Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cum enim de traditoribus et a nobis contra uestros et a uobis contra nostros documenta proferuntur — si tamen et a uobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter contra me partes gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curauit —, uerumtamen, ut iam dicere coeperam, si et a nobis et a uobis talia proferuntur, profecto aut utraque uera sunt aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. plus quid dicatur, non inuenitur.

At in omnibus his quattuor sententiis ueritas pro communione catholicae est, quia, si utraque uera sunt, propter homines quales et uos habebatis communionem orbis terrarum deserere minime debebatis; si utraque falsa sunt, propter nulla crimina traditionis cauendum erat crimen atrocissimum diuisionis; si nostra uera et uestra falsa sunt, olim quid dicere non habetis; si uestra uera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei ueritate. non enim debuit attendere semen Abrahae in omni gente diffusum, quid uos nosse diceretis, sed quid iudicibus probaretis. unde scimus, quid egerint quos uestri maiores accusauerunt, etiamsi uera eis obiciebantur, ut uel cognitoribus causae uel certe ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum sententias debebat attendere, non illa uera sed falsa putarentur? non ideo deus absoluit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse non possint; neminem tamen recte [*](9 cf. Petil. epist. II ) [*](8 insere Oml 11 tamen om. PQ iam ut PQ iam fort. delendum, qf. p. 196, 7. 236, 12 12 post proferuntur add. v: quae usque ad hunc diem omnino nesoimus; cf. lin. 7 15 quatuor his Pml 16 quia si] quasi Pml 21 diceretis 0m2PQv 26 ut] cum v 30 ut] ad Oml )

227
iudicari puto nocentem, qui hominem non conuictum crediderit innocentem. unde ergo nocens orbis terrarum, si nosse non potuit etiam uerum fortasse crimen Afrorum et hoc aut ideo nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit, aut ideo, quia in eo quod delatum est cognitoribus potius iudicantibus quam uictis murmurantibus credidit? hinc ergo laudandus est Petilianus, quod hoc, cum omnino inuictissimum cerneret, silentio. praetermisit; non plane laudandus, quod cetera similiter inuicta, quae tamen putauit posse obscurari, uerborum nebulis operire conatus est et quod me fecit causam, cum defecisset in causa, de me quoque ipso nihil dicens, nisi quod aut omnino falsum esset aut culpandum non esset aut ad me iam non pertineret. sed interea uos, quos inter me et illum iudices posui, sapitisne aliquid inter uerum falsumque discernere, inter inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, inter tumidum et sanum, inter diuina praedicta et humana praesumpta, inter probationes et criminationes, inter documenta et figmenta, inter causae actionem et causae auersionem? si sapitis, bene et recte; si autem non sapitis, nos uestri curam gessisse non paenitebit, quia, etsi cor uestrum ad pacem non conuertitur, pax nostra tamen ad nos reuertitur. [*]( 7 quod om. Oml 11 ipse PQ 18 inter me Bqq.] cf. quae de 0 ad p. 199, 9. 200, 27. 212, 10 et 18 adnotaui 14 falsumne PQv 18 alt. causa Oml 21 reuertetur v; add. Exp*. liber contra epiani petiliani item aur. augustini 0 Explicit liber III. eiusdem contra epistulam petiliani P Explieit liber tercius aurelii augustini epi contra epJam petiliani Q ) [*]( 11* )