De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Vnde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit eadem sententia se non debuisse retineri. fefellit enim iudicium Palaestinum, propterea ibi uidetur esse purgatus; Romanam uero ecclesiam, ubi eum [*]( 8 cf. CSEL XXXV 108 ) [*]( 1 inpellere-uidebatur om. P 4 abrepsit M obrepserit b 8 damnarent M 13 esse se b 14 freneticus MChTP 16 mensum M 17 rescribetur P1 18 cODcessus-uanitate in mg. M quia V 19 quid MPICh m. 1 promiserit M 20 consessurum P1 21 affricano TP 22 consequutum TP 24 transmi§simus T 27 detineri bd palestinum T 28 purgandus TPP1 V )

172
esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit, quamuis et hoc fuerit utcumque conatus; sed, ut dixi, minime ualuit. recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor eius de ipsis senserit gestis. attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum aduersus eius errorem pro ueritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat, inter quos ille diu uixerat et quos eius dogmata latere non poterant, qui Caelestium eius esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis et commemoratum, cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod uestrae caritati cum ceteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur.

Cum enim nos in epistula, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet, <cum sint\', inquit, 'aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsa quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo errore conuertat et cupiat uelitque purgari considerans [*](5 cf. Rom. 1, 8 17 cf. Aug. epist. 177, 2 (XXXIII 765 M.) 21 cf. Aug. epist. 183, 3 sq. et CSEL XXXV 94 ) [*]( 1 sitis m. 1 T 2 fieri M utrumque MChPb 5 senserit TPPI V 7 flagrare cernebat] flagrargt V 9 nouerunt M 11 synodis MTpl 13 possetis P commemoratum fuerit M 14 eum b papa P affricana TP responderit V 21 scriberet TP 23 in se multa ChTPP1 24 falsis argumentis M et CSEL 94, 14 uenerationc M 25 alt. alia om. Px 27 illo sui tramitis errore CSEL 94, 17 )

173
cotidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur uere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso. unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium, cum nesciamus utrum uera sint gesta aut, si uera sint, constet magis supterfugisse quam se tota ueritate purgasse\\ uidetis certe in his uerbis quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tamquam de incognito loqui uideatur; uidetis qualem tulerit de illius purgatione sententiam; uidetis quid successor eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret.

Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea Caelestium noluisse damnare quod dicitur \'Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\', quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt.

\'Synodus dixit: nunc quoniam anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum [*]( 29 cf. pag. 64, 12 ) [*](2 correptus m. 1 Ch 3 indicio CSEL 94, 21 13 taceatur P1 14 piam P1 16 nobis b 19 uoluisse b dicit b 26 lectore M 28 transscribsimus M rescribamus V 29 sinodus MChTP anathematizauerit ChTPPlVbd 30 incertum bd )

174
adiutorio dei et gratia posse esse ava[iaprr|Tov, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium <a me dicta) non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'.

Ecce, ut alia omittam, uidetis anathematizasse [*]( 5 cf. pag. 76, 16 15 cf. Ep. 157 20 cf. de gest. Pel. pag. 77, 18 ) [*]( 1 anamartheton MChTP avajj.apxiav b sine] id est sine bd 2 ad om. m. 1 T 3 ex eis om. M cartagine TP 4 cartaginensi TP 8 mittat] intrat V 10 eo] illo MChP 12 humanum b moriatur-hominum om. MChTPb 15 hilaro MCh hylario P 18 abrenuntiare C 20 de inclusi; cf. pag. 77, 18 23 iuste ac sce C 24 scaru scripturarum P 25 a me dicta scripsimus: quia ista (işta Ch) codd. bd; cf. 77, 23; 112, 10 26 non debeo M: debeam ceteri 27 aut] ut m. 1 CCh, P )

175
Pelagium eos qui tenent \'quod Adae peccatum ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. quid ergo hic aliud episcopi iudices intellegere potuerunt nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in paruulos transeat? quod ne confiteretur Caelestius, haec damnare noluit, quae iste damnauit. proinde si ostendero etiam ipsum nihil aliud sentire de paruulis nisi quod sine ulla cuiusquam uitii contagione nascuntur, quid inter istum et Caelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit, ille pertinacior, iste mendacior uel certe ille liberior, hic astutior? ille enim nec in ecclesia Carthaginensi damnare uoluit, quod in Romana postea se tenere confessus est et corrigi paratum se esse professus est, si ei tamquam homini error obrepsit. iste autem et illud dogma damnauit tamquam contrarium ueritati, ne ipse a catholicis iudicibus damnaretur, et id sibi defendendum postea reseruauit aut mendaciter damnans aut callide interpretans.

Sed uideo de me iam iustissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Caelestius, demonstrare non differam. in primo libro recentioris operis sui, quod scripsit pro libero arbitrio, cuius operis in litteris quas Romam misit commemorationem fecit, \'omne\', inquit, \'bonum ac malum, quo uel laudabiles uel uituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis; capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur et ut sine uirtute ita et sine uitio procreamur atque ante actionem propriae uoluntatis id solum in homine est, quod deus condidit\'. nempe cernitis in his Pelagii uerbis quod dogma contineatur amborum de paruulis sine ullius uitii ex Adam contagione nascentibus. non itaque mirum est, quod eos qui dicunt \'Adae peccatum ipsi [*]( 13 cf. pag. 171, 4 ) [*]( 5 in paruulos ex adam ChTP 6 ne J)ę C uoluit P 8 cuius m. 1 C nascantur C 11 hic] iste C 12 cartaginensi TP 13 se esse paratum C 14 obrepserit P 15 damnauerit b 17 reseruabit 3f 20 recensioris C 26 procreamur] nascimur C 28 hiis P istis C 30 sibi ipsi m. 1 C )

176
soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem\' Caelestius damnare noluit; sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnauerit. si enim, sicut dicit, (malum non nobiscum oritur et sine uitio procreamur atque ante actionem propriae uoluntatis id solum in homine est, quod deus condidit\', profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. non enim peccatum non est malum aut peccatum non est uitium aut peccatum deus condidit. dicit autem iste: \'malum non nobiscum oritur et sine uitio procreamur et hoc solum est in nascentibus, quod deus condidit\'. ac per hoc cum peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano secundum istam suam sententiam uerissimum putet, cur hoc damnauit Pelagius, nisi ut iudices catholici fallerentur? similiter etiam illud dici potest: si malum non nobiscum oritur et sine uitio procreamur idque solum est in homine nascente, quod deus condidit, procul dubio qui nascuntur infantes in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, cui nullum malum uitiumque inerat atque id solum in illo erat, quod deus condiderat. et tamen anathematizauit Pelagius (qui tenent aut aliquando tenuerunt in eo statu esse recentes ab ortu paruulos, in quo Adam fuit ante praeuaricationem'>, id est sine ullo malo, sine ullo uitio, id solum habentes, quod deus condidit. ut quid ergo et hoc damnauit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne nouus haereticus damnaretur?

Quod autem scitis et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam confessusque mihi apertissime uidebatur esse in paruulis originale peccatum anathema dicendo eis, qui peccato Adae ipsum solum, non [*]( 1 non om. C 2 praeuaricationem] peccm C 3 uoluit P 5 atque om. m. 1 T 7 soli om. M 9 autem] aut b 15 etiam] et b 22 id est om. M 24 et] ad TP 25 sydus m. 1 C hereticus MCTP 28 ergo b . )

177
etiam genus humanum crederent laesum et in eo statu esse opinarentur paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem fuit. sed postea cum legissem quattuor eius libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi, et inuenissem hominem adhuc contra fidem catholicam de paruulis sentientem, prius mirari coepi tam impudens in ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. si enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui sic tenent? nisi ridicule forte dicturus est eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt et qui sic tenent, de tempore autem futuro, id est eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi nec aliis praeiudicare potuisse et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. in eisdem quippe libris et contra peccati ex Adam in paruulos transitum loquitur et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent ueraciter damnasse putatus est et absolutionem suam fallendo furatus est..

Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet ideo se illa obiecta damnasse, quia et ipse dicit non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum non propagine, sed exemplo, id est non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit, nondumque utuntur rationalis uoluntatis [*]( 2 puericationem C 3 ei M 5 catholicam fidem bd 6 prius] prirpus T plus d om. P mirati V 10 poltus M; Ben. susp.: molitus eos qui C 11 ridiculQ C 12 quando m. 1 M 14 potuisse] uoluisse V 15 deprehensus] inuentus C 19 uereciter C 28 non om. P fuit om. C 30 potuit quia nondum utuntur F nondum b rationabilis TP ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars H. ) [*]( 12 )

178
arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur? quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo recte se putat damnasse quod dicitur peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius postea conscriptis opusculis inuenitur, sine ullo malo, sine ullo uitio paruulos nasci et hoc solum in eis esse, quod deus condidit, non uulnus quod inimicus inflixit?