De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Ecce est totum dogma Pelagii in libro eius tertio pro [*](2 affectu CV 4 illut C (saepius) 9 homo potest b 11 ullo M 15 hoc] illo b 16 facient Vbd 17 pr. est om. V 18 quod loqui—nostrum est om. CChTPVbd; cf. pag. 139, 10 21 uero om. C 23 etiam in malum b calumpniam CT 24 nostram b hominem posse Vbd 25 et om. CChTP 30 tertio eius P )
Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices uel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset: (ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\', uelut correxit atque addidit: \'immo et hominis et dei\'. non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intellegi uoluit, quod et uelle et operari deus operetur in nobis, sed cur hoc dixerit satis euidenter ostendit continuo subiungendo: \'qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. hanc autem possibilitatem in natura eum ponere de uerbis eius superioribus clarum est. sed ne nihil de gratia dixisse uideretur, adiunxit: \'quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio\'; non ait: ipsam uoluntatem uel ipsam operationem — quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica uideretur — sed ait: \'ipsam possibilitatem\', illud uidelicet ex tribus, quod in natura locauit, \'gratiae suae adiuuat semper auxilio\', ut scilicet in uoluntate et actione non ideo laus sit et dei et hominis, quia sic uult homo, ut tamen deus uoluntati eius ardorem dilectionis inspiret, et sic operatur homo, ut tamen deus cooperetur — sine cuius adiutorio quid est homo? — sed ideo ad hanc laudem adiunxit et deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua uelle et agere possemus, nec uellemus nec ageremus.
Hanc autem naturalem possibilitatem quod adiuuari dei gratia confitetur, non est hic apertum uel quam dicat gratiam uel quatenus ea naturam sentiat adiuuari; sed sicut aliis locis, in quibus euidentius loquitur, intellegi potest, non uult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adiuuetur.
Nam quodam loco ait: \'hic nos imperitissimi hominum [*](2 dicit b 3 Ptlagius hic b 5 laus] locus M 8 dixit b 12 adiun*xit T 15 aborrere» C 18 med. et om. C 19 sic] si##sicut M si sic CChTPVb eius uoluntati deus TPb 21 cuius] eius b quis Vb 22 adiuncxit T 25 quam V )
Hinc itaque apparet hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et reuelat deus quid agere debeamus, non qua donat atque adiuuat, ut agamus, cum ad hoc potius ualeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, ut fiat mandati praeuaricatio; ubi enim non est lex, ait apostolus, nec praeuaricatio, et: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. ac per hoc usque adeo aliud est lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit, uerum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praeuaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos et ut concupiscentias malas superent adiuuandos. iubet enim magis quam iuuat, docet morbum esse, non sanat; immo ab ea potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quaeratur, quia littera occidit, spiritus autem uiuificat. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; in quantum tamen etiam lex adiuuet, adiungit et dicit: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in Christo Iesu. hoc ipsum ergo superbis est utile sub peccato artius manifestiusque concludi, ne ad faciendam iustitiam de liberi arbitrii quasi propriis uiribus praesumatur, sed omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo; per legem enim cognitio [*](7 Rom. 4, 15 8 Rom. 7, 7 17 II Cor. 3, 6 18 Gal. 3, 21 20 Gal. 3, 22. 24 2li Rom. 3, 19-21 ) [*](3 hic CChTP 4 debemus b 6 oppitulatio C 7 lex om. m. 1 C 10 aliud est gratia Vd 11 adiunat C hic V 12 quos] quod M 14 iuuet V 16 qua C solliticius C solicitius T 18 quae omnino M quo V iustificare ChC m. 2, b 20 ptiam Ch om. b 24 utilis M 27 iustificatur CChTP )
Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua iuuamur ad operandam iustitiam, quae ut multum adiuuet, ad hoc adiuuat ut gratia requiratur? nemo enim legem potest implere per legem; plenitudo enim legis caritas, caritas autem dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. proinde per legem gratia demonstratur. ut lex per gratiam compleatur. quid enim iuuat Pelagium, quia diuersis uerbis eandem rem dicit, ut non intellegatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adiuuari? quantum autem existimo, ideo ueretur intellegi, quia damnauit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus uersat significationem legis atque doctrinae.