Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. saepe: ignoraui, inquis et respondet: sed si ignorares et quasi conuincit, ne mihi liceat dicere: \'ignoraui\'. commemorat [*]( 10. 31 cf. Petil. epist. II 30 Petil. epist. II ) [*]( 7 ne] nec Oml 14 si] qui 0 defendi potius P 15 uolnisset 0 30 inquam OmSPQv .. )

185
Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium deferendo contra se ferri exerique coegerunt.

Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit, certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus uel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis uitae meae.

Sed quid ista requirimus, quid et patimur superfluas moras et facimus? numquid hinc inuenturi sumus, unde sit accipientis abluenda conscientia qui maculosam dantis [*]( 4 cf. De un. bapt. 16, 29 14 cf. Petil. epist. II 20 cal. Ian.] anni 385 22 post Maximi mortem] i. e. post a. 387 ) [*]( 1 eos qui contra Pml 3 affer PQ 10 furorem obstinatuiu Qml 12 iMLem v 14 prororsus Q non om. PQ dicit om. Q 20 kalendis Q 21 rethorica PQ 25 insertur 0 31 conscintia Q )

186
ignorat, fidemque unde percipiat qui nesciens baptizatur a perfido? quod sibi Petilianus cum ex epistula mea tamquam ad respondendum proposuisset, quidquid uoluit aliud locutus eat quam id quod causa poscebat. quotiens dixit: si ignorares, quasi ego dixerim quod numquam dixi, mei baptizatoris me ignorasse conscientiam, et aliud nihil egisse uisus est ore maledico, quam ut me mala eorum, apud quos baptizatus et quorum communioni sociatus sum, non ignorasse conuincere uideretur, satis utique intellegens, quia ignorantia me non faceret reum! ecce ergo si ignorarem, sicut totiens repetiuit, procul dubio ab eis omnibus malis innocens essem. unde ergo abluerer, qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus eius impediri minime possem, unde perciperem fidem, qui nesciens a perfido baptizarer? non enim frustra si ignorares totiens repetiuit, nisi ne me putari sineret innocentem, procul dubio indicans quod nullius innocentia uiolatur, si nesciens fidem sumit a perfido et maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. dicat ergo unde tales abluantur, unde fidem percipiant, non reatum. sed non uos fallat: dicat, non multa dicendo nil dicat aut nil dicendo potius multa dicat. deinde, quod in mentem uenit et praetereundum non est. si ego propterea reus sum, quia non ignoraui, ut secundum ipsum loquar, ideo autem non ignoraui, quia et Afer sum et aetate paene iam senex, saltem pueri ceterarum toto orbe terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista uestra obiecta seu uera seu falsa nosse potuerunt, qui tamen, si in uos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur.

Sed nunc ista non quaerimus. illud potius respondeat, quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur, unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde percipit fidem qui nesciens baptizatur a perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non [*]( 8 communione v 13 minim Oml 16 indicane op 18 diea Oml 30 inde 0 )

187
fidem percipit sed reatum. omissis ergo eius maledictis, quae in me sine ulla sana consideratione iactauit, adhuc attendamus, ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. libet autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime conuulsurus et euersurus: sed ad illud, inquit, tui phantasmatis argumentum, quo quemcumque baptistam uerbis tibi pingere uisus es, redeamus. imaginari enim te ueri similia decuit, qui non uides ueritatem. haec uerba sua prolocutus est Petilianus uerba mea propositurus, deinde subiunxit: ecce, inquis, stat perfidus baptixaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat. non totam dixit propositionem atque interrogationem meam et mox ipse interrogare me coepit dicens: quia est iste aut unde prosiluit quem proponis? cur tibi uideris uidere quem simulas, ne uideas eum quem uidere ac discutere diligentissime debeas et probare? sed quia intellego te ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti. quid est quod expectabamus? ut diceret, unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam non sancte dantis ignorat et unde fidem, non reatum percipiat qui baptismum nesciens a perfido sumpserit. ecce audiuimus baptistam debere diligentissime discuti ab eo qui uult fidem percipere, non reatum, ut inueniat conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis. nam qui non discusserit et nesciens a perfido acceperit, eo ipso, quod non discussit maculosamque dantis ignorauit conscientiam, non fuit unde fidem perciperet, sed reatum. quid ergo adiuuit quod pro magno addidit sciens, quod me subtraxisse calumniatus est ? cum enim noluit ita dici: (qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\', uidetur aliquam spem reliquisse nescienti. nunc uero cum interrogatur, unde [*](5, 9. 13 Petil. epist. II 9 lib. I 2, 3 ) [*]( 5 tuis Oml 6 baptistam scripsi baptisma Oml baptizas cet. v 17 ati. et] non Om2, om. Oml 23 conscientiam om. 0 quae] qui 0 nam qui] concinnius esset nam si 26 sed] non Omlv )
188
percipiat fidem qui nesciens baptizatur a perfido, respondet eum discutere debuisse baptistam; procul dubio miserum nec ignorare permittit non inueniendo unde fidem possit accipere, nisi spem suam in homine baptizante posuerit.

Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est et fidem nesciens [*]( 7 Hier. 17, 5 9 1 Cor. 3, 21 14 Ps. 61, 4 15 Ps. 61, 2-3 19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 ) [*]( 1 respondet scripsi respondit codd. v 15 nonne om. OQ 22 fort. de quibus (uasis) 28 ne] non v )

189
quisquis sumit a perfido, hoc, inquit, tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.

Obsecro uos, huc aduertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt quis esset. [*]( 1 pag. 187, 16 10 cf. Petil. epist. II cf. Ioh. 1, 22 12 Matth. 3, 7 28 cf. Sap. 1, 5 ) [*](4 non bis Q 8 reatnr (sic) 0 18 a uentura ira PQ et UuJg. 20 gratia om. Otnl 22 se om. Oml 24 spiritus sanctus PQv quin] qui OQ )

190

Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, ubi ait: probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.s o respondere! circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?-