Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et diuidant inter medium diei et inter medium noctis.

Uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli. quaeritur, quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. sic etiam: faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent "ad imaginem et similitudinem."

Inplete terram et dominamini eius. latina enim locutio est: dominamini ei.

Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent: qui operaretur terram.

Plantauit deus paradisum secundum orientem: quod latini habent "ad orientem".

Quod habent multi latini codices: et lignum sciendi bonum et malum, uel: lignum scientiae boni et mali, uel: lignum sciendi boni et mali et si [*]( 8 Gen. 1, 14 10 Ib. 1, 20. 26 15 Ib. 1, 28 17 Ib. 2, 5 -19 Ib 2, 8 21 Ib. 2, 9wi\' ) [*](2 Expliciunt capitula locutionQ in genesi. incipit liber locutionll in genesi feliciter fol. 37* C explicit questiones exodi. incipit locutiones de genesi fol. 53 N incipit liber locutionum sancti auguBtini in geneseos fol. 3 L explicit retractatio locutionum incipit liber locutionfl collectarfl ex libro geneseos fol. 1 S 6 proprietatis C 6 & diomata N; supra idiomata scriptum est in S i- propria lingua hebraeicae S hebreice N 7 post graecae add. 8 hae sunt 8 diuidam C diuident b .10 terra L 12 finnamentum caeli b 16 eius S 19 paradissum C paradysum S 20 abent N 21 habent om. b 22 scientiae] sciendi C 23 uel—mali om. C )

508
quae sunt aliae uarietates de hac re interpretum, graecus habet: et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali: quod nescio utrum locutionis sit et non magis certum sensum aliquem insinuet.

Quod habent latini codices: ex omni ligno, quod est in paradiso, escae edes, non paradiso escae distinguendum est, sed escae edes; nam "esca edes" dici admittit latina locutio, quoniam pro datiuo casu graeco ablatiuum uel quem appellant septimum in huius modi locutionibus solent ponere. aut certe ordo uerborum est: ex omni ligno escae.

Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; cppOVtĮLro\'ttX\'to; enim in graeco scriptum est, non aOfoo\'ttX\'toÇ.

Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum — neque enim clausis oculis prius sedebat — et quod in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum illo clausis oculis ambulabant.

Quod habent multi codices: et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, graeci habent: in medio tui [*]( Õ Gen. 2, 16 11 Ib. 3, 1 14 Ib. 3, 7 17 Ib. 21, 19 19 cf. Lue. 24, 31 . 22 Gen. 3, 15 ) [*]( 1 hac (h 8. I. M. 1) C ac N interp**s (turn eras.) 8 6 imparadyso S paradisso (bis) C post non add. in d 7 esca (a B. l. m. 1) C ammittit CXNL admittit 0281 8 quoniamj quę b 10 aut -escae om. CN 12 multi om. CN habent sophrotatos b ypovipi>TaToc] sophrotatus C sofrotatos NLS om. bd enim om. bd ingreco (n 8. I. add. m. 2) C greco** N 13 est] est fpovtfunTaioi; d est sophrotatos b non aovtazaxoz om. b sophotatus C sofotatos NLS cooMCttot d 14 euua CI eua S 15 eos om. N imparadyso S paradisso C caecos (o ex u) C 16 oculis (i ex o) C clausos (a 8. I. m. 1) C aberrasse CN 18 prius oculis bd 20 com 01 22 post codices add. quia audisti b et om. Cd inimiciciam (pr. ci s. 1. m. 1) C 23 alt. inter addidi; cf. de Genui ad litteram pag 333, 23 )

509
et in medio mulieris: quod locutionis est; nam tantundem ualet quantum cum dicitur: inter te et inter mulierem. hoc et in eo, quod sequitur: in medio seminis tui et in medio seminis eius.

Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.

Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere.

Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet "et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo.

Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: SievoTjOifj, quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent.

Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non "in arcam" sed "in arca", graeci nec "in arcam" nec "in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent. [*]( 5 Gen. 3, 17 13 Ib. 4, 2 15 Ib. 4, 8 20 Ib. 6, 6. 7 24 Ib. 6, 14 ) [*]( 1 in medio om. b locutionis (is ex es m. 1) C 2 inter post et addidi 3 init. et] est N ó latini om. LSb 7 non s. l. m. 1 8 graece C1 8 de ante quo om. N 9 grece b 16 cain in ras. m. 1 C est] est freqaens b 18 esset CN 20 penituit N deus] dns N 21 inueniuntur C Swvoiqdir)] dienatine C dienoede N dienode LS StaticoSs b 24 in area LSX 27 essent (e fin. ex i) C )

510

Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex itXaifiwv.

Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram.

Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus.

Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; avaotaaiv enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset Havaotaoi? dici, ut suscitatio sit àwiot\'Xotç, resurrectio efcavdataoic. quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione [*]( 1 Gen. 6, 16 4 Ib. 7, 4 11 Ib. 7, 5; Retr. II 54 quod autem libro primo poBai scriptum esse "et fecit Noe omnia uerba quaecumque praecepit illi dominus sic fecit" eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae posteaquam dicitur "et sic est factum", additur "et fecit deus", non omni modo simile hoc eidem mihi uidetur. denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est 15 Gen. 7, 4 20 Phil. 3, 11 ) [*]( 1 hostium L archae N 3 grece C grecae N graecae S ecplagion C ec plagion LS hec plagion N ExrcXaytot) b 4 ego] et ego b 6 latini om. b inueniijfltur (un exp. m. 1) C 7 genitiufl bd casum om. b 9 diebus LSb 12 dominus illi b deus om. b sic fecit om. Graeci cod. 18 condicione C 14 additur. quod CNLSb omittunt, addidi ex Retractationum lib. II 54 15 omnem] omnem carnS C 16 anastasin CLS anastasim N 17 etiam om. Sb 18 exanastasis CNLS 19 suscitatio] resurrectio C surrectio NL ..snrrectio S anastasis CNLS exanastasis CNLS et om. b 20 occurramus b resnrrectionem libtl . )

511
mortuorum; ibi enim graeci non avaotaotv, sed s$avdoraatv habent.

Quod scriptum est: et omnes bestiae secundum genus et omnia pecora secundum genus et omne repens, quod mouetur super terram, secundum genus et omne uolatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus uitae, non refertur "in quo", nisi "genus" subaudias, id est in quo genere; nam si "came" subaudiremus, "in qua" fuerat dicendum: quod solus interpres Symmachus dixit.