Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Absit, ut hoc uos quisquam interroget, qui uos nouit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque ueritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. quod quamdiu non potestis — haeresis . quippe uestra nihil aliud nouit quam et corpus et animam et deum per locorum spatia uel finita uel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia uel spatiis talibus occupetur — consultius feceritis, si uos huic quaestioni non commiscueritis, ubi nec docere potestis aliquid ueri — sicut nec in ceteris — nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in ceteris, si superbi litigiosique non sitis. cum enim quaeri coeperit, quomodo sit deus finitus, quem nullus locus capit, quomodo infinitus, quem totum filius nouit — quomodo finitus, inmensus; quomodo infinitus, perfectus; quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitus, modus omnium — omnis cogitatio carnalis euanescit; et si uult se fieri, quod nondum est, prius ex eo, quod est, erubescit. quapropter hoc, quod uobis proponitis de deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. de deo autem Abraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit omnis creaturae uerus deus, cur illo nomine se populo suo insinuare uoluerit, iam, quantum sat erat, diximus. de circumcisione etiam in superioribus huius operis partibus contra calumnias inperitas [*]( 2 illic b 3 Cap. XLVIIIILSGPM . Agustinus L 7 quomodo 8'MIGb et om. GLSM 8 quod] quod (d a. l. a m. 1) L quo SlMlPG quandiu PMG heresis LC 10 (et 11) spacia S 11 tali (a add. 8. I.) S 12 cons*ulti*us (corr. ex constultiuus) M 18 commisceritis LSG..Vlb commiseritis C 16 coeperint GLxSlb cęperit C ceperint P ipfinitus S 18 immensus L1 20 si] si (e in i corr. m. 2) LMlP 21 se uult fieri SG 22 nobis b 25 isååe C 26 quur L 27 circumcisiofi L )

728
saepe respondimus. isti autem signum in parte corporis congrua diuinitus datum, quo carnis expoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit: omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo inriderent. sed quia uerum est et quod sequitur: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mensetconscientia, ridentes eos et dicaciter insultantes leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere, quod ibi rideant, sed quod lugeant, quia deus eorum . et illi particulae, quae praedicitur, et illi sanguini, qui destilJat, inligatus et inquinatus admixtus est.

LIBER UICESIMUS SEXTUS,

FAUSTUS dixit: Iesus si natus non est, quomodo mortuus est? hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. respondebimus. tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, adferentes exempla: quae si uera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et uos. dicis ergo: quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo ? an huic mortali praeter condicionem suam licuit ius inmortalitatis inuadere, Christo non licuit inmortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? et si Helias in aeternum uiuit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint inmortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? [*](5 Tit. 1, 15 ) [*](2 diuinius SIG 3 christiana im er.) L 4 heretica LC 7 leniter (r sup. lit.) M 8 ammonemus LSMIG 9 ibi] sibi SG 10 qui destillat] quid est ille (ille P) M]S]GPb deatilla Lx distillat Li 11 mixtus SG admirtusq' est M- 13 Cap. L LPSMG 15 probationis C1 24 quur L 26 enoc SILC...łfG )

729
quapropter si hoc argumento recte colligitur legum fuisse hominem, quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamuis inmortalis credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamuis aestimetur mortuus. et si mihi uera dicenti uis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de inmortalitate Helias; nam nec hic mortuus est nec ille non mortuus; sed uos quod uultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. quapropter si, quid naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec inmortalem mori uult nec non mori mortalem. si uero potestatem in deo atque homine ad efficienda quae uelint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior enim potestas in Iesu quam in Helia. et si tu inpotentiorem contra naturae licentiam leuas in caelum consecrasque perpetuitati naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse mori, si uoluit, cur non concedam, etiamsi uere mortem illam fuisse et non mortis figuram consentiam? ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulauit adfectus, sic ab re non erat, si in fine quoque con signandae oeconomiae gratia fuisset uisus et mori.

Praeterea illud quoque commemorandum, quia, si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri debet, quae Iesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius nam et caecum a natiuitate lumen uidere natura non sinit. [*]( 2 argumenta SG 5 aequae L 6 estimetur (es add. tl1. 2) L 7 hebreos L falsum GS1 11 quidem (i sup. e a m. 1) L quidam G'S inmortalitatem C 18 adque P hominem S hominem GP, (m er.) M efficiendam S. (m er.) M efficiendam PG 16 perpetuitati (ti ex ta a m. 1) M 18 quur L etiam siuere C 20 inicio C similitudine (m er.) L 21 effectus b sic (c s. I.) M finej fide LPSGMb fine (utrum n an d sit dinosci nequit; in ras.) C consignanda LSMG 22 echaecconomiae L eoeconomiae G e9 hapc economiae M fuisset (t add. m. 2) L. (t en s) M 23 praeter L praeter M 24 queritur fr 25 deberet b 26 natiuitate (m. er.) L )

730
quod tamen Iesus potenter operatus uidetur erga huius generis caecos, adeo ut Iudaei ipsi exclamarent ab initio saeculi numquam fuisse uisum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati. manum aridam sanasse, uocem ac uerbum priuatis his per naturam redonasse, mortuis et in tabem iam resolutis corporibus compage reddita uitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat quidue non liceat per naturam ? quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus christiani, non consideratione iam naturae, sed potestatis tantum et uirtutis dei. legitur id quoque, quod de supercilio montis iactatus aliquando a Iudaeis inlaesus abierit. qui ergo de sublimi monte praecipitatus mortuus non est, quia utique noluit, cur non potuerit etiam mori cum uoluit? et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia uobis placet argumentari et arma temptatis aliena dialectice disputare uolentes: alioquin nobis nec Iesus mortuus est nec est inmortalis Helias.-

AUGUSTINUS respondit: Quicquid de Enoch et de Helia et de Moyse scriptura sancta certis et magnis suae fidei documentis in summo culmine auctoritatis locata testatur, hoc credimus, non quod Faustus nos credere suspicatur. quid sit autem secundum naturam, quid contra naturam, homines, qui sicut uos errant, nosse non possunt. dici autem humano more contra naturam esse, quod est contra naturae usum mortalibus notum, nec nos negamus . sicut illud est, quod apostolus ait: si tu ex naturali incisus oleastro ei contra naturam [*]( 3 cf. Ioh. 9 27 Rom. 11, 24 ) [*]( 1 erga ed. Maur.: ergo lib. b huius] ihs SG 2 caecus P1 a deo b iudei C 6 conpagem redditam SlLPGMb 8 quiduae L 12 inlesus C 13 sublimi (i fin in ras.) M monf/te M precipitatus C ■ 14 quur L etiam (ti s. I.) C 15 quia (i s. 1. add. <t. rec.) CX1 16 dialecticę LSG dialectic*e (a 8. I.; a er.) M 17 mortuus (pr. u 8. 1.) L 19 Cap. LI LPSMG Agr L enoc LCM 21 locata] loca LSIGI, (ta add. m. 1) Jf 22 suscipiatur itf1 )

731
insertus es in bonam oliuam; id esse contra naturam dixit, quod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana conprehendit, ut oleaster insertus in olea non oleastri baccas, sed oliuae pinguedinem ferat. deus autem creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit; id enim erit cuique rei naturale, quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus, ordo naturae. sed nec ipse homo contra naturam quicquam facit, nisi cum peccat, qui tamen subplicio redigitur ad naturam. ad naturalem quippe iustitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut inpunita esse non ualeant . quodlibet horum sit, naturalis ordo seruatur, si non ab anima, certe a deo. uexant enim peccata conscientiam ipsique animo nocent, cum luce iustitiae peccando priuatur, etiamsi non consequantur dolores, qui uel corrigendis ingeruntur uel non correctis ultimi reseruantur. sed contra naturam non incongrue dicimus aliquid deum facere, quod facit contra id, quod nouimus in natura. hanc enim etiam appellamus naturam, cognitum nobis cursum solitumque nã:turae, contra quem deus cum aliquid facit, magnalia uel mirabilia nominantur. contra illam uero summam naturae legem a notitia remotam siue inpiorum siue adhuc infirmorum tam deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit. spiritalis autem eademque rationalis creatura, in quo genere et anima humana est, quanto amplius illius incommutabilis legis lucisque fit particeps, tanto magis uidet, quid fieri possit quidue non possit; quanto autem remotior inde fuerit, eo magis miratur insolita, quo minus cernit futura. [*]( 1 esse] est SG 2 contra om. SG noticia C 3 conphendit L oleas tribaccas C 4 bacas L olibe M* pingnitadinS M 6 cniq* M re.i LM 7 natura* (e er.) L 9 (et 13) iusticiae C 12 conscientiam (a 8. l.) S 13 peccando (o in ras.) M priuatur (or in V ras.) M priuantur C priuator L 17 nobimus Ml 18 ante appellamus add. nos SG naturam om. L 19 magna*lia (a er.) M 20 naturae (e in ras. am. 2) L naturam PMSlG1 naturarum S*G2 21 noticia C 24 amplius om. M illius (s. I. a Ill. 2) M 25 quod StGt posset MI 26 quid»ue (corr. ex quia due) M quidue non possit (8. l. m. 2) C inde remotior C )
732