Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iterum si ad uirginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina — qui dat nuptum, bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit — ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem uirginitatem, sicut facit ecclesia, quae uere Christi est ecclesia, non uos spiritus sanctus ita praenuntiaret dicens: prohibentes nubere. ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. denique uos eum praecipue [*](8 I Tim. 4, 3 sqq. 21 I Tim. 7, 38 25 I Tim. 4, 3 ) [*](5 mente. aut (aut in ras.) C 7 ipstl* (~ add. m. 2 et t eras.) L 10 his JjCSGb 15 temperantis Ll temperantes V 16 nature SlG male (8. e a m. 1 a) S, C inmunda SG inmnnde C inmunda (ae ex a corr. m. 2) L 18 demoniorum C hoc// L 20 hortaremini b 22 nuptum om. S fecit (7 23 ionuptias (txp. in m. 2) L diceris Ll diceretis (ti 8. I.) L2 dicere. b 24 ecclesiam P2SG ecclesiam M 25 pronunciaret C 27 praedpntc (tZp. m. 2) L )

755
concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde uere non tam concumbere quam nubere prohibetis. concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. nec ideo nos dicatis non prohibere , quia multos uestros auditores in hoc oboedire nolentes uel non ualentes salua amicitia toleratis. illud enim habetis in doctrina uestri erroris, hoc in necessitate societatis. hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur uobis mors Christi uisa sit uel fallax et simulata praedicanda et non etiam natiuitas. mortem quippe tamquam separationem animae, id est naturae dei uestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis . ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. in natiuitate autem quia non solui, sed ligari potius deum uestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere uoluistis, ita ut non sic uobis Maria displiceret, si concubuisset et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen peperit. uidetis ergo multum interesse inter hortantes ad uirginitatem bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes nubere concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, uehementius accusando; multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacramenti significationem uel propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos deus creauit, dicendo, quod eos deus non creauit. proinde illa doctrina est prophetarum et apostolorum. haec daemoniorum mendaciloquorum. [*]( 1 deteatamini (a sup. i) C 3 uero b 5 uos b non (s. l. a m. rec.) C 7 amicitia (ia in ras.) S 9 hinc (c s. I. add. m. rec,) C quur L 11 natiuitatis (ti expo m. 2) L 13 ac] hac C 16 solui* (B uid. er.) C • 17 saltim L 18 sic G .21 prohibentes. (h 8. l.) S ' 22 propagationis (tio s. I. add. m. 2) S propriae CSMG propriae (a up. m. 2) L 28 nubtialis M 24 sacramenti C: sacrati LMGb. (in ras.) S ) [*]( 48* )
756

LIBER UNUS ET TRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Omnia munda mundis, inmundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. hoc quoque ipsum. utrum uobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est; hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constitit Moysen et prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges, sed etiam quod inmundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit, quod sequitur: deum se scire profitentur. operibus autem negant. cui autem hoc magis conpetit quam prophetis atque Moysi, qui longe aliter uixisse probantur quam dei cognitoribus congruebat. ego tamen nunc usque praeter adulteria et fraudes et homicidia nihil aliud esse putaueram, unde conscientias pollutas habuisse uiderentur Moyses et prophetae; nunc autem hoc demonstrante capitulo scire iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putauerint inquinatum. quorsum ergo talibus etiam nunc uos uisionem diuinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum nisi eos, qui corde puri fuerint, deum uidere non posse? at uero hi etiam si casti ab inlicitis facinoribus exstitissent, sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, diuinitatis eis potuit negasse conspectum. euanuit ergo iam atque extincta simul est Danihelis quoque illa ac trium puerorum gloriatio: qui [*]( 2 Tit. 1, 15 ia Tit. 1, 16 20 cf. Matth. 5, 8 25 cf. Dan. 1, 12 ) [*]( 2 cap. LX LPSMG 3 coinquinatis (co s. I.) G nihil est b 6 hActenus (h 8. l.) G daemoniis (i a. s 8. I.) S constitit] constutit (itit in ras.) L* constabit SG consta»*r C constabit (b corr.) ex n) M 7 tulerunt GSb tulerint (i corr. ex u) L 8 fuerunt Sb foel*nt (s. * a m. 1 u) G fuerint (i ex u corr.) L coincoquinati (co alt. s. I.) S coinquitati G coinquinati (co s. 1.) P 10 profiten-tor C 12 produntur M 14 homicida SG 15 moyses (s fin. add. M. 2) L 16 demonatrante (m er.) LMG capitulo/// C 18 pntaneront 8 cursum LGX quuraum PlM quoraum p2GJ ergo (r <. I.) C 21 ad L 23 super stitiosi C 24 negasse L* 25 daniheli C ac om. b )

757
et ipsi usque ad hanc praedicationem, quae censet nihil inmundum, castissimi plane ac bonae mentis iuuenes habiti sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum a gentium dapibus et maxime inmolatis omni cum studio se conseruauerint inlibatos. nunc enim demum adparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.