Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Secundum omnia, quae fecit dominus deus uester in Aegypto coram te uidente: nihil minus est, et si non addatur: uidente.

Et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: dicens posuit pro "cum diceret".

Et aduena, qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit aduena.

Propter hoc constituit tibi dominus deus tuus ut obserues diem sabbati et sanctificare eum. si "et" non haberet, non uideretur inusitata locutio: ut obserues diem sabbati sanctificare eum; aut certe si ita esset: ut obserues diem sabbati et sanctifices eum, aut ita: propter hoc constituit tibi dominus deus tuus obseruare diem sabbati et sanctificare eum . nunc uero "ut obserues diem sabbati et sanctificare eum" inusitata et notanda locutio est.

Adtende tibi, ne dilatetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exultatio quippe in dilatatione [*]( 1 Ib. 4, 34 7 Ib. 4, 34 10 Ib. 5, 5. 6 15 Ib. 5, 14 18 Ib. 5, 15 a 6 Ib. G, 12 ) [*]( 3 an] aut bd 4 mediis] media N 5 lncustam NS 6 et ranis] ranis bd 7 Secnndum] Sed LSNb que N 12 ascendisti N 15 que b 16 incollit N 18 dominus deus tuus tibi S 21 sanctificare eum] et sanctifices eum b; sanctificare-sabbati in mg. m. 1 add. S aut—eum om. b 22 sanctificare N 24 ut om. N 25 locutio] solutio b 26 JJLY] -X«tov9"r( "tj x«poi« aoo cod. Alex. 28 possa N )

604
intellegitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia. utrumque autem potest et in bono et in malo.

Et erit cum interrogauerit te filius tuus cras dicens; "cras" posuit pro futuro quocumque tempore.

Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes.