Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.

Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum.

Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat.

Interfecerunt in gladio . quod usitate diceretur: interfecerunt gladio.

Et omnes ciuitates eorum quae in habitationibus eorum . subauditur "erant".

Et uillas eorum succenderunt in igni. quod usitate diceretur: succenderunt igni.

Et omnem multitudinem mulierum, quae non nouit concubitum masculi, uiuificate. nusquam certius adparet hebraea locutione mulieres etiam uirgines dici solere. [*]( 1 Ib. 30, 5 3 Ib. 30. 5 6 lb. 30, 7 8 Ib. 3u. 7 10 Ib. 30. 13 16 Ib. 31, 4 19 Ib. 31, 8 21 Ib. 31, 10 23 Ib. 31, 10 25 Ib. 31, 18 2 delectationes] delicta b 4 et 8. I. m. 1 C ei N 7 nubserit CL 8 eius] eris N subsubauditur b 9 interpretes etiam bd 10 exierunt ie 8. I. m. 1) C.b ex-secundum om. C 12 manent LS cum] et cum d 13 ei om. C 14 solycismum C 16 xai yIXiou? cod..Âle:c. 17 tribubus] tribus C ouuv cod. Alex. duodeciens CNLS1 ctj et iam A\' 21 abitationibus N 25 cox £r\'ID cod. Alex. 26 cubitum CNLS 1)ŲŞ nusquam (prim nus in fine uersus exp. tn. 1) C 27 dici uirgines LSbd )

598

Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis eaEleazar sacerdoti primitias domini. non dixit "dabitis".

Et animae hominum a mulieribus, quae non cognouerunt concubitum uiri, omnis anima duo et XXX milia. et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognouerunt concubitum uiri, id est uirgines.

Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.

Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa ualde, non dixit: et pecorum multitudo erat.

Et uiderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus . non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. quasi enim expectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter inlata est.

Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. non est ista uel graeca uel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea uidetur. [*]( 1 Num. 31, 29 3 Ib. 31, 35 8 Ib. 31, 54 16 Ib. 32, 1 19 Ib. 32, 1 25 Ib. 32, 2 ) [*]( 2 eam C 4 cognouerant NLS cubitum CNLS omnes C xazn. \'f\')Z1J cod. Alex. omnis — 1t. 6 uiri in mg. infer. m. 1 add. S 5 triginta NLSbd 8 moyses in ras. m. 1 S 9 intnllit C 10 tabernaculvtn tv ex o) AT 13 intullit C 17 copiosa] Тtf)h cod. Alex. 18 pecora C 19 Iazer] azer C zarier NLS 26 eleazer Si 27 sinagogae CN )

599

Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.

Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. uidetur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominatiue intulit, quia praecessit: secuti sunt. est autem ista locutio etiam latina, sed rara.

Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu domini. non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna.

Et accesserunt ei et dicebant. non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum.

Et aedificabitis uobis ipsis ciuitates inpedimentis uestris.ac si diceret: aedificabitis uobis ipsis ciuitates propter inpedimenta uestra.