De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed plane quaeri potest dignaque consideratione mouet, [*](1 eum] deum bd in] etiam in b 2 requiesceret b possit S om. b ip stabilius E 3 ille] ipsę S 4 quicquid WSR 6 semper om. S permanebit S 7 deinceps b 8 post diximus inculcat ut intelligatur b 9 aexti diei S 11 propriae SR meliusque] atque melius bd 13 septimi b 14 diei b die; (i fin. exp. m. 1) P die. (i er.) R 17 inquipit Et 19 quonia (nia 8. l. m. 2) R 20 cepta S 21 terminata (ta 8 l. m. 1) S 22 cepta <S 23 non] nec S 25 eguit] egeuit (alt. e s. I. m. 1) E egebit FIB beatitudo ista S quia R 27 cap. XVni E queri R )

119
quomodo intellegatur in se ipso deus requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, cum scriptum sit: et requieuit deus in die septimo. non enim dictum est: in se ipso. sed: in die septimo. quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium ? sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est. ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. neque enim ulla tempora uel sunt uel esse potuerunt uel poterunt, quorum deus non sit creator . ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creauit, nisi omnium temporum creator? sed illi sex dies cum quibus uel in quibus creaturis creati sint, superior scripturae sanctae sermo indicat. quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur, nouimus eorum primi quando creati sint; septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando deus creauerit, non uidemus. in ipso quippe die non fecit aliquid, immo ab eis, quae sex diebus fecerat. in eodem septimo requieuit. quomodo ergo requieuit in die, quem non creauit? aut quomodo eum post sex dies continuo creauit, cum sexto die consummauerit omnia, quae creauit, nec aliquid septimo die creauerit, sed in eo potius ab omnibus, quae creauerat, requieuerit ? an unum tantummodo diem creauit deus, ut eius repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent, nec opus erat, ut septimum diem crearet, quia illius, quem creauerat, septima repetitio hunc utique faciebat? lucem quippe, de qua scriptum est: et dixit deus: fiat lux . et facta est lux, discreuit a tenebris eamque uocauit diem et tenebras uocauit [*](2 Gen. 2, 2 28 Gen. 1, 3 ) [*]( 5 tantnmodo R 6 est om. b 7 ac] hac P 9 istum] ipsum b 12 sunt R 13 qui] qua S rem 2?1 14 ipsam El 16 srxnt PBSbd 20 diem E quam b eum om. b 21 consumauerit R 22 creatiit El 23 cap. XX E 24 tanturnmodo] tantum b diem om. S ut] et b 25 praeteri*rent R 27 repctitione S 28 prius et om. S )
120
noctem. tunc itaque deus diem fecit, cuius repetitionem scriptura appellat secundum diem, deinde tertium et usque ad sextum. quo consummauit deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requieuit deus. ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando uocauit deus lucem diem et tenebras noctem.

Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exisse uidebamur, ut item quaeramus, quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque uicissitudinem, non solum antequam caeli luminaria, sed antequam ipsum caelum, quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae uel maris, quae circuitum lucis admitteret sequente nocte, unde illa transisset. cuius quaestionis diificultate conpulsi ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem, quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritalis, noctem uero adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam uerbo faceret diem. sed nunc diei septimi consideratione commoniti facilius est, ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa, quae dies appellata est, uel circuitu suo uel contractione et emissione, si corporalis est, uices diurnas nocturnasque peregerit uel, si spiritalis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit suaque ipsa praesentia diem, noctem uero absentia, uesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit, quam ut in re aperta [*]( 1 repetitione IPS 3 indie EiRs 4 primitus (mi s. I. m. 1) E 6 septiens ElP 7 post tenebras add. uocauit PBbd 8 relabimur (m sup. er. t a m. 1) R 9 exiisse bd 10 circumire ElSb poterit Sl exibendam S, (h s. I. m. 1) R diuturuam b 14 circtlitum b ammitteret PR om. El 15 questionis S difflcultatem Et ausi om. Ex 18 adhuc Rl formandam B1 21 post diem add. in quo requieuit b communiti Et 24 circQitu b emmissione B 25 spiritales P 26 ipsa om. b 27 in initio S )

121
contra diuinae scripturae uerba conemur dicendo aliud esse diem septimum quam illius diei, quem fecit deus, septimam repetitionem. alioquin aut non creauit deus diem septimum aut aliquid creauit post illos sex dies, id et ipsum diem septimum; falsumque erit, quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua et in septimo requieuisse ab omnibus operibus suis. quod utique quoniam falsum esse non potest, restat, ut praesentia lucis illius, quem diem deus fecit, per omnia eius opera repetita sit, quotiens dies nominatus est, et in ipso septimo, in quo requieuit ab operibus suis.

Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret caelum, quod firmamentum uocatur, in quo etiam luminaria facta sunt. quo circuitu uel quo processu et recessu uices diei et noctis exhibere potuerit, non inuenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae, ut, si lux illa, quae primitus creata est non corporalis sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est, ubi intellegitur a sua quadam informitate ad creatorem conuersa atque formata, ita et post uesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse deus est, cuius contemplatione formatur. et quia ceterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quotiens distinguntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut uespera primi diei sit etiam sui cognitio non se esse, quod deus est, mane autem post [*]( 1 scripturae diuinae 8 2 quem] quam Sb 3 septimum diem Rbd diem om. S 6 septimo die b 7 quod — uers. 7 suis om. b 9 opera eius Sbd quoties bd 10 ipso om. SRbd 11 cap. XXI E 13 procewu (o ex ae m. 1) R 14 noctes P1 exibere III . potuerint P, (n exp. m. 1 et 2) E (n s. I. add. m. 1) R 15 prolatione (8. l. m. 2 af ba) E 16 illa] ista b 18 ad om. El creatore El 19 et (8. I. m. 2 a* ei) E uespera El 23 cognitioneni E 25 distinguuntur PRSbd creatura El creaturarum E2S1 27 cognitione b )

122
hanc uesperam, quo concluditur dies unus et inchoatur secundus, conuersio sit eius, qua id, quod creata est, ad laudem referat creatoris et percipiat de uerbo dei cognitionem creaturae, quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius, cum dicitur: et sic est factum, deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur. cum additur etiam postea iam dicto "et sic est factum": et fecit deus firmamentum. deinde fit uespera illius lucis, cum ipsum firmamentum non in uerbo dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte nomine uesperae significatur. postquam fit mane, quo concluditur secundus dies et incipit tertius : in quo mane itidem conuersio est lucis huius. id est diei huius ad laudandum deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de uerbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. ac per hoc, cum dicit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in collectionem unam et adpareat arida, cognoscit hoc illa lux in uerbo dei, quo id dicitur, et ideo sequitur: et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex uerbo dei; deinde cum additur: et congregata est aqua et cetera, cum iam dictum esset: et sic est factum. ipsa creatura in suo genere fit: quae item, cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in uerbo dei faciendam cognouerat, fit tertio uespera, et inde hoc modo cetera usque ad mane post uesperam sexti diei.