De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Quantum de uestra corporali et maxime spiritali salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictauimus.
Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, non solum per singulas horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos [*]( 16 I Tim. 1, 15 ) [*]( 2 finit lib III de baptismo paraulorum. Inč ad PinianQ lib I M Inč lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã ChTP 5 et corporali MC 6 gaudemus C dilectissima deo albina V Albine b 7 Melanie b 8 committimus bd 9 enim b 10 cartaginem ChTP 12 tractauimus C 14 dampnaret CChT 15 anathematizo CVd sentit] dixit M 19 sortiuntur TPCh m. 1, b 21 illos V )
Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro [*]( 5 I Tim. 1, 15 24 cf. pag. 84, B sqq. ) [*]( 2 if). litteris C 4 aptius b aduerti* M 6 remissione peccatorum Vd 7 ista uerba b 11 adiutorium M 13 recordantibus V recordantes b 14 in eo nobis M 16 iusteque docendo in ras. M iusteque dicendo b 18 modi om. V 22 ista V 23 quoniamquidem V 26 ubi] si V 27 esse in ras. M )
Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae adiuuetur auxilio.
Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. <nos>. inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem [*]( 6 I Petr. 3, 11 (cf. Ps. 33, 15; 36, 27) ) [*]( 4 in libero C 6 declinat b faciat om. V 10 distingat C 11 et actionem b 14 confitetur datam C 16 nolumus b 17 nobis ita C 18 esse a nobis ChP gratia* Ch in ista Ch 19 il) nostra C uult omnino TP id est om. P 20 nostra e§t C non om. V 23 uoler.tia m. 1 ChT 28 malinolo CTPb 29 eius uerba b )