Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Numquid enim uerba ista, ubi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: causam causae et personam non praeiudicare personae a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est, sed ad locum: (nobis non praeiudicari ab his qui a nobis uel reiecti sunt uel damnati'). hi autem, qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis, quoscumque communionis uinxerit uinculo, necesse e,\'Jt ut consortes faciat esse peccati? o mira defensio! tam densum et artum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos euellere conantes frustra et manus et caput figant et in eodem luto haesitantes artius inuoluantur. ex eis enim, quos uel reiecisse se uel damnasse commemorant, hoc est ex Maximianistis, secum habent Felicianum et damnatorem Primiani et a se damnatum in causa Primiani. quid est quod funem [*]( 7 Luc. 24, 47 14 sqq.] cf. Breuic. III 16, 28 ) [*]( 1 innocentum BC 4 qualis cumque (que s. l. in ras. m2) A 6 causae ABCc c praeiudicat bv, cf. p.102, 19 12 ac] aut b potius se] potuisse b 16 ad locum] alloquimur v praeiudicare Cml his] hiis b iis v 17 hi] hii bc ii v caecili A 18 praedecessore cv 19 possunt BCb 22 tam densum] tandem sum BmlC 23 lutum om. ABCcv 24 uellere Bml capud Brnl 25 enoluantur Cml )

124
tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae ecclesiae implicare contendunt et catenam suam tam in proximo non attendunt? praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis eius: trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. Felicianus ergo ista catena trahebatur: si illis non praeiudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? an forte ubi uolunt praeiudicat, ubi autem nolunt causae non praeiudicat causa et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus quam noua catena? non praeiudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est, non praeiudicat Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est, non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt. quibus in uno schismate sociatus est, non praeiudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est nec baptismus quem in sacrilego schismate dedit ibi destructus est: et praeiudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens quomodo Primianus et ter absolutus est praesens quomodo non Primianus. praeiudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat uiuus a quibus legitur paulo ante damnatus et quibus cernitur modo sociatus. nobis inuoluitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non inuoluitur catena Feliciani quorum in eum sen.tentia recitatur, ubi ipsa catena damnatur. illis licet dicere: \'suscepimus quos damnauimus pro pace Donati, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae: et nobis non licet dicere: \'propter eos quos damnastis non deserimus pacem Christi, [*]( 4 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 3 baga.itana B 4 inquid Bml 7 praeiudicant (N del. ml) A S causae-causa ex causa-causae coir. AmJ 10 a quo] cum quo coni. v; at cum Feliciaum a Maximiano rursus se separaret et Donatistis recollciliaretur, fieri non potuit, quin alter ab altero damnaretur: cf. Cresc. IIII 64, 79: qui (Felicianus) contra Maximianum aliquid forsitan scripserit praeiudicant cv 11 primoano Cml 16 christianus Bml 18 primianua non b 19 et ignotus et Bm2b 20 modo cernitur c :24 causae praeiudicat causa bml 26 deseruimus b )
125
Quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae). o ferream frontem, o furoris tenebras, nocturnam sententiam iudici obicientes et in sui cordis nocte palpantes offendentes cadentes, contra nos rabide litigantes et pro nobis tanta dicentes!

Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando et bene uiuendo discernere. et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit apostolus- . alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. se ipsos a talibus morum diuersitate mundarent et essent uasa in honorem, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. sed bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et legerunt, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post conlationem uicti commemorarunt. in isto ergo propheta multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio.