipsis dixit pro "ex ipsis" id est ex argenti pondo septuaginta conduxit uiros.