Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: \'concilium, quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia, [*]( 2 cf. Luc. 24, 47 5 cf. Act. 2 16 cf. Breuic. III 16, 28. ep. 173, 7 18 cf. Breuic. 1. c. ) [*]( 1 incoeptura ABC 2 finis C 3 ierusalem BCbc, item saepius 6 lectio BC diuina lectio recitatur Bm2b 7 peruitia (uitia del. et in mg. m2 uicina loca) B per uicia C 12 ciuitatum BCbcv 14 qua] quae BCbcv 16 cartbagine BC cartagine b 21 maximiani (a alt. s. I.) A factum est ubi 8 l. Am2 22 absente b ubi] ibi v et quod excurrit om. b quot codd. 23 episcopos qui absentem damnauerunt v 24 episopi centum b 26 obest] best C ) [*]( 7* )
Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: nec causae causa nec personae persona praeiudicat. an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter [*]( 18 cf. I Petr. 1, 1 ) [*]( 1 inuenientis Bml quod] quae c orribiles Bml 5 quod om. Bb 6 tristitia graui perferat (««F tr. mD Ã tristitia perferat irraoi r 7 lacrimis BCb 8 uoce Bm2b 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov est cf. jRs. m. :M!ł et Partn. I 7, 12 init clamant BC clamat b 17 bythmiae -4 bitliiniie BCb? asye c cappadotiae BC 18 apostolns petrus b scripsit Bb 19 nobiscuiu b 20 probatum non est c 22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo BC !f praeiudicat Bml )
Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet, [*](3 in tam v, cf. 19, 25 tam in proximo 4 certe si Bm2b 5 personae persona cv 6 pecularis c 7 non praeiudicet causa b 8 carthaginiessis Bml praeiudicat Bb musta ni A, et sic BCb 9 tan Bml 10 aut] ut bv praeiudicat Btnl 17 colligae Am2 22 affrica Bc 27 damnatus est Primianus v 28 Felicianum om. ABCb dam(-p-B) nati ABCb 29 Primiano] primianri Bml sociati Am1 )
Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione separarentur; ut causa et persona haedorum non praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret causae et personae piscium bonorum, quamuis intra eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non [*](7 Primianum significat, non Ernerituffi, ut Maurini putabant 25 cf. Matth. 13, 49 ) [*]( 2 uiuenti ABCb 4 aduc Bm] 6 iudi||dicem A 7 proferetur BmlC 11 et] atque c et personam om. b 12 roborauit s. I. A roborabit Bml hoc] add. enim Bml 17 causae et addidi 20 oui//////u//// (m s. alt. ras.) A 21 peccora Bm] 24 eadem intra BC, sed tr. ml 25 littore BCcv separanda codd. 28 boni malis BmlCc bonis mali Bm2b )
Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis [*]( 7 II Thess. 3, 14-15 19 Esai. 52, 11 22 Esai. 65, 5 25 cf. Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' ) [*]( 1 uel cum b 2 oportuerit] potuerit Cml 3 d non (d del.) A 8 obaudiuit BCmlb 17 corporali cv spiritiali C similitudine c 20 spitaliter C (saepius) 22 quid BmlC 23 hi c hic-meae om. b 25 confessu Bm] 26 sibi scriptum b 28 intelligentia BmlC iutellegentias Bm2 )
Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam qui consentiunt facientibus.
Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina [*]( 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II Cor. 6, 15 28 ibid. ) [*]( 3 iniquianos Bml 6 et om. v 7 etiam om. v 9 110nlloon A 12 factis ex fatientibus C 13 uerum) sed c 16 cum] con Cml 19 crescat usque ad messem b 20 tricum Bml 23 cum malis habent boni c 26 belial BCbcv 28 infidele BmlCm2 )
Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo [*]( 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. 2, 15 28 II Cor. 5, 19 ) [*]( 1 pr. illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om. codd., cf. 20, 27 extr. 15 uestri* B 17 figurata ACb futura Bcv 21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero b illi* A 29 post ecclesiam in v cap. 7 incipit )
Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae.
Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec [*]( 3 cf. Gal. 6, 5 5 cf. Ezech. 18, 4 ) [*]( 1 ignore«tur A ignorantur uel uidentur Bml 3 ntalij mala Cml 4 et] ut v peccatum ex peccati Bm2, et b 5 morietur Bb 7 habet cum eis v 8 cum hoc Cml simul cum Bb 11 sacramenta dei BC 14 praeiudicat post personae tr. c 16 diuina Bml scripturarum diuinarum b 22 merita codd. non addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic, III 9, 17 uel malitiam b 23 quod deleui 25 pro bis Cml 27 nolebant BmlC ipsa. se Cml )
Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum [*]( 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 28 cf. Breuic. III 8, 10 ) [*]( 11 immundo cml 12 qui] senserunt qui b 14 pr. aut oni. c nostra om. c ud JBml 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur A 26 uicti) uiti Bml 27 fine c )
Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem. non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti. nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo utique seminatos. [*]( 3. 22 Esai. 52, 1 13 cf. Breuic. III 10, 20 25 cf. Breuic. III 10, 19 ) [*]( 1 a piscatoribus s. I. Am2 intra retia del. Bm2, om. b, cf. p. 111, 6 2 propheticum testimonium b 3 quod bv 8 saeculo s. l. A 13 tempore Cml 17 permixtionem BmlCml 18 poenitus B 22 prophetam Bml 25 no**bis (no eras.) B 28 adtendere] permittere B, sed del. et in mg. adscript. attendere )
Hoc ipsum etiam, quod sibi acutum inuenisse uidebantur, contra se potius proferebant. si enim dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores, propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea, quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum? quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias, cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest conparari.-
Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, [*]( 14 Hier. 23, 28. cf. Breuic. III 8, 10 22 cf. Breuic. III 9, 15 26 Matth. 3, 12 ) [*]( 3 pariter] paceter Cml 5 intelligit Bml 6 coeperint Aml 8 praenuntiaren tiarentur Arnl 9 fumentis Cml 10 in ea occulta sint b 11 hic (a 8. i) B 12 qua Bml 13 literis B 14 heremiam B hieremiam C ieremiam bc(v) paleae c 15 non quia-possunt mg. Bm2 18 cum hoc ageret non dicebat c 21 comparari non potest b 22 temtauerunt C 23 conparata om. b )
Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.
Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent et agant causam nostram et omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non [*]( .3 cf. Breuic. II 3. ) [*]( 1 se om. A negarent forte se c 5 eitant BCbc 8 possint v 9 dixefunt c caluminari C 11 illas b iudicare Bml 18 et et cml 15 et ideo-consenserunt om. em] 16 sentiant BmlC aparere BmlC 17 uindicare ABmlCc se s. l. Bm2 19 eis Bml 26 non om. BmlC 27 ea om. BCb non om. BmlC 28 quod ex quid Aml con quaeri A )
Adhuc dies erat, quando uolentes destruere iudicium Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt. cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit. et recitauerunt etiam alia gesta, ubi legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti [*]( 4 Ps. 41, 9 5 Ps. 91, 3 10 cf. Act. 20. 7 16 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 22 cf. Breuic. III 17, 34 sq. ) [*]( 1 teneat cv utque Bml 3 audiuit Bml 5 annuntiandum BUbe et Uulg. 7 quot Bml ad] a BmIC 8 nocturniis uel nocturmis B 12 impediri BmlC 14 contra om. BmIC aduersum BC 15 dies erat (erant Bml) utique BC, sed tr. ml 17 intelligientes Cml 18 se s. I. A homines b 21 Melcbiadis cv (passim) 23 exacto Bml 24 quo BCb 25 non defuit BCb 26 miltiade meminisse BrnIC maxentii BCbc(v) ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( s )
Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium — si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel duodecim episcopi fuerunt —, unde recitauimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut [*]( 6 cf. Matth. 10, 3 23 cf. Breuic. III 15, 27. 17, 32-33 ) [*]( 2 potuisse Am2 potusset Bml potuit] potuerit v 4 symones bc 6 alphei codd. 9 de s. l. C 12 cassianus Bml 13 patiturj add. Am2 in mg : nota 15 herodos Cml 19 erant Bml 23 aduc Bml cirthense ABCb 26 tigisitanno BCb ) [*]( 8* )
Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem [*]( 26 cf. Breuic. III 14, 26-17, 32 ) [*]( 4 christianis Bml 11 his] is Bml iis Bm2 hiis b 12 ammoniti c 14 illi om. BCb feri BC 18 et om. BC ce(cae-B)lebrarentur BCb celebrantur A celebrabantur cv 20 adiu..uerint B 21 nisi qui Bm2b 22 illi om. b hoc v 23 cirthensibus ABCm2b cirthencibus Cml 24 exiebant BmJ 26 concili*»um A )
Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore [*]( 2 cf. Breuic. III 23, 41 15 in litteris mis] cf. Breuic. III 8, 10 init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 ) [*]( 4 inde eis Cml aliquit Bml 7 taenebrosa A 11 in actis Bm2b 16 suam esse v ecclesia C 21 per suos deleui, cf. 20, 32 sub fin. 23 alt. illum om. Cml inquandonatum Bml 24 martjrialis cv (passim) 26 asseruit Bm2 assuerit b 28 asseruit et constituit bml 29 uiro ex uero B )
Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi [*]( 2 cf. Breaic. III 19, 37 ) [*]( 1 esse falsum BC concucimus Bml conuincimus Bm2 4 est Olll. B (an e uel # eras.t), et b arciuo Ac pubplico C 6 non potuerunt cml 7 aput C 14 imperatores BmlCml 17 damnabitur BmlC 21 pernitioni aduBquse Bml pernicionem aliqua ut uid. Bm2 pernitiosum adusque C pernicie aliqua b 23 nobis BCb )