Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS SEXTUS,

FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? [*](5 Tit. 1, 15 ) [*](2 diuinius SIG 3 christiana im er.) L 4 heretica LC 7 leniter (r sup. lit.) M 8 ammonemus LSMIG 9 ibi] sibi SG 10 qui destillat] quid est ille (ille P) M]S]GPb deatilla Lx distillat Li 11 mixtus SG admirtusq' est M- 13 Cap. L LPSMG 15 probationis C1 24 quur L 26 enoc SILC...łfG )

729
quapropter si hoc argumento recte colligitur legum fuisse hominem, quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamuis inmortalis credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamuis aestimetur mortuus. et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias; nam nec hic mortuus est nec ille non mortuus; sed uos quod uultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. quapropter si, quid naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec inmortalem mori uult nec non mori mortalem. si uero potestatem in deo atque homine ad efficienda quae uelint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior enim potestas in Iesu quam in Helia. et si tu inpotentiorem contra naturae licentiam leuas in caelum consecrasque perpetuitati naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse mori, si uoluit, cur non concedam, etiamsi uere mortem illam fuisse et non mortis figuram consentiam? ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque con signandae oeconomiae gratia fuisset uisus et mori.

Praeterea illud quoque commemorandum, quia, si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri debet, quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius nam et caecum a natiuitate lumen uidere natura non sinit. [*]( 2 argumenta SG 5 aequae L 6 estimetur (es add. tl1. 2) L 7 hebreos L falsum GS1 11 quidem (i sup. e a m. 1) L quidam G'S inmortalitatem C 18 adque P hominem S hominem GP, (m er.) M efficiendam S. (m er.) M efficiendam PG 16 perpetuitati (ti ex ta a m. 1) M 18 quur L etiam siuere C 20 inicio C similitudine (m er.) L 21 effectus b sic (c s. I.) M finej fide LPSGMb fine (utrum n an d sit dinosci nequit; in ras.) C consignanda LSMG 22 echaecconomiae L eoeconomiae G e9 hapc economiae M fuisset (t add. m. 2) L. (t en s) M 23 praeter L praeter M 24 queritur fr 25 deberet b 26 natiuitate (m. er.) L )

730
quod tamen Iesus potenter operatus uidetur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei ipsi exclamarent ab initio saeculi numquam fuisse uisum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati. manum aridam sanasse, uocem ac uerbum priuatis his per naturam redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita uitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat quidue non liceat per naturam ? quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et uirtutis dei. legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis inlaesus abierit. qui ergo de sublimi monte praecipitatus mortuus non est, quia utique noluit, cur non potuerit etiam mori cum uoluit? et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia uobis placet argumentari et arma temptatis aliena dialectice disputare uolentes: alioquin nobis nec Iesus mortuus est nec est inmortalis Helias.-