De Peccato Originali

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Iam nunc diligenter aduertite de baptismate paruulorum quam caute debeatis audire homines eius modi, qui neque aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint, et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamuis eis baptismum uideantur in peccatorum remissionem concedere. nempe ipsi a Pelagio uos praesente scripsistis audisse recitante uobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod \'isdem sacramenti uerbis\' dicant \'debere baptizari infantes quibus et maiores\'. quis post ista uerba putaret eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur, si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos trahere originale peccatum omnesque sine ullo uitio natos esse contendunt?

Et Caelestius quidem in hoc exstitit errore liberior usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem damnare uoluerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui [*](2 Hinc usque adpag. 174,2 etiamcod. 1974 s. XIIIlscripturas (=Pl), qui Parisiis in bibl. armamentarii (de r Arsenal) asseruatur, recepimus ) [*](10 remissionem peccatorum b 11 remissione codd. nempe uos ipsi a Pelagio b 12 recitauit P1 15 ista] illa bd 16 ut eam faceret qui non sqq. V cum] eis b cui uero calumniosissimi uiderentur b 17 ubi negant-174, 17 diuites desunt in C 18 omnes qui b 20 celestius ChT 21 in om. TPP1 cartaginem Ch TP )

168
nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseuerauit expressius, \'quod paruulorum neminem obstringat originale peccatum\'; de gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec eius uerba descripsimus.

\'Aurelius episcopus dixit: sequentia recitentur. et recitatum est, quod peccatum Adae soli ipsi obfuerit et non generi humano. et cum recitatum esset, Caelestius dixit: <dixi> de traduce peccati dubium me esse, ita tamen, ut cui donauit deus gratiam peritiae consentiam, quia diuersa ab eis audiui, qui utique in ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: dic nobis nomina ipsorum. Caelestius dixit: sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio; ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: est aliquis alius? Caelestius dixit: audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: dic nomina ipsorum. Caelestius dixit: non tibi sufficit unus sacerdos? et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: reliqua libelli legantur. et recitatum est, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem, usque in finem libelli minoris superius inserti\'.

\'Aurelius episcopus dixit: docuisti, Caelesti, aliquando, ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem? Caelestius dixit: exponat quid dixit \'ante transgressionem\'.. Paulinus diaconus dixit: tu nega te hoc docuisse. unum est e duobus: aut neget se docuisse aut iam damnet istud. Caelestius dixit: iam dixi, exponat quomodo dixit \'ante transgressionem\'. [*]( 13 cf. Mar. Mercat. common. adu. haeres. Pelag. 2 (XLVIII 111 M.) 23 cf. de gestis Pel. pag. 78, 11 ) [*]( 1 eodem P1 2 romana P1 4 originalem Pl 5 cartaginensibus Ch 7 ipsi soli bd 8 generi] gra Pl dixi om. MOhTPPlb 9 me dubium b 11 presbiteri MChTP 12 nobis om. ChTPP1 13 Romae] nomine P 17 Caelestius dixit om. P1 23 dixit Tbd 24 fuit] fiat Pl 25 et ponat b 26 hoc te ChTPPlVbd ex b )

169
Paulinus diaconus dixit: nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione, dico, Adam constitutus in paradiso quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: status certe infantum hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat, hoc uult- diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: utrum docuit hoc an non neget. Caelestius dixit: iam de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit aliud\'?

Nempe cernitis sic Caelestium concessisse paruulis baptismum, ut in eos primi hominis transire peccatum, quod lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et negare non ausus sit et propter hanc dubitationem suam non damnauerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'.

In libello autem, quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius ista sunt: \'infantes autem\', inquit, \'debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit [*]( 28 cf. loh. 3, 5 ) [*]( 2 rego P1 huiusmodi b 3 quando V ante] autem P1 5 corporalis P1 7 infantium P1 8 adam ChTPP1 12 constitus V 13 et om. m. 1 T 14 baptismQ M 15 quaeritis V 16 consensisse TPPlb 17 transire primi hominis bd 18 regeneratone P1 22 sunt m. 1 T 23 ro II medidit M 26 remissione M )

170
regnum caelorum nonnisi baptizatis posse conferri. quod quia uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae libertatem\'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis respondisse Pelagium \'quod eisdem quibus et maiores sacramenti uerbis baptizentur infantes\' uosque fuisse laetatos id quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos maluisse consulere.

Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec erubuit.

Sed multum misericors memoratae sedis antistes, ubi eum uidit ferri tanta praesumtione praecipitem tamquam furentem, donec, si posset fieri, resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare quam destricta feriendo sententia in illud abruptum, quo iam [*](2 conferre b necesse bd 5 remissione M 6 quos m. 1 Ch scripsisti P 8 baptizantur bd laetos fuisse b 13 remissione M 14 iccirco PCh m. 1 17 non om. m. 1 ChT dilectQ m. 1 T 18 demonstratur b 20 miyjsterii Ch misterii 1\'P 23 illius M 24 pr. non TP 27 fieri b 28 sensum P 30 districta ChTPP1 Vbd ferendo b pendere b )

171
propendere uidebatur, inpellere. ideo autem non dixi: aperte ceciderat, sed propendere uidebatur, quia superius in eodem libello suo de huius modi quaestionibus locuturus ante praedixerat: \'si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur».

Hanc eius praelocutionem uenerabilis papa Zosimus tenens egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret atque ut sedis apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum. at ille noluit quidem diaconi obiecta damnare, sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere, immo se omnia, quae sedes illa damnaret, damnaturum esse\' promisit. atque ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus a uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse soluendus. sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est, quoniam reuera, si deposita peruicaciae uanitate quod promiserat uellet attendere et easdem litteras quibus se consensurum esse responderat diligenter legeret, sanaretur. sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus.