Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uerumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa uarietas facit. namque cum duo euangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur et propter quem uisus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non inuenisset in Israhel, quantam in illo homine gentili quamuis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus. sed id rogare tantum, ut iuberet uerbo, et sanaretur puer suus, solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: amen dico uobis, quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores, multos quidem. qui uenturi forent, paganos significans propter centurionem. quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inuenta, filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inuenta fides. at uero Lucas quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putauerit euangelio suo, de Abraham tamen illic. de Isaac et Iacob nullam facit mentionem. quodsi quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia enim dictum id iam satis fuisset a Matthaeo, cur ergo gestum ipsum commemorat erga centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei sollertia? sed falsum est. [*]( 3 et] et (sup. exp. ut a m. I) S 5 (et 12) matheus CSG mattheus (t tXp. m. 2) L 7 ipsfl(J (d exp. et N superscr. m. 2) L 8 homine (e s. l.) S homini G 9 nõ* (s er.) L2 12 p«*secutum £ 6'6r 14 rec0*bent(7 15 filii Ci ult. sup. exp. os) Mb 16 mittentur Mb 21 memorabilem LG memora- bilem P3Sz 23 de] et C factitat SMGb 24 pretermisisse C ptermisisse fsi a. l. a m. 2) 5 quia (a s. l.) C enim Cl om. b 25 fuisset (t 8. l. a m. 2) L mattheo (t exp. tn. 2) L matheo C quur LM 26 longe satis] longll ipsi b 27 nobis (s. l. a m. 2) L mathei C solertia CSGb. )

787
namque et de obsecratione ipsa adueniendi legum Matthaeus quidem dicit, quod enim idem per semet ipsum centurio uenerit ad eum rogaturus medelam, Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis — quoniam hi quidem legum uolunt esse plane ludaeum — persuadere ingressi sunt ei dicentes dignum esse, cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam et synagogam ipse aedificasset sibi. tamquam et hoc ad dei filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de centurione pagano meruerint. nec tamen omnifariam et Lucas hoc uerbum reticuit, puto recogitans, ne forte fuisset uerum; sed locum tamen mutat ad.. plicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est ubi dicit Iesus ad discipulos suos: contendite intrare per angustum ostium; multi enim uenient quaerentes intrare et non poterunt. cum autem intrauerit, inquit, pater familias et clauserit ianuam, incipietis foris tare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos. tunc incipietis dicere: manducauimus et bibimus coram te et in plateis nostris et synagogis docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei. uos autem expelli foras . et uenient ab oriente et occidente et austro et aquilone et [*](8 cf. Matth. 8, 5 sqq. Luc. 8, 2 sqq. 14 Luc. 13, 24 sqq. ) [*](1 obsecrationem LySlMmlG- dinnc f2enimow. M 3 medellam MsG medelam (1 8. I. er.) L 4 quia (a s. 1.) S 5 quõ inquidem GSlMlPJ qmb hincquidem (h et c s. I. a m. 2) L hi om. C 6 planeJ plene SG 7 prestaret G 8 sinagogam LG 10 synagogae (go 8. l. a m. 2) L sinagogae G 11 omni fariam C 13 alterę Cb altere GLISMI canse L 15 hostium LCG hostium S 16 pot*erunt G 17 (et 19) inquipietis GP1 19 respondens (n s. I.) C 20 manducabimus LlSMG 21 sinagogis CG 23 stridor C1 24 prophętas C 25 expelli. ) [*]( (8 er.) C ) [*]( 50* )
788
recumbent in regno dei. hoc uero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portauerint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit, sed de Abraham illic et Isaac et Iacob nullam facit omnino mentionem. item de centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic et Isaac et Iacob nihil omnino testatur, ut, quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere, quia sit-'dictum.

Nec inmerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et uarias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures adferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. multa enim a maioribus uestris eloquiis domini nostri inserta uerba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum adsumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus Semiiudaeis per famas opinionesque conperta sunt: qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina uel eorum, qui secuti apostolos uiderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. sed uideris; de hoc interim ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis uobis negare licet, ante domini nostri aduentum [*]( 8 cf. Matth. 7, 21 ) [*](1 boc-dei om. SG 3 mattheus JE2 mattheus C 4 de om. b r< aitem C centurione (m er.) L 6 aequae G *eque (a er.) M 7 quia (a s. l.) S 8 sit] non sit S 10 in merito C 11 inditio C reatione (e exp. m. 2) L 15 quae C: et quae LSGb aut atq' aut equae nomine (atq' et equae in raa.) M 16 cd eius (Q et eiu in ras. i 8. I.) L congruent 0' presertim S 17 a om. CSMGb (s. l. a m. 2) L 19 saemi LSG s*emi (a er.) M iudeis C 20 opiniones que C 21 nomina Lx 22 mendatia C 23 se s. l. S sed (d s. l. a m. 2) C uideris (ri in ras.) G uiueris (d in u corr.) M 25 posuit C )

789
patriarchas omnes Israhel et prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis: unde si umquam liberati a Christo . ad lumen reducti sunt, qui hoc ad odium adtinet uitae ipsorum? odimus enim nos et respuimus, non quod fuerunt, id est homines, sed quales fuerunt. id est malos, nec quod nunc sunt, id est purgatos, sed quod fuerunt, id est inpuros aliquando. ac per hoc nobis interim, utcumque uos id esse uultis, nihil obstat capitulum hoc, cum, siue est uerum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas, siue falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat; nos utrouis modo in tuto' sumus ut semper.

AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? quomodo in tuto, qui te patriarchas odisse dicis inpuros et deum adhuc plangis inpurum? certe illis patriarchis post aduentum saluatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem uester et post aduentum saluatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in inpuris omnibus uolutatur . ita non solum uita illorum hominum melior erat deo uestro, uerum etiam mors ipsa felicior. in quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac uita, priusquam Christus in carne uenisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum uenturum, passurum, resurrecturum non tantum crediderant, uerum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiauerant, in scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest, non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam execrabilis haeresis peruersitates nimis longe a ueritate aberrantium. frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur [*]( 2 meritis (me s. l. a m 2) C 3 at tinet C 10 inhereat L 12 cap. LXV LPSMG Agustinus L 13 dicis om. SG 17 flagituis C 18 in om. LSMG in puris P 24 ipstKj (d exp. et r superscr. m. 2) L . 25 praenuntiauerat L, (n s. l.) S scripturis (s init. 8. l.) C 26 ad (d 8. l. a m. 2) L temeritate sopinantiuin G temeritates sopinantium S temeritatis .:l1ł 28 heresis LC peruersitates ed. Maur.: peruersitate lib. b 29 per] post SG )

790
Faustus aliquid post hanc uitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac uita non conparauerit. bonum est uobis, ut, dum hic uiuitis, istum relinquatis errorem et ueritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. alioquin longe aberit, quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit, . quod iniusto minatus est deus.'

De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisusque fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum. quid dicam de apostolo Paulo? an forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam ? quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei uestigia sequamur.