Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio.

Et dominus qui comitatur tibi tecum.

Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit.

Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.

Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur "iniquitatem facietis", quod est avo(iaaete.

Et occurrent uobis mala nouissimum dierum: sic enim habet graecus pro in nouissimis diebus aut in nouissimo dierum.

Nonne hic ipsepater tuus possedit te et fecit te et creauit te? ordo notandus est; prius enim uidetur dicere debuisse "creauit te et fecit te" et deinde "possedit te". quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?

Cum adipe renum tritici. haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intellegantur uelut interiora [*]( 3 Dent. 30, 12. 13 9 lb. 31, 8 10 Ib. 81, 16 13 Ib. 31, 27 15 Ib. 81. 29 18 Ib. 31, 29 21 Ib. 32, 6 25 Ib. 32, 14 ) [*]( 1 sumam X portasse N 2 aer] p JV 3 est in cęlo b ascendit N 5 transfretauit LSl 6 xat axoosavTss tXIJ\'t"tj\'ł it0tr;30(i.sv cod. Alex. 7 et faciemus b posuit pro eo N 8 uocabula noua lectio cum, sequentibus coni. XSb 9 tibi] ao-. cod. Alex. 10 moisen N mosen S 13 que L 17 avofiassxs"] anoheseit c. S anheseit L annoahsete N avofjuasnrj b awrrpszs cod. Trecensis 18 occurrent] hoc current X 21 Nonne] Na b te post fecit om. Y 24 possidere LI..VS 25 Cumtritici om. LNSb haec] Ec N metabphora X 26 trittici L )

613
tritici, unde farina eicitur; hoc enim et adipem dixit. nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere; hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est: eleuantes farinam superhumeros suos . graecus quippe interpres ataxta posuit, quod sunt adipes.

Filii in quibus non est fides in eis: usitata scripturis locutio.

Quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur: pro "seruos suos consolabitur"; nisi forte ipsum consolari dicit translato uerbo uelut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus et cetera talia.

Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine "in ipsis".