De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quibus omnibus consideratis atque tractatis restat, ut ab eis, qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis, quod domino dictum est: si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt. eunuchi. qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere, capiat. ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. possunt autem capere quibus hoc praestat dei misericordia occulta, sed non iniusta. sed in his omnibus, [*]( 1 Matth. 5, 32 14 Luc. 16, 18 19 Matth. 19, 10—12 ) [*](1 dicente Tl 3 uiro eius licere T 4 propterea Tx 5 uiorS B coniunctus 2PP 6 facit BSP, 8. l. N, om. T 7 illa fuerit ES 8 facit R 9 adiutorio Y ei sibi ES 11 duxerit bd .12 faciat M 13 illi] ei T 14 crediderit ES 15 relinquerit BT 21 hoc uerbum E 26 capere 8. ezp. accipere m. 2 T 27 hi quibus bd praestat hoc T 28 dei om. BVESNI non iniusta] iusta N2bd instas P omnibus om. MP )

406
qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. alii sunt, qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii, qui experti et auersi sunt, partim quidem inlicite, partim uero licite experti. porro in his, qui licite experti sunt, quidam sunt, qui nonnisi licite, quidam et licite et inlicite. sunt quippe in eis, qui coniugia sua tantum sciunt; sunt autem, qui et alias feminas ac stupra quaelibet. sed qui post concubitum coniugum se ipsos castrant propter regnum caelorum, aut morte amittunt coniuges aut ex consensu cum eis continentiam profitentur aut necessitate diuortiorum, ne uiuis coniugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum caelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter esse ibi non possunt nam qui non ista necessitate se continent, sed boni adpetitione melioris, possent ibi esse etiam seruata pudicitia coniugali, quamuis in praemiis minoribus, tamen intus; qui uero propterea se continent, quia prioribus coniugibus uiuis timent aliis coniugari, maiorem curam debent gerere pro salute. quam gesserunt illi, a quibus continentia pro munere dilecta est ampliore. tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt; si autem non continent, adulteri erunt, quia uiuentibus coniugibus pristinis non coniugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. et si a regno caelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salui non erunt? [*]( 2 introque T concubitu P ali T 3 experti sunt P et auersi om. VES sunt om. P 4 in his] hi BTMBS hii. N 5 quidam qui T et illicite et licite VPBbd et licite om. P 7 acj aut S postegt (exp. m. 2) T potius P 8 coniug*um T castrauerunt T 10 continentiam] continent ia Ifc (exp. m. 2) T continent qui autem continentiam profitentur YES aut om. VES ex necessitate B2Bbd 11 se4 T perpetrant P castrantes M 13 sedpossont om. P ibi esse VBbd possint VBbd 14 sed ut VESM2tl bona T 15 meliores TMSVE possint VES 16 impraemiis B intus erunt VEMNIS quae BVETlS 18 coniungi B saluto B soluto T 19 delecta bd 20 si adulteri-adulteri erunt om. YES. in tng. add. N 21 ae continent lt pro uiuentibus S 22 alterisj propriis VEMWS 23 abierunt VE ab»erunt N )
407

Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent coniuges diuturno languore marcentes uel loco sibi inaccessibili absentes uel animositate inlicita continentes, hoc faciant, si habuerint coniuges adulterina inquinatione sordentes et propter hoc a suo consortio diuortientes, non alia quaerant coniugia, quia non erunt coniugia sed adulteria. cum enim par forma sit in hoc uinculo uiri et uxoris, sicut uxor uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, ita et uir uiuente uxore uocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. etsi enim grauius, qui praeter causam fornicationis, omnis tamen, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur. non eos terreat sarcina continentiae; lenis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit. non eos frangat, quod uidetur eorum continentia necessitatis esse, non uoluntatis, quia et illi, qui eam uoluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam iam sine damnatione ab illa deuiare non possunt, et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse uoluntatis, si non de se ipsis, sed de illo, a quo est bonum omne, confidunt. illi ad eam conscenderunt causa maioris gloriae, ut amplius aliquid inuenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis nouissimae, ne perirent; utrique permaneant, utrique in quod peruenerunt ambulent usque in finem, ferueant studiis, supplicent uotis, quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod uoluntas arripuit cadere timeant, et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere diligant. fieri enim potest, ut deo terrente [*]( 8 cf. Eom. 7, 3 11 cf. Luc. 16, 18 ) [*]( 2 aberent T marcescentea VNbd 3 inaccessibile JS1 4 abuerint B 5 et om. ESN1 diuertentes in ras. B diuortiantes Nbd non ut (ut 8. I.) 8 6 quia-coniugia om. S 10 enim om. EMN1 propter M 16 uoluntate eam S ea T 17 iam om. TVEMS dampnatione S 18 in ea VEMS in ea. B 19 se om. VEMSN1 20 omne bonum BS confidunt om. S condescenderunt MS 21 aliquid amplius bd 22 utrique permaneant om. S 23 in quod] inquid E 27 deligant d )

408
et hortante, conuertente et inplente humanus in melius mute-I tur affectus, atque ita uoueant sine coniugiis et sine ullo concubitu atque inmunda libidinis attrectatione perseuerantissime uiuere, ut etiamsi separata coniugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex uoto, quod patet ex licito et quod erat ex necessitate coeptum, fiat caritate perfectum. talibus profecto id retribuetur, quod illis, qui uel pari consensu cum coniugibus hoc uouerunt uel nullis coniugiis alligati propter maius bonum continentiam delegerunt. si autem ita se continent, ut, si moriantur quarum uita coniugari inpediuntur, alias ducere cogitent, profecto, etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis inputatur nisi ad pudicitiam coniugalem, propter quam non faciunt. quod facerent, si liceret. hac quippe intentione continenter uiuere parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cauenda adulteria.