Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim adparente christiana hac fide, quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putauerint esse non munda; uos uero, qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam et mente pollutos uocante, qui aliquid putauerint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde et eo acceptiores uos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia uestra polluti ? quid ? quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia ritu quamuis diuersissimo reponunt, dico autem Iudaeos et christianos et gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic ueniat, non potest inueniri, qui docet nihil esse non sanctum ? certe ex ludaismo minime; itidem ex paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec [*]( 11 cf. I Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 ipsius que C usquae L 2 iuuenis L1 4 omni s. l. 8 olm b studiosae Lnf atudiosae G 6 tum] tunc S 7 os] -si we grecfl estlicum Qt III gs S cum 4ssa G 6s C om. b cibis (b ex u corr.) SMG 8 sedignoraTitia (in marg. a m. 1) C 9 bac (h s. l.) G doceret (t 8. l. add. m. 2) LG docere Mb munda esse C 11 clamante (m er.) LM clamantem G 14 patauerint (i ex u corr.) L putauerunt SMG abstine.tis (n er.) C 19 relegiones SG religiones (ia corr. in es) M mentibus SG 20 rituq: (q: 8. l. add. m. 2) SG 21 iudeos C 22 inueniri] inueniri (i ult. ex e) L inueri S qui docet] quid hoca C* 23 ex] et L1 G ex (corr. m. 2 ex &) S, (8. l. superscr. et er.) M , 24 discriminat] discrimen ad LPSMGb discrimina (utrum & an a dub; & siue a in ras.) C cibos] ab cibos||$is (8. l. inter ab et cib. add. eis) 0 )

758
quicquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a pagano dissentit. restat christiana fides, cuius si proprium hoc esse putas nihil existimare pollutum, prius est, ut fatearis in uobis esse neminem christianum. omnes enim apud uos, ut cetera reticeam, morticina tamen et inmolata inquinamentum existimant esse non paruum; aut si et a uobis iure christianitatis hoc agitur, ne huius quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus inmundorum abstinentiam tollit. quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conueniens? etenim apostolus non tam religionem exuit quam ritum mutauit, cum ex Iudaeo factus est christianus. at uero qui hoc capitulum scripsit, uidetur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim [*]( 5 cf. Act. 15, 29 21 Act. 10, 18 sqq. 23 Act. 10, 11 sqq. ) [*]( 1 hebreus L 2 paganis b 4 neminem] nofii C 8 paenitus (exp. m. 2) L abstinentia (— arn. 21 L 9 quorsum] cursaum (u exp. m. S) LP* cursuum Gxb quorsum M (in mg. quursum pro cur sic quorsum pro quomodo et alia multa huius modi) 12 at] hoc (m. 2 a. 0 scr. i) C 13 relegione GS1 14 cetero. (s uid. er.) L lesionem C nostre C 15 querentes C 18 dimissum LCPSG 20 ammirante LSMG tam mirante b 21 macta (cta exp. et a. nduca scr.) G 24 uocaberis L )

759
belluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni genere serpentino iuxta opajia Petri. hactenus enim uere dicto audientes uos esse probabitis uoci, quam fertur audisse; et - tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et prophetae damnati sunt. qui de his, quae sanctificauerit deus iuxta uocis huius sententiam, multa putauerint esse polluta.