De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Neque enim similitudo pia est, si uelimus similes ita [*]( 1 in nobis b et orn. PRlS 2 alt. ipse om. b 3 aliquot El bona omnia S 5 nulla] non S 6 indiget] eget PRSbd facit RSd egit E* 9 possit S potest b a om. El a factis] affectis Rl 10 non omnino E 14 perfectae S ab omnibus] ab omjjnibus (s. I. m. 2 at a bonis) E a bonis PRSbd 19 oportuisset bd post septimo add. Quod sane bd 21 loquuti P perfectionis El perfectioni (i fin. ex e m. 1) R athibitam Et 23 eaquae E ea quae S erat nobis bd 24 demonstretur b beatificare b 28 cup XV E ita esse similes PRS ita similes esse bd ) [*]( XXVIII. Aug. acct. 111 para 1. ) [*]( 8 )

114
esse deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requieuit in se ab operibus suis. in quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est, qui nos fecit. haec erit igitur summa minimeque superba et uere pia requies nostra, ut, sicut ipse requieuit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est, ita et nos ab omnibus operibus non tantum nostris, uerum etiam ipsius nonnisi in illo requieturos nos esse speremus idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra, ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera, quae ab illo iustificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. magnum est enim nobis ab illo extitisse, sed maius erit in illo quieuisse, sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit, sed quia etiam factis non egens in se potius quam in ipsis requieuit. unde non operis, sed quietis diem sanctificauit, quia non haec faciendo, sed eis, quae fecit, non egendo se beatum intimauit.

Quid ergo tam humile ac facile adfatu et quid tam sublime atque arduum cogitatu quam deus requiescens ab omnibus operibus suis, quae fecit? et ubi requiescens nisi in se ipso, quia beatus nonnisi se ipso? quando, nisi semper? in diebus autem, quibus rerum, quas condidit, consummatio narratur et ab eis quietis dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? a perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.

Et quod apud illum quidem quieti eius nec mane nec uespera est, quia nec aperitur initio nec clauditur fine, [*](3 commutabili El requiescere (re init. in ras.) R 4 erit om. S minimaeque (a exp. m. 1) P 5 uera S 7 nostris non tantum S 9 desederemus PRl 11 post requiescat add. in nobis b 12 fecere.. mus P 13 prestat ES exstitisse bd 14 requieuisse bd 15 hoc b 19 ac] et b adfatu] affatu EPSRb effatu d 20 cogitatum El 22 nonnisi m. 1 post se ipso posit. m. 2 exp. et post beatus pos. E in se ipso E 24 distinguitur. Quando sqq. (sic) b 27 quietis Ei 28 finem Rl )

115
perfectis autem operibus eius mane habet et uesperam non habet, perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conuersionis ad quietem creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea, quae facta sunt. ac per hoc requies dei non ipsi deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere, quod ab illo perficitur, et in eo habere mane — in suo enim genere tamquam uespera terminatum est — sed in deo uesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius..

In illis enim diebus, quibus omnia creabantur, uesperam terminum conditae creaturae, mane autem initium condendae alterius accipiebamus. ac per hoc quinti diei uespera terminus est conditae quinto die creaturae, mane autem, quod post ipsam uesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae, qua condita tamquam eius terminus facta est uespera. et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam uesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis uniuersae creaturae in requie creatoris. neque enim caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, uniuersa scilicet spiritalis corporalisque creatura in se ipsa manet, sed utique in illo, de quo dictum est: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, quia, etsi unaquaeque pars potest esse in toto, cuius pars est, ipsum tamen totum non est nisi in illo, a quo conditum est. et ideo non absurde intellegitur sexto die conpleto post eius uesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in ceteris, sed quo [*]( 28 Act. 17. 28 ) [*]( 1 et] haec El uespera S 6 perfectione b ut (ex & m. 1) S inquipiat El 7 in pr. 8. I- m. 1 R 9 uespera S 10 perfectius (i 8. I. m. 1) B 11 enim] ergo b uespera S 12 creaturae conditae S condende S 15 condende S diei SR 18 condende S 19 creaturaturae P1 21 que R 23 prius et om. b 24 et quia P unaqueque R 25 conditll (aJ tottl 6) b 26 est om. b 27 esse mane b non ante initium leg. in b 28 condende S ) [*](8* )

116
significaretur initium manendi et quiescendi totius, quod conditum est, in illius quiete, qui condidit. quae quies deo nec initium habet nec terminum; creaturae autem habet initium, sed non habet terminum. et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo uespere terminatur.

Nam si in ceteris diebus uespera et mane talium temporum uices significant, qualia nunc per haec cotidiana spatia peraguntur, non uideo, quid prohibuerit et septimum diem uespera noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur: et facta est uespera, et factum est mane dies septimus. quandoquidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur, ut mane, quod poneretur post uesperam septimi, hoc esset initium octaui diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est, ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. unde probabilius est istos quidem septem dies illorum nominibus et numero alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia, illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos, in quibus et uespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam uicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.

Ac per hoc qualiscumque in eis uespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est eo mane, quod post sexti diei uesperam factum est, initium accepisse requiem dei ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et [*](2 deo ElJRl dei b 3 nec (c s. I. m. 1) P autem om. 8 4 eidera (ei m. 2 in ras.) R 7 significant (n fin. 8. 1. m. 1) E cottidiana ES 9 eiusdem] eius S 10 factum] factus E1 factum est om. S mane om. El 11 cum quandoquidem cap. XVI E 12 repetitioneqi (m exp. m. 1) S 18 ut] et E1 uespera El 14 esset E1 silendum deinceps E 15 redditur E 16 ebdomadis EPRS ordinatur S 20 conditionibua El 22 ea uicissitudine El 23 circditus b 26 tamen modo b 28 aliquid S )

117
incommutabilitati accidisse uanitate temeraria suspicemur — sed illam quidem requiem dei, qua in se ipso requiescit eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum, consummatae autem creaturae habere initium eandem requiem dei, quoniam rei cuiusque perfectio non tam in uniuerso, cuius pars est, quam in eo, a quo est, in quo et ipsum uniuersum est. pro sui generis modulo stabilitur, ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. ac per hoc ipsa uniuersitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine, quo in deo est, non sicut deus, sed tamen ita, ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete, qui nihil praeter se adpetit, quo adepto requiescat. et ideo, dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se, ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit, quod ipse est, in illo autem quietis locum, quo seruet, quod ipsa est. scio, quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis, quae corporibus occupantur . sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tamquam adpetitu perueniunt, ut eo conperto requiescant, ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritalia uerbum transfertur, ut dicatur - locus, cum res ipsa plurimum distet.

Initium ergo creaturae in quiete creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post uesperam sexti diei ; non enim posset in eo nisi perfecta requiescere . proinde sexto die consummatis omnibus factaque uespera factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo, a quo [*]( 1 taemeraria P suscipimur P 2 qua om. El 3 ipsi] ipse S 5 eandem] tande b tam] tamen S 6 prim. in om. S 7 modulo if) E 8 momenti om. 81 11 propria PS if) stabilitatis E 12 in om. Ex quiet.e (a er.) E adpetit El 18 re quiescat S 14 quicquid E2RS re»torquet (c er.) S 17 propriae (bis) R in om. S 19 tamquam om. b adpetitn El 22 distet (pr. t s. I. m. 2) E 23 cap. XVII E in-creatoris om. PlRl creaturis B* 24 sexte b 25 eo] illo Rbd 26 factaque uespera bis pos. sed m. 1 semel del. S 27 et om. S consummata Et )

118
facta est requiescere. quo initio eum in se ipso requiescentem ubi et ipsa requiescere posset inuenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam. sed quoniam quidquid erit uniuersa creatura quibuslibet mutationibus suis non utique nihil erit, ideo creatura uniuersa in creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde uespera fuit.

. Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requieuit deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post uesperam sexti, uesperam uero non habuerit.

Est aliud, quod de hac re magis proprie meliusque possit, quantum existimo, intellegi, sed aliquanto difficilius explicari, ut non creaturae, sed etiam sibi requies dei septimo die mane habuerit sine uespera, id est initium sine termino. si enim ita diceretur: requieuit deus in die septimo, nec adderetur: ab omnibus operibus suis, quae fecit, frustra huius quietis initium quaereremus. non enim incipit deus requiescere, cuius requies sine initio, sine termino sempiterna est. sed quoniam ab omnibus operibus suis, quae fecit, eis non egendo requieuit, intellegitur requies quidem dei nec coepta nec terminata; requies autem eius ab omnibus operibus suis. quae fecit, ex eo coepta est, ex quo illa perfecit. neque enim operibus suis non egendo requieuisset, priusquam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino numquam . eguit nec ista beatitudo, qua non eis eget, tamquam pro- ficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla uespera accessit.