Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non dispones ad eos testamentum, cum de gentibus diceret; testamentum ergo pro pacto posuit.

Et filiam eius non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me et seruiet diis aliis et irascetur indignatione dominus in uos: non ait "irascar", sed tamquam de alio diceret.

Ciuitates magnas et muratas usque in caelum: uTceppoXtxd); dictum.

Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit dominus deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens: propter iustitias meas induxit me dominus hereditare terram bonam istam . ordo est: ne dicas in corde tuo dicens.

Ne quando dicant inhabitantes terram unde eduxisti nos inde: more scripturae additum est "in de".

Quae fecit uirtutem Aegyptiorum . hoc interpretes quidam latini minus intellegentes noluerunt dicere uirtutem, sed uirtuti uel exercitui, quoniam id, quod ait Graecus, Sovajuv, nonnulli exercitum intellexerunt; sed elegans locutio est. "quae fecit uirtutem eorum" intellegendum [*]( 3 Deut. 6, 20 5 Ib. 7. 1 7 lb. 7, 2 9 Ib. 7, 3. 4 13 Ib. 9. 1 15 Ib. 9, 4 20 Ib. 9, 28 22 Ib. 11, 4 ) [*]( 1 contrarie JV tristicie b 2 potest accipi (accipi 8. l. w. 2) S et post potest om. N post malo addunt accipi bd 5 fieyaXa xa: 7to),Î.Gt cod. Alex. 6 sed multii N 9 sumis L suo N 10 aliis] alienis S 11 irascitur N 14 yperbolicos LNS hyperbolice b 15 Nec LSxb dices Sl 17 ICLC όty.atOjo\'iaç cod. Alex. 20 quandoJ noTE cod. Alex. dicat S terra L unde inde nos eduxisti L 21 aditum N 22 Que N interpretes] interptes nri b 23 quidem N 24 uirtutem] uirtutes N 25 dinamin LNS Siajuv b )

605
est, quid eam fecit, quoniam ad nihil eam redegit. sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.

Quos aperiens terra os suum degluttiuit eos et domos eorum et tabernacula eorum . duae locutiones hic notandae sunt: quod et additum est" es o s", cum sufficere potuisset, quod et ait superius "quos", et, domos eorum cum dixisset, addidit: et tabernacula eorum, quasi alias in heremo haberent domos nisi tabernacula. sed nimirum domos intellegi uoluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur: et nunc tu, domus Iacob. nec ista locutio aliena est a latina lingua; nam et Romani dicti sunt domus Assaraci, quod ex Assaraco Troiano originem ducerent.