De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id, quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel admoneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur, utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum adserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit, adtendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud, quod in Genesi scriptum est: [*]( 5 cf. Matth. 13, 52 15 I Cor. 10, 11 ) [*]( 2 Incipit li[be]r [primus] de genesi ad li[tteram]; haec inscriptio codicis E a m. 2 profecta est; quae uncis inclusi legi nequeunt De principio genesis (litt. mai.) fol. 1 P Beati Augustini in genesim ad librum quaestionum libri XII Undecimo libro utiliora inuenies fol. 36b, fol. 37* De principio genesis R Incipit liber primus sci Augustini in genesim fol. 3 S 4 Incipiunt Eugippii Excerpta ed. Kndll p. 139—147 scribtura El; uocabulum sic semper prima manu scriptum plerumque m. 2 correctum est, quod semel indicasse sufficiet exceptis iis locis, ubi etiam alii codices eandem orthographiam prae se ferunt; idem cadit in uocem scribtum et scribtor bipertita paene euanuit P bipartita b id quod dominus paene euanuerunt P 5 significauit PzRd 9 pronuntientur E2S 10 admoneantur (d a. I. m. 1) E moneantur PRSCbd Eug 11 figurarum] figuratumbd 12 intellectum El 16 in illis] illis E2Cbd scribtum E; cf. supra 4 ) [*]( 1* )

4
et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia.

Si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caeli et terrae? utrum spiritalis corporalisque creatura caeli et terrae uocabulum acceperit, an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream, superiorem atque inferiorem, significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita, sicut esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem, si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae adparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles?.

An caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio, quo facta est, perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc inperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super [*]( 1 Gen. 2, 24 cf. Ephes. 5, 32 4 Gen. 1, 1 24 Gen. 1, 2 ) [*]( 2 aeclesia E 3 quomodo] quaeramus quomodo PsRbd alibi quomodo C 4 praeter in ras. m. 2 R 6 omnium] omnium facta sint PBCbd om- \' nium facta sunt E28 8 ulla om. P 9 significet S caelum et terram Eug spiritalis (m. 2 inter t et a 8. I. u semper fere superscribit, quod semel notasse satis habebo E 15 terra. (m eras.) E sicuti PBSCbdEug esse] uita esse SGRt 16 conuersatione S 18 intellegi 221 pribationem E1 19 formata in mg. infer. addid. m. rec. P cum iam seqq. usque ad uers. 1 pag. 6 a coddce P absunt 21 perceptabiles R1 28 perfecta (p a m. 2; ante p eras. est fe) R 24 erat inquit S )

5
abyssum: quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur? corporalis quidem eo, quod dictum est: terra erat inuisibilis et inconposita, spiritalis autem eo, quod dictum est: et tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus, et inluminari, ut non sit tenebrosa. et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset et tamquam superfunderet: quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est.

Et quomodo dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter, an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter. quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux? quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram, fiat lux eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux.

An etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, [*]( 14 Gen. 1, 3 ) [*]( 1 signifacare E 5 et om. PRISCbd Eug 7 solo ElRx 8 abyssos R 11 superfunderetnr EabdEug 12 inconmutabile R incorporaĮ.įle (bi exp. m. 2) E incomparabile RlSCb 14 dixit] et dixit Eug. 16 possit R1 intelligi S 19 diceret (di m. 1 s. l.) E 20 prima creatura lux b 22 adque E1; m. 1 ita semper; m. 2 omnibus fere locis d in t coriHgit, quod semel notatum sit mutabiliter R1 25 fecitJ fecit deus RSd 26 eo R1 )

6
sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius me.us dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est? et si ita est. qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux, quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium? quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux? et quis erat, quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?

Quid ergo dicemus? an id, quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene intellegitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei. patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus "quando" et "aliquando". aeternum tamen est uerbo dei, quando fieri aliquid debeat, et tunc fit, quando [*]( 1 Matth. 3, 17 e cf. Gen. 11, 7 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 3 ) [*]( 3 fecit] fecit deus PSCEug, (ds er.) R 5 ista uox om. S 7 dilusium El erat om. S 8 qua* (e eras.) E loqutus P loquutus R 9 intellecere E uox om. P1 modi om. b profertur P1 proferetur RlSx 10 carnalisquae Rl cogitatio atque suspitio est b 11 dicimus PRlSC intelligitur post uocis pos. b sono] so(no intercidat) E sona 81 12 dicitur Rl cor[po]reus (po excidit) E hic b 13 intellegitur] accipitur PRSCbdEug esse 8. I. m. 1 R deiJ ds JB* excidit E et excidit E 17 satis-facta add. m. 2 in mg. E lux] quod lux C facta] facta est C (est eras.) R facta esse (esse corr. ex est) S 18 ait] dixit dEttg 19 aput El; m. 2 ubique fere t in d mutat, quod hoc loco semel notetur 20. patri (t s. I.) E quo aexnus R haec deo S hoc d 23 uerbo] in uerbo E2PRSCbd debeat aliquid b )

7
fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.

Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut, quod dixit deus: fiat lux. et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur.

Et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra. et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus: fiat lux. et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae conprehendendum erat et commendandum, quod fecit deus, et deinde per partes exequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est, quia per uerbum suum fecit, quidquid fecit?

An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis siue corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur inperfectio, cum dissimilis ab eo, quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum, sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id, quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae [*](6 Gen. 1, 1 7 Gen. 1, 3 ) [*]( 2 illud totum b 3 quae] qua Et 4 esse ipsa S 5 que Pl 8 reuocantem El creatorem Et 12 et facta-terra. 8. l. add. m. 2 E 14 conpraehendendam E 15 conmendandum P 17 per s. l. m. 1 S quicquid E*S 18 An excidit E sine (siu excid.) E 20 formam (m fin. m. 2 in ras) E coherentis ER sempiternae ElS1 21 cum uoce omnia cap. 3 finitur b 22 quo aeterna R coaetemae 81 sibi om. S 23 imetatur E1 imperfecto b 24 summ*e (a eras.) E nihilum Et 26 forma E1 26 coherentem EBS )

8
substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo, quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum in natura uerbi eius coaeterni, reuocantis ad se inperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur. in qua conuersione et formatione quia pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et inperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum, quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate inperfectienis . fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo, quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id, quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc inperfectae, per id autem, quod uerbum est, insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statim hoc est, quod ille.

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere, sed etiam hoc est ei uiuere, quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam, quia non, sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod [*]( 8 cf. Ioh. 10, 30.. ) [*]( 3 naturam PR1 eius om. E1 quo aeterni R reuocatis R 5 exsequitur El 6 quia] qua Eug pro] per Px 7 coherentem E quoherentem R coerente P1 8 pa*n (t eras.) PR 10 fili Et filii (i fin. m. 1 superscr.) P 11 tantum] etiam b 14 fili E1 15 in eo] eo PRSCd et b 16 exsistentis PR 18 formaretur 221 19 inherendo EP 20 sempitern.e E sempiternae RS inherentem EP patri (t 8. l. m. 2) E 21 statim] tantum El statu Eug 28 est pr. om. Rl ei uiuere] uiuere d Eug 24 ac] et b beatae ER 26 illo S 27 sicut non b )

9
sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit, ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur, ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia: quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id, ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non posset. ideoque interrogatus, quis esset, respondit: principium, quia et loquor uobis.

Quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam, quia, siue aquae nomine appellare uoluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret, unde facta et formata sunt omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari atque concrescere, siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi [*]( 11 Ioh. 8, 25 17 Gen. 1, 8.2 ) [*]( 1 sapienter] sapienter uinere b beatae ER 2 stultae R informitas] informitas eina EJPRSbd 4 existit b ac om. b 5 beatae R beat*e E 6 creature P 7 incommotabiliter P1 cessaret] cessat J!.\'2d cessabit b 9 conuertatur d est EJà 10 possit Eug d interrogatus] interrogatus dns b 11 qui. (a eras.) E qui b 12 quia Pl qui apatre (sic coni.) SC 14 quodaeternum Rx quae a uoce "inest" sequuntur usque ad ifnem cap. 7 in librum "De octo Dulcitii quaestionibus" translata sunt 8,2.3; uariantes lectiones sig. Dul. instr. afferam sec. edit. Mignianam 15 quidem R2bd 16 beneficentia EbdDul; sed cf. p. 11, 6 18 dei del. m. 2 R n..*ferebatur (super eras.) P 19 aquas WB2S0 20 materiam 12l ut] aut El 21 suntEl: sint PRSbdEugDul denoscere Pl dignoscere d 22 umida R )

10
fluitantem, superferebatur utique spiritus dei, quia subiacebat scilicet bonae uoluntati creatoris quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoauerat, ut dicente deo in uerbo suo: fiat lux, in bona uoluntate, hoc est bono placito eius pro modo sui generis maneret, quod factum est. et ideo rectum est, quod placuerit deo, scriptura dicente: et facta [*]( 6 ) est lux. et uidit deus lucem quia bona est, ut, quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae caeli et terrae nomine propter id, quod de illa perficiendum erat, commemorata est, trinitas insinuatur creatoris — nam dicente scriptura: in principio fecit deus caelum et terram intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium est. dicente autem scriptura: et spiritus dei superferebatur super aquam, conpletam commemorationem trinitatis agnoscimus —, ita et in conuersione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generator, cum dicitur: dixit deus, et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.

Sed cur commemorata prius quamuis inperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et [*](6 Gen. 1, 3. 4 22 Gen. 1, 31 25 Gen. 1, 2 ) [*]( 2 bone R uolumtati E quicquid EZSR2 3 incoauerat El 4 bono placito] in beneplacito bdEugDul in bono placito PRI 5 modulo bd 6 rectum] dictum Eug lectum b 7 quemammoduin PIR 8 incoatae P 9 propter] pro E1 13 patris b se ipsum (in mg. add. m. 2 ai p ipsO) E 14 creatorae P et-creaturae om. Sl 15 et om. Dul 10 §uperferebatur Pferebatur SRd aquas b 17 agnoscitur Sl 19 insinuetur dDul: insinuatur EPRSbEug generatio Eug (Knöll p. 145, 26) 20 dixit-dicitur in mg. inf. add. m. 1 S 21 quicquid :E2RS placet perfectum b 22 quia] quod b 24 conmemoratur P )

11
spiritus dei superferebatur super aquam? an, quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus, quas diligit, subiciatur, propterea, cum commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait et alio loco, supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuari spiritum dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus, quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit, ut fieret. duo quippe sunt, propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo, quod maneret, spiritus dei superferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus, quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc de omnibus. manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.

Quod ergo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, in [*]( 7 I Cor. 12, 31 8 Ephes. 3, 19 ) [*]( 1 quia] quoniam PRPbdDul 2 indegus 81 indiguus WPRI indigfs b S commemoraretur ElBl 4 eius sancta b ueniuolentia EI beneuolentia PRd 5 faciendo b 6 pocius R habundantiam R beneficentiae PbdDul 7 super-loco in mg. super. add. m. \'1 S 8 in loco bd 9 inquid R 10 insinuare Eug (ed. KnOll 146, 16) SBb 12 eniml autem b Dul 16 ut fieret 6. I. m. 1 S 18 ergo esset b 20 bona ElRb hoc de] hoc et de Eug (K. 146, 26) b 21 supergressa. (m er.) E uolubilitatem temporalem b 23 uero] uero mutantur S 24 successionem quae R rerum] rerum temporalium Eug (ed. KnOll 147, 3) 25 lux fin. om. E )

12
aliquo die dixit an ante omnem diem? si enim uerbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit; si uero temporaliter dixit, non uerbo sibi coaeterno, sed per aliquam creaturam dixit temporalem. ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat, per quam temporaliter diceretur: fiat lux. atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut caeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam caelum caeli huius, quod in corporibus summum est. secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus caelum appellauit. terrae autem nomine inuisibilis et inconpositae ac tenebrosa abysso inperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux. t

Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: fiat lux, inuenire difficile est. sono uocis enim non intellegimus dictum; nam quidquid est tale, corporeum est. an ex illa inperfectione substantiae corporalis fecit aliquam uocem corpoream, per quam sonaret: fiat lux? ergo aliquod uocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. sed si ita est, iam erat tempus, per quod uox curreret sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. quodsi iam erat tempus, antequam fieret lux, in quo tempore uox fieret, qua sonaret "fiat lux", ad quem diem pertinebat illud tempus? unus enim dies idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. an ad ipsum diem pertinet totum spatium [*]( 1 diem om. S enim] ergo (s. I. add. m. 2 at enl) E 2 coaeterno] quo aeterno R uero (ro s. l. m. 1) E 3 quo aeterno R 4 dixit creaturam PSbd post temporalem spat. uac. ras. neque quidquam desideratur S 5 eratj erat creatura b diceretur 8. l. m. 1 S 10 secundo (0 m. 2 in ras.) R 11 rursum Rl apellauit R 12 incompositae E tenebroa? abyssi b imperfectio ln 17 enim uocis Rbtl quicquid E2RS tale est bd 21 sonorumquae P sonorum quae RS sonorum qui b 22 sibi spatio (0 m. 1 supra a) S succedentia bd praeterireot (n exp. m. 1) S 23 antequam s. l. m. 1 S fieret uox bd qua] quae d 24 resonaret d tempus illud S 26 facta (a fin. ex u) S lux in mg. add. m. 1 S )

13
temporis, et quo factum est uocale corpus, per quod sonaret "fiat lux", et quo facta est ipsa lux? sed omnis talis uox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat inuisibile et inconpositum, cui sic deus personaret ac diceret: fiat lux? abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.

Utrum ergo spiritalis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus "fiat lux," expressus ab aeterno deo per uerbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, id est, in illo caelo caeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae in eius mente atque ratione fixa quodammodo modo a uerbo patri coaeterno et quodammodo inpressa intellegitur, secundum quam moueretur et ad speciem conuerteretur inferior illa tenebrosa inperfectio naturae corporeae et fieret lux? sed multum est ac difficillimum capere, quomodo dicatur deo non temporaliter iubente neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione ueritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet inpressas ab incommutabili dei sapientia rationes, tamquam intellegibiles locutiones, in ea, quae infra sunt, transmittente fieri temporales motus in rebus temporalibus uel formandis uel administrandis. si autem lux, quae primum dicta est, ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis uita, quae nisi ad creatorem inluminanda conuerteretur, fluitaret informiter. cum conuersa autem et inluminata est, factum est, quod in uerbo dei dictum est: fiat lux. [*]( 1 quo] quod PRb 2 et] ei E quo] quod PRb 3 audientes PRlb a] a. Cd er.) E 4 factum P sentiatur CSb 5 quicquid WSR 9 intellegimis R1 12 loquutio R 14 quodamodo R 15 patri J pari E1 inpraesa P inpręssa R subintellegitur S 18 difficillimum (pr. 1 8. I. m. 1) S 20 creatura. P 21 inpraessas P inprassa Rl$ ab] sub SRb 22 loquutiones PR 23 quae] q; R fieret S temporalis S 26 primatum] prima Rl 28 autem conuersa PRSbd )

14

Uerum tamen quemadmodum sine tempore dictum est. quia in uerbum coaeternum patri non cadit tempus, utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et diuisa a. tenebris et inditis diei noctisque uocabulis dicat scriptura: et facta est uespera, et factum est mane dies unus? unde uidetur illud opus dei factum per spatium diei, quo peracto ad uesperam uentum est, quod est noctis initium. itemque peracto nocturno spatio conpletus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die deus aliud consequenter operaretur.

Immo uero id ipsum permirabile est, cum deus nullo spatio syllabarum aeterna uerbi sui ratione dixerit: fiat lux, cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret et uespera fieret. an forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis uocabulis signaretur? . mirum, si et hoc uel tanta mora fieri potuit a deo, quanta dicitur a nobis. discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est; non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.

Quod autem uocauit deus lucem diem et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum uocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur "lux uocetur dies et tenebrae uocentur nox?" nisi forte quis ita desipiat, ut, quia super omnia magnus est deus, putet ore dei prolatas quamuis paucissimas syllabas per totum diei spatium potuisse distendi. huc accedit, quia uerbo sibi coaeterno, id est incommutabilis sapientiae internis aeternisque rationibus, [*]( 5 Gen. 1, 5 21 Gen. 1, 5 . ) [*]( 1 quemammodum PlB 2 patri coaeternum PRSbd 3 forsitan B1 5 indicis b et om. PRSbd 8 uesperum R initium noctis b 12 quur P 15 diurni] di«*urni B diuturni ElP 16 suisque S 19 consecrata (8. I. m. 2 at Csecuta) E 22 syllaba jų per sonum (in exp. m. 1) S 25 desipiat (prius i s. l. m. I) S 27 accidit plSI uerbo a. l. m. 1 S quo aeterno R 28 incommutabilis El internisj aeternis Ex )

15
non corporali uocis sono uocauit deus lucem diem et tenebras noctem. rursum enim quaeritur, si uerbis, quibus utimur, uocauit, qua lingua uocauerit, et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus. et non inuenitur.

An dicendum est, quod, cum cito peractum esset hoc opus dei. tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis uno primoque transacto? sed, si hoc dixero, uereor, ne deridear et ab his, qui certissime cognouerunt, et ab his, qui possunt facillime aduertere, quod eo tempore, quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis inlustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus uiginti quattuor horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. numquidnam ergo in. parte aliqua posituri sumus deum, ubi ei uespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? nam et in libro, qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit, hoc est, in eum locum, unde ortus est. sequitur enim et dicit: ipse oriens illuc uadit ad austrum et circuit ad aquilonem. australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est, cum autem ad partem aquilonis circumiens peruenit, nobis nox est; non tamen [*]( 19 Eccle. 1, 5 21 Eccle. 1, 6 ) [*]( 1 sono uocis bd 2 rursus R 4 auditur (s 8. 1. m. 1; m. 2 ex r s fecit) E 6 dei opus S 7 diurnum EPPRSbd: diuturnum El 10 primoquae R transacto] die transacto b 11 iis d 12 quoJ quod P 13 est«HHt (dies er.) E 14 quas (s m. 1 8. I.) P 15 oris ElS giri S 16 et alibi noctem (et 8. I. m. 2) R numquinnam El aliqua parte S 19 aecclesiastes E occidet ElS 20 sol om. b ducitur WSbdj cf. Sieronymi Comment. in Ecclesiasten Migne tom. XXIII (II) p. 1067 21 dicit ipse. Oriens Sb illud d 22 ad ante aquilonem om. E 23 ad om. ES 24 aquilonis partem Pd circumre (e er; 8. I. add. m. 2 al circuiens peruehitur) E circuiens S peruehitur ElS perhibetur E1 peruenit Rl )

16
in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se inmergere atque inde lotum ex alia parte mane surgere. quamquam, si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis inlustraretur, atque ibi esset dies. posset enim et aquas inluminare, quando ab eis non posset extingui. sed hoc monstrosum est suspicari. quid? quod etiam sol nondum erat.

Quapropter, si spiritalis lux primo die facta est, numquid- , nam occidit, ut ei succederet nox? si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis uidere non possumus, quia nec luna erat adhuc nec aliquae stellae? aut si semper in ea parte caeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius eidem ita coniuncta, ut discerni dinoscique non possit, ad eandem reditur difficultatem soluendae huius quaestionis, quia et ista lux eodem modo quo sol tamquam comes eius ab occasu in ortum circumiens redit et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista, in qua sumus. tenebrescit in noctem. ex quo cogit, quod absit, in una parte credere deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei uespera fieri. an forte in ea parte lucem ferat, in qua facturus erat hominem, et ideo, cum ab ipsa parte lux discessisset, uespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?