Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae, quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius, quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod scripseram, antequam totam repperiremus, peruenit ad Petilianum et iratus respondere conatus est in me potius dicens, quidquid eum libuit, in causa, uero omnino deficiens. quod cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius.
Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe uoluisse; in secundo autem sic: Primis partibus - epistulae Petiliani; in tertio autem sic: Legi, petiliane, litteras tuas.