De Conjugiis Adulterinis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Hic enim, si parum quid loquamur adtendimus, multo grauiora dici possunt quam ipse dixisti. nam tu dum non uis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc inuenisti: (quoniam si haec adulteria dixerimus. cogentur mariti occidere adulteras, quarum uita inpediuntur alteras ducere\'. atque, ut hoc exaggerares. dixisti: \'non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur\'. si ergo quispiam nolens credere esse adulterium. quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inueniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, uel insidiis, quibus potuerint, uel calumniis adpetere uel aliquibus ueris criminibus accusare et [*](16 Pollent. ) [*]( 2 uideris M si T esse M 3 cathecuminas B cathicuminas E est om. TRbd e§t N 4 fecerit (er 8. I.) N 5 occidit T 6 dnxerit TVEMS ut] et VES 7 saluatur Tl 8 euacuta T* 9 dej et ES 10 generatione TEN1 accusanda est TEMS accusanda ţŞt A 18 multa T 14 posse VES 15 djcantur (s. i add. u) B 18 eiaggeraris Nl 19 ama-tissime N pater omnibus BVE, (omnibus exp. m. 2) T, NS his VEM 21 quispiam (quia add. 8. I. m. al.) B pium T 22 fornicationes B 23 hoc 8. I. T 25 calumpniis S )

403
occidere, ut eis mortuis possint esse coniugia, quae uiuis fuerant adulteria, nonne id exaggerando tibi dicturus est: (non mihi uidetur, amantissime pater, hic diuinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et inpietas excitatur?\' quandoquidem multo est leuius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. placetne tibi, ut propter hanc uanissimam inuidiam dominicae defensionem sententiae deseramus uel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium iudicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a uiro alteri coniugetur, ne maritum eius, a quo dimissa est, conpellatur occidere, dum adulterium in conubium cupit uiri prioris morte conuertere? scio tibi hoc non placere, ut propter hanc uanissimam inuidiam lex Christi, cum uera inueniatur et sana, dura et inhumana dicatur. sic itaque non tibi debet uideri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera uiuente ducitur altera, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa extincta alteram ducere, si hoc ea uiuente non licet facere. quid? si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, siue diuturno languore laborantes et pati concubitum non ualentes siue pauperes siue steriles siue deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum, quia eas, quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo [*]( 1 esse possint Vbd quae prius M 3 amtutissime N pater BVEMNXS: frater TNzli!bd 6 tollerabilius T maritis M 7 adulterii Tl adultere RS adultere EM placetne-15 dicatur in mg. add. N 8 hanc om. bd 9 deferamus M differamus VES inaccusemus (exp. m. 2) T 10 adulteram VE uindicari NM\'bd propter VERS 11 coniungetur BT coniungatur VEMS coniungitur R 12 adulterum E 13 huc tibi VNbd hoc om. T non 8. 1. T minime YES 17 altera ducitur TVbd 18 exstincta BVbd 20 detractatores E 22 connubitum S 24 ducandarum T 25 quia] qui BTVEMRNISI causas B 26 fornicationum VEM ) [*]( 26* )
404
deuincti adulterio nec baptizari possint nec paenitendo sanari, numquid propterea, ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus non esse adulteria repudiatis. praeter causam fornicationis uxoribus sibi alteras copulare?

Iam uero ex hoc, quod sapis non esse adulterium, si uir uxorem causa fornicationis abiecerit et alteram duxerit, nonne arbitraris cauendum, ne discant uiri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis uinculo coniugali per fornicationem, sicut putas, soluto liceat eis alteras ducere, et ex eo, quod illas moechari coegerunt, aut baptismate ablui aut paenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur, quamdiu cum adulteris uiuent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est. et tamen dominus, omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari. utique propterea, quia cum esset pudica cum uiro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam uiuo priore alteri copulari, et hoc est moechari. quodsi hoc ista non fecerit. tamen ille, quantum in ipso est, facere conpulit; et hoc ei deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, inputabit. sed quis nesciat, quam sint rarissimae, quae ita pudice uiuant cum uiris, ut, etiamsi ab eis dimittantur, alios non quaerant? incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen, si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. cum ergo crediderint homines [*]( 16 Matth. 5, 32 ) [*]( 3 adnlterium S si repudiatis 8 4 si sibi VES copalauerint VES 6 adiecerit P 10 solito (8. i add. u) TS illas om. P 11 cogerunt TNlP ablui om. M ablai aut] abluant P 12 sanari non possint VE sanari possint (i ex u) S 13 uiuunt BTMS repndiatis praeter causam fornicationis R 15 facere moechari S 21 ipsoj illo T 22 peccatum deus T permanet P imputanit BT 23 pudicae B 24 querant E requirant N\'bd 25 numerus quippe T 26 pudicae B )

405
domino dicenti: omnis qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis facit eam moechari, si crediderint et tibi dicenti muliere fornicante licere uiro eius alteram ducere, quisquis uoluerit propter alias quaslisbet molestias carere uxore, cui iunctus est, prius eam moechari faciat sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo, ac sic a priore peccato, quo eam moechari fecit, siue per baptismum siue per paenitentiam liberatus sine suo adulterio sibi habere uideatur, quam post prioris adulterium tamquam hinc soluto matrimonii uinculo alteram duxit. quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet et ipse quamuis post adulterium coniugis aliam ducendo moechus erit nihilque illi proderit, quod tibi. credidit et non ei potius, qui nullo excepto ait: omnis qui reliquerit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur.