Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis.

Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est.

Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua.

Quod scriptum est: et extendit manum suam, accepit eam et induxit eam ad semet ipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa inuenimus hebraeis [*]( 3 Gen. 7,14 11 Ib. 7, 23 14 lb. 7, 23 19 Ib. 8, 6. 7 24 Ib. 8,9.11 1 graeci (i supra e m. 1) C grece NL graecae S anastasin CNLS exanastasin CNLS 2 habet NLS 3 et om. N 4 et omne-genus om. b 6 sec. cod. Alex 9 came] carnem N in carne LS 10 symmacus 01 simmachus N 11 est] dictum est N scriptum est bd 12 locutiones 01 condicionem C 14 a uoce cum unus cod. C et d nonam locut. incipit dixisset NLSbd 15 omnis (i ex e m. 1) C 17 locutione illa CN post illam add. esse d 18 quam NLSb utitur b 23 siccaret LS 24 suam] aotou cod. Alex. 25 et accepit LS 26 propterea] ppea 8 )

512
uerbis consonantia; nam utique sufficeret: et extendit manum, etsi non adderet "suam". tale est et quod paulo post dicit: habebat oliuae folia surculum in ore suo.

Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis.

Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum.

Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est.

Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum".

Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos".

Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον.

Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim.

Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus "lingua una".

Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra. [*]( 4 Gen. 8, 12 6 Ib. 8, 21 9 Ib. 8, 21 11 Ib. 9, 5 14 Ib. 9, 12 17 Ib. 10, 9 20 Ib. 10, 14 22 Ib. 11, 1 24 Ib. 11, 1 ) [*]( 1 et om. N 2 et] etiam bd 3 oliue CL 5 in om. NLSb 6 ad- 4iciam (d exp. m. 1) C om. b 8 eum ex eam m. 1 C 9 caraem uiuam] terram b 11 Banguinem uestrum bd 12 uestrum-sanguinem om. b 14 pono scripsi see. LXX: ponam libri 17 giganB CPNLS 19 sic] et sic LSd solet (e ex i) C enantion CN anantion LS avocvtiov b 20 inde] swtthv cod. Alex. philistim N philisthim L philistiim bd 21 exiit (t add. m. I) C 22 erat b lauium C 28 dicemus N )

513

Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur.

Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.

Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest "erat". sed quod non habent "filius Noe", sed "filius" tantum, noua locutio est.

Et erat Sarra sterilis et non generabat, cum posset sufficere: et erat Sarra sterilis.

Erit ergo, cum te uiderint Aegyptii, dicent, quia uxor illius haec: genere locutionis adiunctum est "quia"; nam sufficere potuit: uxor illius haec.

Quod ait scriptura: factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, sufficeret: statim autem ut intrauit Abram in Aegyptum.

Quid hoc fecisti mihi, quia non adnuntiasti mihi, quia uxor tua est? cum sufficeret: non adnuntiasti. et ipsum adnuntiasti more scripturarum dictum est; nam latini habent plerique: non dixisti. [*]( 1 Ib. 11, 3 4 Ib. 11, 4 9 Ib. 11, 10 14 Ib. 11, 80 16 Ib. 12, 12 19 Ib. 12, 14 22 Ib. 12, 18 ) [*]( 1 illi b 2 abet (semper fere h lite. om.) N lapides S 4 turrim bd Õ see. cod. Alex. secundum (dum add. B. I. m. 1) C 6 yperbolen C yperbolS LS locutionis (is ex es m. 1) C 10 cum om. b arfaxat b Arphaxadd 11 sec. cod. Alex. arpharxad N arfaxat b 12 ellypsis CLS eclipsis b 13 noe-est paene euanida C nog N 14 sarra L sterelia NSl 15 sara (sic ubique) bd 16 Erit om. N, sed spat. circa 5 litter. uacuum est et dicent cod. Gorb. in capitulis 17 haec 8. 1. m. 1 C 20 abram Cbd; formis abram et abraham in cod. uariantibus tamen ad cap. XVII 6 Gen. abram praeponam 22 adnontiasti 01 ) [*]( xXVIII. Aug. seet. III pari I. ) [*]( 33 )

514