Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis autem uobis proponat, quod sibi quasi ex persona catholici Faustus proponit: Iesus si natus non est. quomodo mortuus est? nisi qui parum considerat ipsum Adam et natum non esse et tamen mortuum esse. si uoluisset ergo filius dei inde sibi humanam carnem ueramque formare, unde formauit et illi primo homini, quoniam omnia per ipsum facta sunt, quis eum non potuisse audeat adfirmare? si denique de caelesti uel aeria uel humida creatura corpus adsumptum uellet commutare in humanae carnis uerissimam qualitatem. in qua uiuere et mortalis homo posset et mori, hoc eum potuisse facere quis negaret, omnipotentem omnipotentis filium? non auderet. postremo si uoluisset de nullis elementis corporeis, quae per eum creata sunt, corpus adsumere, sed prorsus ex nihilo sibi creare ueram carnem, sicut per eum creata sunt cuncta, quae non erant: quis nostrum contradicere, quis nostrum fieri non potuisse contenderet? non ergo ideo credimus natum ex uirgine Maria, quod aliter in uera carne existere atque hominibus adparere non posset. [*]( 1 cf.IV Reg. 2, 11 Matth. 1. 25; 17, 50 16 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 2 alt. nisij anisi C credidit C 3 de -simulatis (in marg. a m. 1) C' negastis b qui SG, (i in ras.) M 5 cruce (m er.) L 8 post qui lit. duar. litt. in S mentientibus (enti s. l. a m. 2) LM'GI 10 uobis om. S 11 catholica b non s. 1. M 13 mortuum (r in ras.) C ergo si noluisset C 14 sibi] si Mx ueramquae M1 15 primo (8. L a m. 2) L 17 aerea L2 ueJnTnida (a in ras.) M 18 humane L 19 et uiuere ut C 20 quis BIGt negaretiW1 negare b 21 auderet BIGI 22 corpvs (v sup. o a m. 1) C 24 quis nost. contrad. in marg. S )

736
sed quia sic scriptum est in ea scriptura: cui nisi crediderimus, nec christiani nec salui esse poterimus. credimus ergo ex Maria uirgine natum Christum, quia sic scriptum est in euangelio; credimus crucifixum et mortuum, quia sic scriptum est in euangelio; et uere natum et uere mortuum, quia ueritas est euangelium. cur autem illa omnia in carne ex utero feminae adsumpta pati uoluerit, summa consilii penes illum est: siue quod utrumque sexum, quem creauerat, etiam hoc modo commendandum honorandumque iudicauit adsumendo formam uiri et nascendo de femina, siue aliqua alia causa. quaenam illa sit, non temere dixerim; illud tamen fidenter dicam nec aliter factum esse, quam euangelica ueritas docuit, nec aliter fieri oportuisse, quam dei sapientia iudicauit. euangelii fidem omnibus haereticorum disputationibus anteponimus; consilium autem sapientiae dei supra omne consilium creaturae cuiuscumque laudamus.

Tamen Faustus sibi ut credamus, hortatur dicens: et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias, cum paulo post dicat: ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oec.onomiae gratia fuisset uisus et mori. homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam quasi uera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? ergo ille mentiebatur, quando dicebat: oportet filium hominis occidi et tertia die resurgere, et tu non mentiris et dicis, ut tibi uera dicenti credamus? [*](27 Luc. 24, 7 ) [*]( 3 Maria om. SG 4 credimus—euangelio om. SG 6 quur L 7 adsumta .1[1 9 conmendandum SG '14 hereticorum LCSG anteponimus (mus in ras.) C 17 ut sibi b ut om. Pl 19 hebreos LS post falsam lit. duar. litt. in C 20 imortalitate C 21 inicio C omnia L 22 effectus b rg (sed ( paene er.) S r6 G 23 quoque om. GCPSM, (s. l. m. 2 add.) L aeconomiae LCGS1 *economiae (a er.) M gratia. (e er.) L fuisset (i s. l.) CLX 25 ergo L 28 uera (e s. i.) L )

737
ueracior ergo Petrus, quando ei dixit: absit, domine, non fiet istud. et unde meruit audire: redi retro, satanas. et ille quidem non hoc infructuose audiuit, qui eam postea ueritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectus'Iue praedicauit. uerum si ille, quia tantum putauit Christum non moriturum, audire meruit: satanas, tu quid mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum ? sed ideo, inquit, mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae condicionis simulauit adfectus. quis enim tibi hoc contra euangelium concessurus est, quod omnes humanae condicionis simulauit adfectus? prorsus si dixit euangelista: dormiuit. Iesus, si dixit: esuriuit, sitiuit, contristatus est, exhilaratus est et si quid aliud: omnia uera sunt, quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse. sed plane fecisse uel exhibuisse conscripta sint sane non necessitate condicionis, sed magisterii uoluntate et diuina etiam potestate. nam homo plerumque etsi nolit, irascitur; etsi nolit, contristatur; etsi nolit, dormit; etsi nolit, esurit ac sitit: ille autem omnia ista, quia uoluit. sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia uolunt nec quod nolunt; ille autem etiam ista, quia uoluit. tamen uera haec et de illo fideliter ueraciterque conscripta sunt, ut quisquis euangelio eius crediderit, ueritate instruatur, non mendaciis inludatur.