Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam cito uidetur Faustus se defendisse, cum ait: non dicimus duos deos, sed deum et hylen. porro autem cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi alterum deum. si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. nunc uero quantus error est, quanta dementia uel materiem corporum dicere opificem corporum uel opificem corporum negare deum? [*](5 Rom. 11, 17 sqq. ) [*]( nn 1 ęstis C 7 in bonitatem (exp. m. 1) L 8 auditis C aduertitis C quemammodum L 10 secreta C 11 quemammodum LGl 15 adcommodatius L'G 19 uestigare CL1 21 comphendere C comprehendere L2 24 hilen S 25 describi (bi ex bè) L )

573
quia ergo quod deus uerus facit, id est corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc uos dicitis nescio quem alterum facere. quolibet eum nomine uocitetis, recte dicimini errore uestro deum alterum inducere. in hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum facere dicitis, quem deum fateri erubescitis — sed nullo modo efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaueritis, qualia non facit nisi deus — iterum autem, quia ea, quae bonus deus bona facit, uos et a malo fieri et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis inbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. proinde malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum uel missum esse credatis. deus autem uerus, in quem nondum a uobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in subli-' mioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit, quanto magis uos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam uestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini! neque enim potest in uobis esse cogitatio uel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, uel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.

Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena. infirma, mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus uidere, considerem, ineffabiliter moueor laude creatoris illorum, qui pror-. sus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. ars enim diuina, qua caelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis [*]( 1 uerus deus C 4 dicemini b 5 erra:ris (n er.) C 6 facit C' 8 neg$rais L2 negaretis MG'b 9 quali 81 autem om. SG 10 a (8. l. m. 1) C malo (s er.) C 12 inbecillitate Lt 17 sublioribus M1 18 celestibus C 19 que L 23 carnalis (al 8. I.) C 24 aties C 29 qua** LM quaa SG'l 30 ea (s er.) L sui (s er.) C suis b )

574
est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. neque enim uniuersum condit in singulis, sed ad uniuersi conplexum condens singula, uniuersam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens et omnibus particulariter atque uniuersaliter congrua tribuens. ecce hic in isto quasi fundo infimo uniuersae creaturae aspicite animalia, quae uolant et natant et gradiuntur et repunt. nempe mortalia sunt, nempe uita eorum, sicut scriptum est, uapor est ad modicum adparens. hunc enim modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune conferunt uniuerso pro sui generis portione conplendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. uerumtamen adtendite et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foueat eam motuque uitali uegetet et regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam uniuersum suum ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. quod enim rationalis anima castigat corpus suum et seruituti subicit, ne inmoderato adpetitu terreno inpediatur perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. postremo uos ipsi quamuis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem uestram eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, qua laeditur, deuitare, munimenta uero et salubritatem, qua [*]( .9 lac. 4, 15 ) [*]( 1 quoque] quęque SG generae P perficienda SG 6 fundo[ mundo C 7 que C grediuntur 81 G 8 eorum] rum C 10 praeceptum SG 11 portione (m er.) L 12 imis (s 8. l. m. 1) C Ie 13 attendi (di ex de m. 1) L 15 uegitet L' 16 amministret LSG 17 incolomitatem Ll 18 concilianr um C 19 terrenorum SG 20 perceptione b utique (i m. 2 superscr.) L utcumq: SG2 sicutq' (corr. m. 3 ex sicutque) P 21 obediendum C obędiendom SG legitimae SG atquae G 24 incolomitati L 25 qualaditur C qaal§4i<?itw (tN marg. equaliT) M qua ledi*tur L debitare .ZĮ.['Gt monimenta Si )
575
conseruatur, adpetere: ita ostenditis praeualere naturae legem contra erroris uestri opinionem.

Quid in ipsa carne uitalia uiscera, totius formae conuenientia, membra operandi, uasa sentiendi locis atque officiis suis cuncta distincta et concordi unitate contexta moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne indicant artificem suum deum uerum, cui uere dictum est: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? si ergo cor non peruersum atque corruptum uanis fabulis haberetis, inuisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. unde enim istis haec, quae commemoraui, nisi ab illo, cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? quodsi ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica uos ducat auctoritas.