De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Magna haec et mira dignatio! quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur. tunc populus peccata sua confitens per Moysen deprecatus est dominum, ut hoc [*]( 2 Ioh. 1,1.14 17 I Cor. 12,12 24 Ioli. 3,14.15 27 cf. Xum. 21, 6-9 ) [*]( 1 accipi dicatur A et om. A 2 deus homo et homo deus A post uerbum add. d et uerbum erat apud deum 3 habitabit C JI 5 ambulabat] manebat A G quia Ktn\'2 est xps LS 8 crcdibilior fides b ex s. ras. Gm2 12 est A participata (a in ras.yi 13 camis Eug. 16 ascendit PKml in caelo z 18 est ovi. Ewjippii r 20 et om. z 21 appellat A 22 et s. exp. Iiqc Lm2, om. SVG miraque Pd 24 moses Eugippii r 25 ita] sic A 26 credit SJI creudidl\'rit A uitiu G 27 scrpentisGlIIlJlml 29 mosen Eugippii V dm Kb )

62
ab eis uirus auferret. ac sic Moyses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem ammonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur adtenderet; hoc facientes continuo sanabantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? a serpente quippe mors ucnit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: u t omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid igitur opus est, ut Christi morti per baptismum conformetur paruulus, si morsu serpentis non est omnino uenenatus ?

Deinde si-quod consequenter dicit-deus sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. periturus erat paruulus nec habiturus uitam aeternam, si per sacramentum baptismi non crederet in unigenitum dei filium, dum interim sic uenit, ut non iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, praesertim quia sequitur et dicit: qui credit in [*]( 9cf. Rom. 8,3 14 Ioh. 3,15 18 loh. 3 16 23 cf. Ioh. 3,17 24Ioh. 3, 18 ) [*](1 uiros LmlSVmlPGml si Kml moses Eug. cepto Sml 2 eneu PG ammouitque (d s. m et s. uit m21 nuit)K 4 sanabantur continuo KCb serpens bis Sm1 5 ego Pml eo* C id] et M significatur s.l.m2G 6 quippe] quidem Eugippii V quo ex co Gm2 mori mereretur] mori moreretur r moreretur Eug. 7 carne sua A 8 tantu s.exp. tamen Lm2 9 esset s. expo et naeGm2 similitudine il sine] sic A lOpeccati—poena om. Sml sicur S 11 conspiciebant LSVmlGml sanabantur Lm2Gml 12 liberatur Iiml similitudine LmlSVmlPGml 13 per iustitiam K 14 liberantur Lm2 15 in s.l.m2V 16 morte GmlK 17 paruulis Lml uenatus S 18 si quod consequenter] si quod sequenter LSVG sic cons. d sic deus A 19 dilexit deus S 21 periturus-aeternam om. r erat om. LSPG erat] add. ergo z 22 non exp. V creditur Vm2 in om. Gmlb filium dei b 24 sequatur (i s. a)F )

63
cum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filii dei. ubi ergo paruulos ponimus baptizatos nisi inter fideles, sicut uniuersae ubique ecclesiae clamat auctoritas? ergo inter eos qui crediderunt — hoc enim cis adquiritur per uirtutem sacramenti et offerentium responsionem - ac per hoc eos, qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. porro si illi, qui baptizati sunt, non iudicantur.isti, quia carent baptismo, iudicantur. quod uero adiungit: hoc est au tem i udici umquia lux uenit in mu ndum et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, unde lux uenit in mundum um, nisi desuo dicit aduentu? sine cuius aduentus sacramento quomodo paruuli esse dicuntur in luce? aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos paruulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? in deo autem facta dicit opera eius, qui uenit ad lucem, quia intellegit iustificationcm suam non ad sua merita, sed ad dei gratiam pertinere. deus est enim, inquit apostolus, qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate. hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum uenientium regeneratio spiritalis. ipse hoc aperuit, ipse monstrauit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri, nemini humanam argumentationem in hac causa liberamfecit.non alienentur parunli a gratia remissionis peccatorum; non aliter transitur ad Christum, nemo aliter potest deo reconciliari et ad deum uenire nisi per Christum.

Quid de ipsa forma sacramenti loquar? uellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum paruulum afferret. quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non [*]( 9 Ioh. 3, 19 15 cf. Ioh. 3, 21 17 Phil. 2, 13 ) [*]( 1 iudica*turG credidit LmlVml 4 eos] oms V 5 offercntium in ras. m2<J 6 eos om. V eos s.l.m2V 9 autem om. z 10 magis tenebras JI 11 dicit in mg. m2A aduentu et sacramento A 13 delictione (i pro m2 in ras.) A 14 si nec LmlSVmlPml 15 dicit facta bd 17 gratia S 18 enim om. KC uobis ACMTd et om. V uellet (om. et)al et om. LmlSVmlPGml 20 generatione Lac. 22 possint Kml opus s A ism s. haecG humanaS 23utnon6 a s.l.m2L 25 dum A peruenire JI liisi om, KAM 26 quid (d s.l.)V de** G 28 exorchismus VG nisi r, om. M )

64
tenetur? ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem paruulo, quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cuius in eo nihil esset? quomodo conuerti ad deum, a quo non esset auersus? credere inter cetera in remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? ego quidem, si contra haec eum sentire existimarem, nec ad sacramenta cum paruulo intrare permitterem, ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad deum sc ferret ignoro nec uolo aliquid grauius dicere. falsam igitur uel fallacem tradi paruulis baptismatis formam, in qua sonare atque agi uideretur et tamen nulla fieret remissio peccatorum, uiderunt aliqui eorum nihil execrabilius ac detestabilius posse diei atque sentiri. proinde quod adtinet ad baptismum paruulorum, ut eis sit necessarius, redemptionem etiam ipsis opus esse concedunt, sicut cuiusdam eorum libello breuissimo continetur, qui tamen ibi remissionem alicuius peccati apertius exprimere noluit. sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur iam, ut dicis, etiam in paruulis per baptismum remissionem fieri peccatorum. nec mirum; non enim redemptio alio modo posset intellegi. non tamen originaliter, inquiunt, sed in uita iam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt.

Quamobrem uides quantum iam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutaui. inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino paruulos ab omni peccato, et originali et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per baptismum oportere purgari, quantum intersit uides. proinde [*]( 19 Pelagiani ) [*]( 1 mihi certe A edem Vrnl 2 ille pro se KAMb possit Kml 3 renuntiasse M 4 conuertit a LnilSCml dum A 5 in ras. L, exp. G, om. SP remissione S ulla LmlSVmlG 6 exastimarem L exestimarem S 8 ferre A 9 paruulis tradi KCb tradit M 10 quo 8111 sonaret quod utique agi uid. b sonare] add. utique z atque om. z 11 exsecrabilius PCMd 12 dici posse zbd 13 baptismom Sa.c. redemptione Lp.c.J/M 14 ipsis etiam zd 15 peccati. G 1G nolunt LmlSVPGb uoluit T ipse mihi A 19 possit K posse A 20 habe A 21 distat KA 22 diserui Vml desserui M 23 librum legi P refugitaui V istos in ras. Gml 21 ut dicere ex uidere S dicere om. K 26\' notos Va. c. 27 per baptismum om. A )

65
isti posteriores intuendo scripturas et auctoritatem totius ecclesiae et formam ipsius sacramenti bene uiderunt per baptismum in paruulis peccatorum fieri remissionem, sed originale esse quicquid illud in eis est uel noluntdicere uel uidere non possunt. illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene uiderttnt-quod facile fuit—actatem illam in sua iam uita propria nihil peccati potuisse contrahere, sed, ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in paruulis dicunt. in his ergo, quae singula uera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet, ut a nobis nulla ex parte dissentiant. nam si paruulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis, paruulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae uitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis, concedant utrique nobis nullum nisi originale restare, quod per baptismum soluatur in paruulis.

An uero et hoc quaesituri de hoc disputaturi et tempus ad hoc inpensuri sumus, ut probemus atque doceamus, quomodo per propriam uoluntatem, sine qua nullum uitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc uocantur ab omnibus innocentes? nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus uel naturalis uel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus hoc multo tes tatore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? ualeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa euidentia; nam nusquam sic non inucnio quod dicam, quam ubi res, de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur. [*]( 3 post sed exp. ut L, add. SVPGb esset b quidquid SHmlKCMbd 4 esse V ali. uel om. LmlSVG uidere om. zd 5 promtu LSVnilG 8 peccatum ira tng. m2 A 9 singuli Lm2A ipsi] ipse ipsi LSVmlG 10 consequentur V 11 in paruulis Lni2Vm2 cOllcedunt Lm2 12 isti L autem om. z 13 proprium z proprie -1, c/. lin. 7.18 contraxisse (ira mg. al liabuisse) b 14 concedent Vm2KACbd eoucedentur M 16 quacritur zd de om. z disputari LmlSVmlGml 18 uoluptatem A si Kml 19 male A 20 uocatur l\'ml 22 aut] ac A 23 nullus om. V orationis A testatiori M 24 ueleat V 26 quid dicam b manifestatior z 27 ome (e in ras. m2)L omne (e in ras.)V oms SP ) [*]( LX. August. VIII pars I, Vrba et Zycha. ) [*]( 5 )

66

Vellem tamen quisquis hoc sapit diceret, quod peccatum uiderit uel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur iam baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua uita per animum proprium corpusue commiserit. si forte quod plorat taedioque est maioribus, mirum si hoc iniquitati, non infelicitati potius deputandum est. an quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cuiusquam prohibitione conpcscitur? at hoc ignorantiae est, in qua profundissima iacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus ualuerit, percutiet iratus et saepe ipsas eius mammas, quas, dum esurit, exigit. haec non modo feruntur, uerum etiam diliguntur in paruulis, et hoc quo affectu nisi carnali, quo etiam risus iocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus? qui si co modo sentiretur, ut dicitur, non iam illi tamquam faceti, sed tamquam fatui riderentur. ipsos quoque fatuos uidemus, quos uulgo moriones uocant, ad cordatorum delicias adhiberi et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis: tantum ualet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. nam cum homini iucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse noluisset; et si suum paruulum filium, a quo garriente talia pater laetus expectat et prouocat, talem praesciret futurum esse cum creuerit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. sed dum spes subest incrementorum et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, fit ut conuicia paruulorum etiam in parentes non solum iniuriosa non sint, uerum etiam grata atque iucunda sint. quod quidem prudentium nemo probauerit, ut a dictis uelfactis huiusmodi non tantum nou prohibeantur, cum prohiberi [*](2 putaret Vmlinfantes recentes M cui] sui M 3 uitam Lml 5iniquitate (i s. e m2) K 6 deputantum Vml 7 proibitione K compescitur Vm2 conpescitis P cpescitis (en s. j m2)G at om. A adhoc Lm1Vm1GCm1M adhuc SP 8 quae 31 9 pcrcutiet] pcrcutienti et LmlSVml PG pcrcutit Lm2Cbd ipsas eius] ipse (om. V) eius z ipsas etiam b mannas V quas om. A 10 exegit M exsugit d exugit b 12 absorditate A 13 se Lm1 14 tamquara] tam M redirentur Gml fatnos (in mg. al cirratos)b 1G prętiosior Lml tantiu K 17 malo Gml 18 iocunda Ltn2Vm2PGKA 19 uolutse (t in ras.)L e talia (e m2 ins.)L et alia SPG 20 prouocare (t s. re tn2)K si talem P 21 creberit SGml cre*uerit r 23 conuitiata S conuitia cet. 25 iocunda Liti2PGKAM sintF ut] et Pml addictis LmlSVmlGmlPmlM 26 non tantum om. z prohibere V )

67
iam possunt, uerum in haec etiam concitentur studio ridendi et uanitate maiorum. nam plerumque illa aetas iam patrem matremque agnoscens neutri eorum audet maledicere nisi ab altero eorum aut ab utroque uel permissa uel iussa. uerum haec eorum sunt paruulorum, qui iam in uerba prorumpunt et animi sui motus qualibuscumque linguae signis promptare iam possunt. illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam uideamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem tamquam ad scientiam locutionemque tendentes proficiendo uenerunt.

Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et deum prorsus ignorant, cuius sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt; in has quaero unde et quando sumnicrsi sint. itane uero eas hic contraxerunt et in hac uita sua iam propria per nimiam neglegentiam obliti sunt deum, prudentes uero et religiosi uixerunt uel in uteris matrum? dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui uoluerint, credant qui potuerint; ego autem puto, quod omnes, quorum mentem non obnubilat defendendae suae sententiae peruicacia, haec sentire non possunt. an nullum est ignorantiae malum et ideo nec purgandum? et quid agit illauox: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris? etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur, tamen, si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoraui: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. in illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima. rationalis, non solum indocta, uerum [*]( 20. 23 Ps. 24, 7 ) [*]( 1 concitantur YGm2 2 uanitate] uarietate M matrem Sml 4 aut om. A ue permissa A 5 motos LtnlSYPmlGml 6 lingua Gm2 signis om. zd indiciis b in mg. promtare SG promitare V promere A promptitare b 11 rationabilis M et add. vi2C 13 sumersi P sumisi Kml submersi CJlbd sunt C ea sic M contraxerunt hie K 15 et] uel P 16 fueruntSml 17 mentes zbd 18 prouicacia A liaec in ras. V non in ras. r 19 nec oppugnandum C ait Lm2\'P 21 peccata (ta s.l.m2)Y 22 comniittantur (u s. a m2)YG 123mea SYml, om. KCMbd 24 agitur Yml ignorantia A 25 recentes Kml I 26 hominis utique anima om. A ) [*]( I. -ã* , )

68
etiam indocilis iacet, quare aut quando aut unde contrusa est ? si naturae est hominis sic incipere et non iam uitiosa est ista natura, cur non talis creatus est Adam? cur ille eapax praecepti et ualens uxori et omnibus animalibus nomina inponere? nam et de illa dixit: haec uocabitur mulieret: quodcumque uocauit Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, ex quibus genitus sit, iam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine inuolutus et pressus, ut neque tamquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat, sed expectetur tempus, quo hanc nescio quam uelut ebrietatem non per unam noctem, sicut quaelibet grauissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat — quod donec fiat, tam multa, quae in maioribus punimus, toleramus in paruulis, ut numerari omnino non possint — hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum si in hac uita iam nati paruuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris inuoluti sunt?

Dicet aliquis: \'si haec naturae purae non sunt, sed uitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam, cur Christus longe excellentior et certe sine ullo peccato natus ex uirgine in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit?\' huic propositioni respondemus Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato non est creatus in carne peccati, nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia, ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati. non enim hoc agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non paruulus factus est, sed perfecta mole membrorum — potest enim dici etiam [*]( 4 Gen. 2, 23. 19 25 cf. Rom. 8, 3 ) [*](1 iacet et LSVPA pr. aut om.LSVmlPG naturazd 2 quur LntlSG; sic saepius, sed cf. Praej. 6 uocabit AM 7 ex] a zM Tbd necdum Kb 8 tam om. A 9 saltim PKM 10 quod V quod LSPG 12 aliquod LmlSGml aliquos V paruulatim T 15 ut si (ut exp. m2)KC iamj non P 16 alia qua(quas.Z.m2)X pietate A 18 naturasM pura zKCJI Pbd 19 uitiose A uitiosa eCMTb uiciosa IC longQ PGm2 20 excellentiae LmlSPG cxcellentius (us s. ,!ę)V 21 apparuit in ras. m. rec. L 22 respondeamusL nullus VmlGml 24 natus est Vm2 25 xpi ideo in ras. G 26 hic bd 28 more Vml )

69
pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli paruuli nascerentur, quod quale sit nunc non quaerimus — sed agitur de illius mentis quadam ualentia usuque rationis, quo praeceptum dei legemque mandati et docilis Adam caperet et facile posset custodire, si uellet. nunc autem homo sic nascitur, ut hoc omnino non possit propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem non carnis, sed mentis, cum omnes fateamur in paruulo non alterius, sed eiusdem substantiae, cuius in primo homine fuit, hoc est rationalem animam degere. quamquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. mouet enim, si illi primi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur. nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit paruulos nasci, quamuis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc deus paruulam uiro coniugem fecit, quam aedificauit in mulierem. unde et eius filios poterat omnipotentia creatoris mox editos grandes protinus facere.

Sed, ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli. quamuis sint paruuli neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt et matres agnoscunt nec sugendis uberibus cura et ope admouentur aliena, sed ea ipsi in materni corporis loco abdito posita mirabili facilitate nouerunt. contra homini nato nec ad incessum pedes idonei nec manus saltem ad scalpendum habiles et, nisi opere nutrientis inmotis labris papilla uberis ingeratur, nec ubi sint sentiunt et iuxta se iaccntibus mammis [*]( 15 cf. Gen. 2, 22 ) [*]( 1 peccatum A 3 ualenti ausuque LSG ualentia ausuque F 4 possit Kml 5 custodiret Kml si s.l.m2A hoc om.zbd 6 posset M cami LmlG 9 degeret TjSVml 10 quid om. A demonstraut (e s. an mZ)L demonstrant SVtnl mobet VmlGml 11 primi illi zbd illius LmlVPml G, om. S homines illius S 14 cum] enim ACm2, om. K 15 uero M 16 omnino potentia V onmipotenti Cml 18 obmittam L mittam Cml 22 matris S sugendi LSVmlPG operibus LSVmlG 23 ammouentur Kml maternis corporibus zAbd 24 possit amirabili S possita mir. VG 25 nec-idonei om. M saltim Kml AM 26 habilis Vml ope CT immotis rb admotis d papillae Cd 27 ingerantur LmlSPGC ingenerantur V )

70
magis possint esurientes flere quam sugere. proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis. nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cuius pondere rationalis anima sic grauatur, siue et ipsa ex parentibus tracta sit siue ibidem creata siue desuper inspirata, quod nunc quaerere differo.

In paruulis certe gratia dei per baptismum eius, qui ucnit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut euacuetur caro peccati. euacuatur autem, non ut in ipsa uiuente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. nam si post baptismum uixerit atque ad aetatem capacem praecepti peruenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet eamque adiuuante deo superet, si non in uacuum gratiam eius suscepit, si reprobus esse noluerit. nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis, penitus extinguatur et non sit, sed ut quicquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur ac uelut factum non fuerit habeatur, ipsa uero soluto reatus uinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et interclusione destructa, qua hominem a suo creatore separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum castigamus et seruituti subicimus, uelad usus licitos et necessarios relaxanda uel continentia cohibenda. sed quoniam diuino spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani nouit, uel praeterita uel praesentia uel futura, talis uita humana praecognita atque praedicta est, ut [*]( 4 cf. Sap. 9, 15 8 cf. Rom. 8, 3. 6, 6 16 cf. Rom. 7,23 22 cf. I Cor. 9,27 ) [*]( 1 possunt KAM suggere LAml infirmis nutrimentis M 2 fuisse M 3 similitudinem LSVmlPO nisi-peccati in mg. P 4 pondera A et om. M 8 similitudine M agitur] igitur M ct Vml 9 euacuctur A 10 recente M\' assumatur A oberat M 11 inerant M 12 percepti P 13 dno Aml gratia M 14 eius om. A suscipit KC susceperit Tbd reprobatus zbd 15 omnipotentis simili P 16 ut lex] uel ex M 17 ante pen. add. prorsus zd penitis P exstinguatur K estinguatur Cml quidquid VmlKMTbd 18 idem z 19 obolcatur Vml aboletur K ableatur M 20 ipso P is A solute Vml soluta C per quod illam A per om. b 21 et om. M distructa LmlSVmlQ quam LmlSP 22 seperabat K quo om. A 26 praedicata T )

71
non iustificetur in conspectu dei omnis uiuens, fit ut per ignorantiam ucl infirmitatem non exertis aducrsus cam totis uiribus uoluntatis eidem ad inlicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. sed quoniam de hac quaestione, in qua quaeritur, utrum possit ucl utrum sit, fuerit futurusuc sit homo sine peccato in hac uita excepto illo qui dixit: ecce uenit princeps mundi et in me nihil inueniet, aliquanto diligentius disserendum est, iste sit huius uoluminis modus, ut illud ab alio quaeramus exordio.

LIBER SECVNDVS.

De baptismo paruulorum, Marcelline carissime, quod non solum eis ad regnum dei, ucrum etiam ad salutem uitamque aeternam adipiscendam detur, quam sine dei regno et sine Christi saluatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere nullus 6 potest, priore libro satis, ut arbitror, disputauimus. in hoc autem uiuatne aliquis in hoc saeculo uel uixerit uicturusue sit sine ullo omnino peccato excepto uno mediatore dei et hominum homine Christo lesu, qui dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus, quanta ipse donat diligentia uel facultate disserendum [*](1 cf. Ps. 142,2 7 Ioh. 14, 30 14 cf. Apoc.5,9 17 cf. I Tim. 2, 5 18 ITim. 2, 6 ) [*](2 exercitis A exsertis Md 6 futurusue* L 8 irmcniit Vp.c. liabet K aliquando Oml 9 Expt liber primus ad Slarcellinu de baptismo paruulorum. Incipit eiusdS ad eunde pro eade causa liber secundus L EXPLIC LIB PRIMVS SCI AVG DE BAPTISMO PARVVLORVM INCIPIT LIB SECDS S EXPLICIT LIBEIi -I- SECVNDVS INCIPIT DE EADE CAVSA P EXPLICIT V Explicit liber prim\' de baptismo panmlorum. Incip liber secundus de perfcctione iustitiae K; a cod. G subsrr. abest; Explicit de baptismo paruulorum sci Augustini liber primus. Incip de hominc sine peccato ee non posse eiusdem liber secundus A Finit liber -p Incipit lib. ■II- M In nomine domini contuli ut potui. Explicit liber primus. Incipit liber II (lilt. mai.) C 11 marcellinae carissimae S karissime C 13 adiciscendumGml 14 qua PKmlA nullius Vml 15 oc Ijml aum L 16 uiuad ne Lml uiuat ne SP 18 semed Iml redcptionem A 19 ips Lml diligentia (in mg. al intelligentia) b discernendum CT eno*dandumque G enotandumque A )

72
enodandumque suscepi. cui disputationi si se identidem aliqua necessitate uel oportunitate inseruerit quaestio de peccato uel baptismo paruulorum, mirandum non erit nec defugiendum, ut eis locis ad omnia, quae responsionem nostram flagitant, sicut ualemus respondeamus.

Huius autem quaestionis solutio de hominis uita sine ulla subreptione uel praeoccupatione peccati propter cotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae uoluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adiuuandos nos diuinitus opinentur semel ipsi naturae nostrae concesso liberae uoluntatis arbitrio. unde fit consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, hoc est ne temptatione uincamur, uel cum fallit et praeoccupat nescientes uel cum premit atque urguet infirmos. quam sit autem noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium ipsique religioni, qua inbuti sumus, et pietati, qua deum colimus, quam uehementer aduersum, ut pro tali accipiendo beneficio dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: ne nos inferas in temptationem frustra positum existimemus, uerbis explicare non possumus.

Acute autem sibi uidentur dicere. quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod \'si nolumus, non peccamus, nec praeciperet deus homini, quod esset humanae inpossibile uoluntati\'. sed hoc minus uident, quod ad nonnulla superanda, uel quae male cupiuntur uel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis uiribus opus est [*](11 cf. Matth. 26, 41 etc. 17 Matth. 6,13 21 Pelagiani ) [*](1 cui] aut V si se] sis (s.l.m2 si se)K sese A se- V idemtidem V nessitate Ltnl nescitate SVml necessitate in ras. m2G 2 inseruit A de baptismo uel peccato bd 3 quae s.l.Lm2Vm2,om.SPG 4 resposionem Lml 6 supreptione Ltnl surreptione A quotidianas Lm2GC cottidianas K 7 maxima A 10 libero AM uolumtatis Lml fit (tinras.m2)L 12 ne] in V temptatione V uel-nescientes sequuntur post infirmos in A et cum S pocupat L 13 prematquae S pmitat quae G urget SPGKC infirmus IAnI quam om. A 14 salutis AC adque (sic saepius)L 15 religiori Lml 16 tali accipiendo] adi accipiendo (in mj. m2 adipiscendo)V adipiscendo b 18 inferat Sm2A temptatione rG.11 exestimmus Pml estimemus A 22 set Lml (ita saepius) minus] non zbd 23 ad s.l.Km2Gm2 a JI nulla Stnl mala Sml cupiuntur (cupi s. eras. metu) Lm2 uel-mctuuntur s.l.m2L 24 meteuntur Vm] mutuantur M )

73
uoluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praeuidit, qui per prophetam ueridice dici uoluit: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. tales itaque nos futuros dominus praesciens quaedam salubria remedia contra reatum et uincula peccatorum etiam post baptismum dare ac ualere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait: dimittite et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac uita emigraret manente illa sententia, quod quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, nisi post paululum sequeretur: sic loquimini et sic facite tamquam per legem libertatis incipientes iudicari. iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam; supercxultat autem misericordia iudicio?

Concupiscentia igitur tamquam lex peccati manens in membris corporis mortis huius cum paruulis nascitur, in paruulis baptizatis a reatu soluitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur; paruulos non baptizatos reos innectit et tamquam irae filios, etiamsi paruuli moriantur, ad condemnationem trahit. in grandibus autem baptizatis, in quibus iam ratione utentibus quicquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consensit, propriae uoluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo uinctos originaliter detinebat, ad [*](2 Ps. 142, 2 6 Luc. 6, 37. 38 9 Iac. 2, 10 11 Iac. 2, 12. 13 15 cf. Rom. 7, 23. 24 19 cf. Epli. 2, 3 ) [*]( 1 uoluntates A adhibiturus Lml adhabituros Gm2 2 ueridici (om. dicij.l 3 too Vml Tale sit tanquam A nos dns futuros b 4 praeuidens zbd 5 babtlsmum (sic saepe) L 7 s**pe V 8 migraret b 9 offendit SmlKA 10 ni Lml paulolum SK loqueretur 2, b (in mg. al sequeretur) 11 liberatis L 12 iudicare 13 fecit KAM superexaltat PGKACbd 14 misericordifi (sic)S iudicifi M 16 uius Lml in paruulis (i s. ras.)L 17 baptizatis s.l.m2K reatu (n s. ras.m2\')L 1sparuulos uero (uero s.l.ml)S 19 panioli bml 20 condamnationein Gb trahit in ras. mZL grandibus (in rllJ. m2 grandi) L ante s.l.Gm2 21 quidquid LmlSVG quicquic Km2 quidquod M 22 consentit zbd uolumtatis (m pro n saepius) L delc-tis L deletis uero (uero s.l.ml)S deleti* (s s. -)0 23 uinctos (i s. os) Sml tactos Vml uinctus JI oricnaliter (gi s. e m2)K detinebant (n fin. s.l.)Sml detenebat A )

74
agonem interim manet non sibi ad inlicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in uictoriam et pace perfecta nihil quod uincatur existat. consentientes autem sibi ad inlicita reos tenet et, nisi per medicinam paenitentiae et opera misericordiae per caelestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. propter hoc et dominus orare nos docens inter cetera monuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. ne nos inferas in temptationem, sed libera nosa malo. manet enim malum in carne nostra non natura, in qua diuinitus creatus est homo, sed uitio, quo uoluntate prolapsus est, ubi amissis uiribus non ea qua uulneratus est uoluntatis facilitate sanatur. de hoc malo dicit apostolus: scio, quia non habitat in carne mea bonum. cui malo nos non oboedire praecepit, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si ergo his desideriis concupiscentiae carnis inlicita uoluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus: dimitte nobis debita nostra, adhibentes remedium ex opere misericordiae in eo quod addimus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. ut autem non ei consentiamus, deprecamur adiutorium dicentes: et ne nos inferas in temptationem —uel, sicut nonnulli codices habent: ne nos inducas in temptationem—,non quod ipse deus tali temptatione aliquem temptct-nam deus intemptator malorum est, ipse autem neminem tcmptat-scd ut, si forte [*](2 cf. I Cor. 15, 54 5 cf. Rom. 8,34 Hebr. 7, 25 6 Apoc. 2,11 etc. 7 Matth. 6,12.13 13 Rom. 7,18 15 Rom. 6,12 18 Matth. 6,12 21 Matth. 6,13 24 lac. 1,13 ) [*](1 interi Lml manent (n ali.s.l.)Sml sibi (bi m2 s. ras.)L 2 obsorbeaturG uictoria Ab 3 exsistat K autem (em s.l.m2)G 4 reos (re s.l.m2)L opere Lml 5 per om. C interpellatem Lml 7 nobis P dimitte nobis s.l.m2L 8 deuitoribus Lml 9 ante no add. et s.l.m2L,Abd 11 ante prolabsus exp. facultate L 12 qua* K 13 quod (d s.l.m2)V quoniam LSPGbd 14 ma Lml nos om. Pd praecipit Lm2Cbd 15 regnat Vm2 17 concupiscentia LmlSYin2PG consensimus Lp.c.m2 consentimus A consenserimns b 19 opera M 20 deuitoribus Lml 21 deprecemurLSFwiIPG et om. A 22 tomtatio Lml uel—tcmptationem om. z .24 temtet A tentet GKC intentator GCM 25 eni s. awn Lmwb tentat Gr ut] et A )
75
temptari coeperimus a concupiscentia nostra, adiutorio eius non deseramur, ut in eo possimus uincere, ne abstrahamur inlecti. deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a uita: sed libera nos a malo. tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare et cui non consentire iubeamur. sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breuiter peti potest: \'ignosce nobis ea, in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adiuua, ne abstrahamur a concupiscentia. aufer a nobis concupiscentiam\'.

Ad peccandum namque non adiuuamur a deo; iusta autem agere uel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adiuuemur a deo. sicut enim corporis oculus non adiuuatur a luce, ut ab eadem luce clausus auersusue discedat, ut autem uideat adiuuatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuuerit, potest, ita deus, qui lux est hominis interioris, adiuuat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur. si autem ab illo auertimur, nostrum est et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad inlicita consentimus. conuersos ergo deus adiuuat, auersos deserit. sed etiam ut conuertamur, ipse adiuuat, quod certe oculis corporis lux ista non praestat. cum ergo nobis iubet dicens: co.nuertimini ad me, et conuertar ad uos nosque illi dicimus: conuerte nos, deus sanitatium nostrarum, et: deus uirtutum, conuerte nos, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, nosque illi dicimus: da mihi mihi intellectum, ut discam mandata tua, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: [*]( 1 cf. lac. 1,14 3 cf. II Cor. 5, 4 4 Matth. 6,13 18 cf. Rom. 8, 5 21 Zach. 1,3. Mal.3,5 22Ps.84,5 23 Ps. 79,8 25Ps.93,8 20IX 118,73 ) [*]( 1 a* G 2 deseramur (e alt. s. ras.)V uincire G abstramur LillI 3 absoruebitur LmlSmlM 4 pr. a s.l.mSL 6 post potest sequitur: oratio breuis perfectaque in z, quae senlentia del. in LV, in oratione breui pcrfectaque fIIllt. in S 7 simus Lflll a s.l.Km2 8 abstramur Lml concupcentiam Lml 10 non] nos A iuste VtnSKAM 12 adiuuamur Kml oculis Lml oculosGmlKml aduuatur Lml 13 ut] si ut A auersussuae Lm1 auersus Gm1 lonremtis Lm2 nra Vmt 19 couersos P conuersus Vml,Į aduersos LmlC auersns Vml auersusadiuuat in mg. A 20 certe om. V 23 sanitatum SmZKmZCJlbd salutariii nostrorum A 24 aliū Lml cum-quod iubes in mj. A 26 et nos bd )

76
post concupiscentias tuas non eas nosque dicimus: scimus quoniam nemo esse potest continens, nisi deus det, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: facite iustitiam itemque dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, a quo debemus petere cibum potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus promittit eius saturitatem?

Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos, qui dicunt accepto semel liberae uoluntatis arbitrio nec orare nos debere, ut deus nos adiuuet, ne peccemus. talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamuis in hoc erraret, quod sibi addendum ad iustitiam nihil putabat seque arbitrabatur eius plenitudine saturatum, deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus, quod bis in sabbato ieiunaret, quod omnium quae possidebat decimas daret. nihil sibi addi ad iustitiam iam petebat, sed tamen ex his quae habebat gratias deo agendo ab illo se accepisse omnia fatebatur. et tamen inprobatus est, et quia ueluti saturatus nihilde alimentis iustitiae iam rogabat accipere et quod eam publicano esurienti ac sitienti se uelut insultans praeferre gestiebat. quid ergo illis fiet, qui, etsi fateantur se non habere uel non plenam habere iustitiam, tamen a se ipsis habendam, non a suo creatore, ubi horreum eius et fons eius est, deprecandam esse praesumunt? nec ideo tamen solis de hac re uotis agendum est, [*](1 Eccli. 18, 30 2 cf. Sap. 8, 21 3 Es. 56, 1 4 Matth. 5, 6 10 cf. Luc. 18, 10-14 ) [*](1 concupiscensias L nosque] nos quoque b 2 quoniam] quia zbd ne*mo L potest esse d 3 iubetur V iustitiam] nosque dicimus: doce me iustificationes tuas (Ps.118,12), quid aliud dicimus quam: da quod iubes? add.bd 4 idemqueT item cum d sitiunt (pr. t s. ras. m2)L 6 ea C, om. KmlA sitaque (e s. ras. m2)L *ab L eos s.l. Km2 9uoluptatis Lml nos om.z lOadiuet Lml fariseus L phariscus VPKA 11 errore Lm1SVPG quos V sibi om. C si A 14 puplicanus L 16 addi] ad VG, om.LSP iam orn. z eis AiisG 17 agens A se om.z iprobat L a. c. 18 saturitas Pml iam om.z 19 eam] in SG in (illi s. n) V** L, om. P puplicano L ac] et z sicienti Va.c. ueluti A 20 proferre 31 fatcrentur LnilSVmlPG semet A 22 suo* Lp.c.. orreum LmlGKml 23 psumunt (p s. ras.)K de hac re solis KCb de hac s.l.m2L uotis-llostrac in mj. mZG e s.l.m2K )

77
ut non subinferatur ad bene uiuendum etiam nostrae efficacia uoluntatis. adiutorenim noster deus dicitur nec adiuuari potest, nisi qui aliquid etiam sponte conatur, quia non sicut in lapidibus insensatis aut sicut in cis, in quorum natura rationem uoluntatemque non condidit, salutem nostram deus operatur in nobis. cur autem illum adiuuet, illum non adiuuet, illum tantum, illum autem tantum, istum illo, illum isto modo, penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio et excellentia potestatis.

Nam qui dicunt esse posse in hac uita hominem sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. si enim esse posse negauerimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc uolendo appetit, et dei uirtuti uel misericordiae, qui hoc adiuuando efficit, derogabimus. sed alia quaestio est, utrum esse possit, alia utrum sit; alia, sinon est, cum possit esse, cur non sit; alia, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, uerum etiam poterit aliquando esse uel possit. in hac quadripertita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac uita, confitebor posse per dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad dei gratiam, hoc est ad dei dona, pertincre non ambigens, nec tantum ut sit, uerum etiam ut bonum sit, id est ad facienda mandata domini conuertatur atque ita dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuuet etiam, ut possit fieri quod ostenderit. quid enim habemus quod non accepimus? unde et Hieremias dicit: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est, ut ambulet et [*]( 2 cf. Ps. 61, 9 23 cf. I Cor. 4, 7 24 llier. 10, 23 ) [*]( 1 ad bene uiuendum] ad uiuendum zb adnitendo cod. J/us. Bril. et d ut etiam A uolutatis Lml 2 nrt V deus om. K quia V etiam aliquid d 3 etiam om. b co**netur Lm2 4 eorum Lml natura rationem (ra ra s.l.m2)L 5 illam SVmlG 6 tantu(tu in ras. m2) L non tantmn bd ante istum s.l.m. post. add. il V, eras. G 7 iu isto SP in eras. LG, exp. Vx pene si G peneBt S pcnese V equitas S rationis S p. c. 8 excellentiam La c.SVa.c.G 9 posse om. z ac Lml hominfi Kml 10 si* L 12 uirtuto LmlKml 15 umquānullū (n in mg. add.) Lumquam illum Sumqufuillu P numqllam ilIum V unquam ilhidf; 16 potuerit MTd quadripartitad 17 propositione* L q:ratur LmlV 18 potes KC ac Lml 19 pr. arbitrio Lml 21 ut] et K bonusG si* idum (om. est)F 22 quod KC 23 posit Lml 24 accipimus A ieremi Lml hyeremias 111 ieremias Ad - )

78
dirigat gressus suos. hinc et in Psalmis cum quidam dixisset deo: tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, continuo non de se praesumpsit, sed optauit, ut faceret: utinam, inquit, dirigantur uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas! tuncnon confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. quis autem optat, quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adiumento? a quo autem id optet, quia non a fortuna uel a fato uel a quolibet alio praeter deum, in consequentibus satis ostendens: itinera, inquit, mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. ab huius execrandae dominae seruitute liberantur, quibus dominus Iesus eum recipientibus dedit potestatem filios dei fieri. ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. his atque huiusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum nec deum aliquid inpossibile homini praecepisse nec deo ad opitulandum et adiuuandum, quo fiat quod iubet, inpossibile aliquid esse. ac per hoc potest homo, si uelit, esse sine peccato adiutus a deo.

Si autem, quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. magis enim scripturae credo dicenti: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. et ideo misericordia dei opus est, quae superexultat iudicio, quae illi non erit, qui non facit misericordiam. et quod propheta, cum diceret: dixi: [*](2 Ps. 118, 4 3 Ps. 118, 5. 6 9 Ps. 118, 133 11 cf. Joh. 1, 12 13 Ioh. 8, 36 20 Ps. 142, 2 23 cf. lac. 2,13 24 Ps. 31, 5. G ) [*]( 1 dirigad Lml; cj. Pract. 2 custodire PILl 3 optabit A, om. z 5 spicio Lml respicio A 6 obtat Ltl/l 7 aiumento Lml autem id in ras. Lm2 optat VA 8 pr. uel] sed P aliquo alio V aliquo LSPG 9 mca inquit zbd diriges K 10 ut non P et non Sbd uius Lml 11 cxecando Lml cxsccrande PMd domus LmlSV Pr, dominationis Lm2bd 12 eum recipientibus om.r, incl.d; cf. II 23, 37 ista (ta s.l.m2)L 13 orrenda Lm2KCM danipnatione A nos C 14 filis Lml filios V lib. uierit A liberauit 6 nero Vllll adq: L uiusmodi Lml 15 possumus M 16 opitulen Lml 17 fiet A aliqui Lml 18 uellit V d*o K 20 credo scripturae bd ne] non K 21 iudicio LmlAM quia KA 22 tuo (u s.l.m2) et s.l.Km2 sed A idoGml 23 q : bis Lm1 su-\' perexaltat PKAbd 24 post misericoruiam repetunlur: dei opus rst-mi,erirordiam scd del. Bllnt in L propria Lm 1 )

79
pronuntiabo aduersus me delictum meum domino, et t u dimisisti impietatem cordis mei, continuo subiunxit: pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus; uox enim sanctorum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. unde in eiusdem apostoli Apocalypsi illa centum quadraginta et quattuor milia sanctorum, qui etiani cum mulieribus se non coinquinauerunt - uirgines enim permanserunt non est inuentuminore eorum mendacium, quiainreprehensibiles sunt, profecto ideo sunt inreprehensibiles, quia se ipsos ueraciterreprehenderunt; et ideo non est inuentum in ore eorum mendacium, quia, si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent et ueritas in eis non esset et utique mendacium esset, ubi ueritas non esset, quoniam iustus, cum in sermonis exordio accusator sui est, non utique mentitur.

Ac per hoc eo, quod scriptum est: qui natus est ex deo, non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet, etsi quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando scripturas. non enim aduertunt eo quosque fieri filios dei, quo esse incipiunt innouitate spiritus et renouari in interiore homine secundum imaginem eius, qui creauit eos. non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis uetus infirmitas eius absumitur; sed renouatio incipit a remissione omnium peccatorum et [*]( 1 I Ioh. 1,8 6 cf. Apoc. 14, 4. 5 14 cf. Pron. 18, 17 1G I Ioh. 3, lJ 20 cf. Rom. 7, 6. II Cor. 4, 16 cf. Col. 3, 10 ) [*](1 aduersum KA remisisti Kml demisisti A 2impietates A mi Liul orauit LmlCM 5 decepimus SmSGml seducimus Mb Gapocalypsiu LSI\' a or apocalipsym V apocalipsi KA apocalypsisGmlM 7CXL IIII A quatuorIJIK millia CM qui sc cuni nmlieribiis non coinquin. (om. ctiam) zbd 8 se* G quoinquinauerunt Lm1VGm1 postenim eras. n̄ G 9os LSm1VPG 10 profecto—inreproh. om. T irreprehensibiles sunt bd 11 idoGtnl 12dieerent(cin ras.)L 13 et — non cssct inmg.Gm2,om.T 14 exordoo Gml 15mentitusfl Ifiquo LmlSVPG 17 post non peccat exp. et n̄ dictū ē multū L 1seo s.l.m2L multi.4 19 auertunt eos V 20 rcnouare LmlSVPG interiore* homine* l, in inter- iorcm hominem GAhd 21 creuit LillI illos A 22 ora UimlK onmis] add. enim PGtnl uetus omnis eius infirmitas adsuinitur (Ls. d m2 K assumitur A) KA )

80
in quantum quisque spiritalia sapit, qui iam sapit, cetera uero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renouationem in meliorem statum inmortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. nam et ipsam dominus regenerationem uocat, non utique talem, qualis fit per baptismum, sed in qua etiam corpore perficietur quod nunc spiritu incoatur: in regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. nam in baptismo quamuis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen, si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam nouitatem mutatio fieret—non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in ueterem corruptionem atque in mortem tendere in fine postea renouandum, quando uere tota nouitas erit, sed excepto corpore si in ipso animo, qui est homo interior, perfecta in baptismo nouitas fieret -, non diceret apostolus: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. profecto enim qui de die in diem adhuc renouatur, nondum totus est renouatus; et in quantum nondum est renouatus, in tantum adhuc in uetustate est. proinde ex hoc, quod adhuc in uetustate sunt, quamuis iam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi; ex hoc autem, quod in nouitate sunt, hoc est ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritaliter sapiunt eique congruos mores agunt, filii dei sunt. intrinsecus enim exuimus ueterem hominem [*]( 6 llatth. 19,28 16IICor.4,16 21 cf. Luc. 20,34 24 cf. Eph.4, 22-25 ) [*]( 1 quatum VmlKml iam m mg.Lm2 iam sapit, in tantum rcnouatur b 3 incorruptioiie Lral 4 resurrectionem La.c.SGml regiore (ill mg.m2 regenerationem)/ £ 5 sed in in ras.Lm2 6 quo M in corporezbd perficiatur SVPG perficitur CT inquoatur Lna1 inuocatur V incohaturap.c.inchoatur PKm2ACMld 7 generatione Pa.c. generatione K cum uenerit filius hominis in regnum suum KAC 8 et uos om. KAC 9 srhl L irl S israel A 10 fit SmlGml C si] si non CT n A 11 in s.l.Lm2 12 et om.A aduc Lml 13 adque Lml iu pr.s.l.m2S finem LC 14tota] tantaj/ si]sed Fae M 15 interior homo A iterior Lml perfecta—exterior in mg.m2G dicet SVml 16 uoster homo K 17 rcnouat Lm] de-rcnouatur in mg.tn2K 18 et in quantum-renouatns om.zCM 19 uetustatem SG 20 oc Lml in om. Vml uetustateLp.c. suntinras.m2L 21quor innouate P nuuitate Lm] sunt bis S 23 illut Lm] 24 agunt ex habent Km2 )
81
et induimus nouum, quoniam ibi deponimus mendacium et loquimur ueritatem, et cetera, quibus apostolus explicat quid sit exui ueterem hominem et indui nouo, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. et hoe ut faciant, iam baptizatos fidelesque adhortatur; quod adhuc monendi non essent, si hoc in baotismo iam perfecte factum esset. et tamen factum est, sicut et salui facti sumus; saluos enim nos fecit per lauacrum regenerationis. sed alio loco dicit quemadmodum hoc factum sit: non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.

Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. primitias itaque spiritus nunc habemus, unde iam filii dei re ipsa facti sumus; in ceteris uero spe sicut salui, sicut innouati ita et filii dei, re autem ipsa quia nondum salui, ideo nondum plene innouati, nondum etiam filii dei, sed filii saeculi. proficimus ergo in renouationem iustamque uitam per quod filii dei sumus et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud, quo adhuc filii saeculi sumus; per hoc enim et peccare adhuc possumus. ita fit ut et qui natus est ex deo non peccet et, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus et ueritas non sit in nobis. consumetur ergo, quod filii [*]( 3Eph.4,24 7 Tit. 3, 5 8 Rom. 8, 23-25 19cf.Rom.9,8.Luc.20,34 23 cf. I Ioh. 3, 9 24 cf. I Ioh. 1,8 ) [*]( 2 uetere (ritatc s.»»3)V ue*terem L 3 nouum Vm2Md in s.l.m2G 5 adortatur LmlK hortatur A monendi ec Kml 7 saluo Lml enim otll.K 8 factum cst hoc V hoc sit factum b sit] est zbd 10 nobismed Lrnl ingemiscimus l\'m. rec.ACbd 11 redcmtionem L 13 enim] autem KC uidet quid(s s. d m2)V* et om. zATbd 14 speramits s.l.m2L 15 ergo] enim A redemptio*ne L redemptionem PM fiat K 17 in spe Lm2 ipse LmlS ipse (spes.m3)V alt.sicut La. c. sicut (ets. nt m3)r 1set] utI.mlVmlS,om.C ipsa om. A 20 ergo (go s.l.m2)1. iustamque uitam (queuitams.l.m2)L fili A S\'hmus L 22transmutcmur A quod codd. pract. K 23 posumus Lml 25 deeepimus LmlVml decipimus SPG seducimns (in mj. al decipimus)6 in nobis non est b hec ergo L ) [*]( LX. August. VIII pare I. Vrba et Zycha. ) [*]( 6 )

82
carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii dei et spiritu renati sumus. unde idem Iohannes: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. quid est hoc \'sumus\' et \'erimus\', nisi quia sumus in spe, erimus in re? nam sequitur et dicit: scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. nunc ergo et similes ei esse iam coepimus primitias habentes spiritus et adhuc dissimiles sumus per reliquias uetustatis. proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii dei, in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi, illinc ergo peccare non possumus; hinc uero, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, donec totum transeat in adoptionem et non sit peccator et quaeras locum eius et non inuenias.