De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis [*]( 2 Gen. 1, 25 16 cf. Col. 3, 2 21 Hier. 1, 5 ) [*](1 ad Adam adduxit bd 3 si] sic S ergo] enim b 6 corpus sed secundum in om. Pl 7 loquimur S loquamur b cap. XVII E 9 amoneretur P ammoneretur F?R 10 uolu»ptas (m er.) R tera El 11 album El cuncta] cunc P1 cuncta pecora b prostata iZ1 congruit (i ex e m. 1) S 12 eiusdem b lineamenta d 14 erectus S erectum (e init. s. I. m. 1) E 16 natura S maximae R utq; R sursum (s init. ex r m. 1) E sapiapt E sapiant S 17 sunt exp. m. 1 S om. bd Eug. 18 fecit eum bd 19 iuuenili bd 21 facit E2PRSbd 23 factus est E 24 in om. Eug. proficiendo EzP hi. (i er.) R 25 augerentur is. I. m. 2 add. ai cOplerentur) E )

188
adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit. [*]( 7 cf. Gen. 1, 2 17 cf. Ioh. 2, 9. 10 22 cf. Exod. 7, 10 ) [*]( 1 adtributos El non om. El; 8. I. add. m. 2 ai no 6 S ac] et Eug. hac R cap. XVIII E certes 81 4 qualitatibus quae R 5 adtribuit E1 7 adligauit El 8 ut-superferatur a. I. m. 1 S 10 nesciat S concretam El 11 sagina Eug. (Knöll 231, 4) 12 qua (a in ras.) R 13 grandescentem E naturam qui R 14 expraessum R 15 uiuendi E1 iocundiusque PSSb proueniat E1 Eug. ideo] quid S 17 aquas S compendio E*bd 18 ebrins etiam PRbd Eug. conbiba El 19 certis (i ex e m. 1) R 20 genera R accomodatis IPPRb 21 serpentiurn Pbd roboratur ex probatur m. 1 S 22 hii 1!;2p\'- hi. R dracljonem E drachonS P 28 mosi P 25 fecrit Rl )

189

Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit. quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam. sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur. sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum, sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo, ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum, quo usitatissime temporalia transcurrunt, sine ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit, quod tempori congruat.

Uerum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant, ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem [*]( 1 cap. XVIIII E ille R 3 quemammodum PR 4 fru.ticum R 6 peragerent (a sup. e m. 1) S quemammodum EPRlS 8 formaretur EP conformarentur bd 9 1;11]. habuisse (ha exp. m. 2) P facturo] factori bd 10 inquipit Et incipiet Rbd 11 et 8. I. m. 1 S 13 multum b ipsas istas bd cottidianas E 16 auiles El abiles Sl creaturf (in mg af create) b 17 istt1ą (corr. m. 1) S usitatissimae R 18 facere] placere El 20 quemammodum EPR 28 consUlllmauerat E consummauerat has perspicuas species producens inchoata sqq. b )

190
causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit, quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus. utrum sicut in matris utero, an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam faceret. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est, ut id quoque ibi esset. quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit, manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse . hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas.