Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Iam fortasse dicet mihi aliquis uestrum: (haec omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima [*]( 3 possint v 4 putans Oml 6 tertii v libri mei Pml 7 ipse Oml antea Pml 12 uel] et Om1 15 ego] ergo Pml eius grandem vel post strepitum P 16 ut putat et putat Oml bene] lene Morehus 17 ut vel] nt PQ et ut v respondeat his scripsi respondeatis eodd. v 18 est om. 0 21 iam scripsi nam codd. v 24 ii v 28 uoluit 0 )

179
contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire: ait, inquam: \'conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius (conscientia) maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: \'nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'?

Haec omnia uerba Petilianus ex litteris meis refellenda proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius — addendo enim haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me plurimum adiuuit -: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem [*]( 1 lib. I 1, 2-2, 8 ) [*]( 10 conjscia 0 11 conscientia om. codd. 15 consientia Ptnl 22 uel] ut Om2v etiam om. P 27 maculosa Oml ignor Oml 29 obtendat] add. nobis Q ) [*]( 12* )

180
aliquando dicat nobis, unde abluitur accipientis conscientia, quando maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus latuit? nihil ad hoc responsum est omnino.

Sed ecce angustatus in causa rursum in me impetum facit nebulosum atque uentosum, ut ueritatis serenitas obscuretur, et fit summa inopia copiosus non uera dicendo, sed maledicta inania uomendo. tenete sane intentissime atque fortissime quid debeat respondere, id est unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosa dantis occulta est, ne forte hoc uobis e manibus flatus eius excutiat uosque ipsi sermonis turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut uel (quo) discessum uel quo redeundum sit omnino nesciatis, et uidete hominem uagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit stare non potest. uidete quam multa dicat non habendo quod dicat. dicit me labi lubricum, sed teneri, nec adstruere nec confirmare quod [*]( 27 cf. Petil. epist. II ) [*]( 6 ergo 8. I. 0 unde ergo percipit PQv 10 et maculoso] maculoso et codd. 16 respondendum codd. 20 uomendo scripsi non emendo codd. v, cf. p.162, 28 sq. et Cresc. III 53, 59: cum multa in eos horrenda uomnisset 23 nobis Pml excutias Oml 24 calignosa Oml quo addidi 27 dicit] dici Oml 28 adstruere scripsi destruere codd. v )

181
obicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes quae uera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur; dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis; conatur etiam insinuare, quid Academici sentiant de falsitate uel fallacia sensus humani; etiam in his omnino quid loquatur ignorans dici ab eis asserit niues nigras esse cum albae sint nigrumque argentum, turrem rotundam uel teretem uideri cum longa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. et hoc totum propterea, quoniam, cum dixisset: \'conscientia dantis\' uel \'sancte dantis attenditur quae abluat accipientis\', contra ego dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit? istae sunt niues nigrae et argentum nigrum et turris rotunda pro longa et remus in aqua fractus pro integro? rem quippe dixi quae putari possit. et esse non possit, ut lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit.

Et sequitur se et clamat: quid est quid si), quid est \'fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua ille tuus ait: quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc caelum ruat? hoccine quod dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit?, tale est acsi dixerim: quid si nunc caelum ruat? dictum est utique \'quid s ? , quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat. nam quando ignoratur quid cogitet uel quid admiserit, latet utique accipientem dantis conscientia, quando autem peccatum eius manifestatur, non latet. dictum est: et fortasse maculosa sit, quia fieri potest ut lateat et munda sit et rursus fieri potest ut lateat et maculosa sit. ideo cquid si\', ideo \'fortasse*. numquid huic simile est quid si nunc [*]( 3 cf. Lactant. Diu. inst. V 14 11 lib. I 1, 2 16 Petil. epist. II 19 Ter. Heaut. IIII 3, 41 ) [*]( 1 pro incertis Pm1 7 nigrum utique codd. teretem] trementem codd. 8 longa] angulosa v, item lin. 13 13 pro integro] proinde ergo PQ 14 dixi quippe Qml 19 pr. nunc om. Terentius 21 hoccine est PQ 25 latet] placet 0 29 potest om. Q )

182
caelum ruat? o quotiens et conuicti et confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati sunt, et tamen caelum non ruit! quid (hic) facit Pilus et Furius, qui contra iustitiam iniustitiam defenderunt ? quid hic facit atheus Protagoras, qui esse deum negauit, ut de illo uideatur praedixisse propheta: dixit stultus in corde suo: non est deus? quid hic isti faciunt, ut quid nominati sunt, nisi ut interuenirent pro homine non habente quid dicat, ut, dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa uideatur et ad quod non responsum est responsum esse credatur?

Postremo si duo uel tria uerba ista \'quid si\' et \'fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci. tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit, quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum: unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est \'quid si\' et \'fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte in eo quod sequitur ad hoc respondeat: sed ego te, inquit, cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris. quid argumentis stultitiae a(d)uertis erroribus uitam? quid fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo te teneo et conuinco. haec Petilianus dixit, non ego. ista ex epistula Petiliani sunt, sed cui uerba iam duo illa quae me [*]( 4 Pilrn et Fwtvm] immo L. Furius Philus; cf. Cic. De re p. lib. III 6 cf. Cic. De nat. deor. I 1, 2. 12, 29. 28, 68. 7 Ps. 18, 1 19 lib. I 2, 8 23 Petil. epiat. U ) [*]( 8 manifesto PQ 4 hic om. codd. 6 Diagoras v uerius, sed utrum Petilianus nominauerit neacimus nideat Pml 12 quid et si Pral 13 ezcitarentor v 14 achademiei PQ 15 prothagoras Q Diagoraa v 20 est conscientia Qml 22 si et si fortasse PQ attendite Qo 25 aduertis scripsi auertis codd. v 26 irrationabilibus Q )

183
abstulisse insimulat addidi et nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo breuius et enodatius fixam stare sententiam. certe haec illa duo sunt \'sancte\' et \'sciens\', ut non sit uidelicet (conscientia dantis\', sed conscientia sancte dantis et non sit (qui fidem a perfido sumpserit\', sed qui fidem sciens a perfido sumpserit. quae quidem uerba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inueneram. fieri autem potest ut mendosus fuerit; neque enim et hoc incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur inuidia et tale asseratur esse quod dixi codicem fuisse mendosum, quale si dicerem niues nigras. ut quid enim ei rependo temerariam suspicionem, ut dicam, quod ipse post addiderit quae me subtraxisse confinxit, cum possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere?

Et illud quidem primum, id est sancte dantis\', omnino non impedit inquisitionem meam qua ille uehementer urgetur, utrum ita dicam: si conscientia dantis attenditur,\' an uero ita: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, si dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?\' illud autem alterum quod additur \'sciens\', ut non dicatur: nam qui fidem a perfido sumpserit,\' sed: gui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' fateor, tamquam deesset, me nonnulla dixisse quorum iacturam facile patior, quoniam magis moram meae facilitati afferebant quam adiutorium facultati. quanto enim expeditius, quanto plenius et breuius sic interrogo: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem pereipit sed reatum, unde abluitur quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde ueram percipit fidem qui [*]( 1 insinuat PQ, cf. calnmniatar p. 179, 21. 184, 5 2 cui] cur 0 5 sed em. Pml 9 achademica PQ 12 qaae] qui OQv 14 sine om. Q 23 nam om. Qv 27 facilitati] facultati PmlQ facultati] falsitati Pmg.-В )

184
nesciens baptizatur a perfido? dicatur unde, et ibi omnis causa baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit, sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.

Quidquid ergo de duobus istis uerbis uel detractis calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam, dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum, ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita esset, uerbum illud quod positum est \'sciens\' additum mihi potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque ait: (qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia dicerem: \'non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate, si potestis, quanta superflua loquatur ad unum (ignoraui ? quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam pro mea defensione cogerer dicere.