Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Nam quando impios dominus etiam uisibili poena perdere uoluit, ipse ab eis iustos admonitione separauit, sicut Noe cum domo sua ab eis, quos diluuio fuerat perditurus, sicut Loth ab eis, quos igne fuerat consumpturus, sicut populum [*]( 8 cf. Breuic. III 9, 17 15 cf. II Tim. 2, 20 cf. ibid. 21 28 cf. Gen. 6-8 29 cf. Gen. 19 ) [*]( 1 offerream C 8 respondemus Am2c 13 discercernere Cml 14 magna domo bml 15 alt. aliam C 16 in in ras. B 18 ipse c 20 aggeo codd. (paasim. per e) propheto B 21 *»**modo A commemorarent ABC commemorauerunt c ista Bml 23 contacitus Bml 24 consentio Bml 27 ammonitione c 29 loth (h s. I.) A consumturus ABC )
Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri. etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent.