Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Non mihi ergo uicissim dicat: etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione Dauid, tu quod inde fuerit ostende. hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine Dauid et eius matrem sine ullius concubitu uirginem Mariam. quam uero sibi Faustus cuiusdam quasi turpitudinis uisus est uerecundissimus detestator, cum diceret: frustra uos calumniam ingeritis scriptori, tamquam dei ille filium in utero mulieris incluserit! non plane catholica fides, quae Christum dei filium natum secundum carnem credit ex uirgine, ullo modo eundem dei filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi caeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a patre recesserit. sed uos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo dei uerbum, dei uirtus atque sapientia et in se manens et apud patrem et uniuersam creaturam regens pertendat a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suauiter. in cuius dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit et propter seruos suos de corruptionis seruitute liberandos in ea formam serui, hoc est mortale corpus accepit, acceptum monstrauit monstratumque et morte prostratum resurrectione sursum erexit et tamquam templum solutum iterum aedificauit. uos tamen, qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei uestri in utero uirginis. sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. an ideo uobis uidetur uilior uerus [*]( 18 cf. Sap. 8, 1 ) [*]( 4 confirmatissirae L 13 amministrationem LSMG 14 manichei LCS quod G quod L quo (d er.) M 16 fantasmata SG 16 pr. et om. Cb 19 dispensationis b ammirabili SGML 20 terram G terra (m er.) M, (~ supra a er.) S corrupcionis SG coruptionis 3f1 seruitutis P 21 ea] eam LPMGs eandem SGl post corpus lit. quattuor uocab. C 22 acceptnmq: C 23 tamquam (t s. l. 8. er. i) M 26 in ante uteris om. L elefantis SG )
FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a deo? non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem uocat, plerumque uero terrenum, nonnumquam etiam ueterem, alterum uero interiorem et caelestem dicit ac nouum. horum ergo uter fiat a deo, quaerimus, quoniam quidem et natiuitatis nostrae tempora duo sunt: unum illud, quo nos inretitos carnalibus uinculis in lucem hanc natura produxit, alterum uero, cum ueritas nos ex errore conuersos ad se regenerauit initiatos ad fidem. quod tempus secundae natiuitatis in euangelio Iesu significans dicit: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur — neque enim posse hominem senem matris uterum introire [*]( 15 cf. Rom. 6, 7; I Cor. 15 II Cor. 4 Ephes. 8; 4 Col. 3 ) [*]( 8 permanens (n alt. m. 1 superser.) C coaptaret S o figgendus SG figendus (g s. I.) M 6 subspetias G depcatur LSG depraecatur M deprecatur C 7 depcari C 9 Cap. XLVI LSPMG 11 quemammodum (o s. Z. a m. 1) L querimus C 14 uero (o in ras.) C 15 uter C : utrum LSGJJb 17 duo sunt tempora C in»retitos C 18 hanc in lucem C naturam GSl natura (m er.) LM comueritas SlMl conueritas PG 19 nos] non LSaMaPG 20 iesus SG 21 natus] renatus SG 22 intelligens C 23 hesitaret L posse G posset (t s. 1. a m. 2) SM percontaretur GSCMb 24 uterum matris SMG )
AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem per spiritum mentis, exteriorem uero in corpore atque ista mortali uita uult intellegi; non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in eius litteris legitur, sed unum, quem totum deus fecerit, id est et id, quod interius est, et id, quod exterius; sed eum ad . imaginem suam non fecit nisi secundum id, quod interius est, non solum incorporeum, uerum etiam rationale, quod pecoribus non inest. non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam et alterum fecit non ad imaginem suam, sed quia hoc utrumque, interius et exterius, simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id, quod habet corpus corporalemque uitam, sed secundum id, quod habet rationalem mentem, qua cognoscat deum et omnibus inrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. sed illud interius concedit Faustus a deo fieri. cum "renouatur," inquit, "in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum." hanc apostolicam plane agnosco sententiam: quare ipse alteram non agnoscit "deus posuit [*](22 Col. 3, 10 25 I Cor. 12, 18 ) [*](1 professione (m er.) LM, (m. exp.) S professionem G 2 hOlDini. (s. er.) C 3 econtra C dede..rimus C 4 deferamus Ll timere C 5 praesumptiuę L presumptiue C 7 Cap. XLVH LPSGM Agustinus L 8 pro (ex per corr. m. 2) LM spu L mentis (e in i corr.) P exteriorem] et exteriorem L2SG, (et er.) M et exteriorem b 10 in om. SG 11 sst (st 8. Z. add. m. 2) L 12 est pnst int. 8. l. a m. 2 L exterius est C 14 racionale S rationalfi Cb peccoribus S 15 est b 19 que uitam (s. 1. m. rec.) C 21 iurationabilibus (bi s. l. a m. 1?) C inrationabjlibus (exp. m. 2) L 22 renouatur (u corr. ex b) M 23 inquid 81G agnitione CM 25 menbra SG ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 46 )
• Adam sumus, et illud, quod in Christo erimus, ex ipsa lege. ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est animalis corporis testimonium, ubi scriptum est, quod deus etiam terrenum hominem fecit. nam cum ageret, quomodo resurgent mortui et quo corpore uenient, cum dedisset similitudines de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur et deus illis det corpus, quomodo uoluerit. unicuique seminum proprium corpus — ubi nihilominus Manichaei euertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non deum et in eis formis atque generibus rerum deum potius credit alligari quam horum aliquid operari — cum ergo contra Manichaei sacrilegam uanitatem etiam ista dixisset, uenit ad carnium differentias. non omnis. inquit, caro eadem caro, inde ad corporum caelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri, qua fieri possit spiritale atque caeleste. seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate. surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. atque inde uolens ostendere originem corporis animalis, si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo [*]( 19 I Cor. 15, 35 sqq. ) [*]( 3 elegit C 4 fabulas M 5 hominem ZVP1 dissereret (post. re 8. I.) S dissereret tcorr. ex desereret) P 8 est (....... supra e er. et st s. 1. add. m. 2) L 10 resurgunt PSGMLfb 11 similitudinem C 13 ante unicuique s. l. add. m. 2 et L 14 (et 18) manichei LC 15 herbas (h 8. I.) S 16 atq** (at 8. I.) M 18 cum] con G 20 inquid LISIMtG 22 celestę (4 paene er.) SG 23 surget (r ex nt m. 2) L seminai (....... add. m. rec.) C 25 spiritalę S 27 spirituale C sic et] sicut Cb siC// (et er.) M )
FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis [*]( 4 cf. Ex. 3, 15 7 cf. Gen. 17, 9 sqq. 10 cf. Gen. 5 ) [*]( 2 Cap. XLVIII LPSMG 4 isaac C deus om. C nisi] nisi enim SG nisi (si 8. I.) M aliter S2 aliter G 5 alioquin] quin SG 7 sotietate C designat S 9 finem S)G fine (uirg. er.) M ne] et LMSGb ac SlG oratione (uirg. er.) M ratione (m er.) L 10 ante om. C fuerant ante C enoc LC 11 sim*iles (1 er.) S 12 preputio C circumcisionis (ci corr. ex ii) L* 1;> quod SlG 18 de eorum (exp. m. 2) L 20 haut SMlG circumcisos] circumcidi SIG circumcisi LlltftCPb sic] si SLIMG 22 quur LM quorsum C ipsum] suum S sum GLX (m. 2 exp.) ipsum (ip 8. Z. a m. 1) M 24 Ilinuocatis (et uid. er.) C intellegi Cx datur (da R. l. a m. 2) C cognicionis S )