Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UNUS ET UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita [*](1 sepe C commendattl C 2 ipsa L 8 tantum GIS 5 Bcisma LCSG 9 Cap. XLI L XLn SMPG est deus C 12 suepiceris C 15 demonem C qd// C 19 egestem Lx 20 quid] quod LCGSX si et] si..tu (et er.) C 22 dultia C 23 inpos C inepmpos O (exp. m. 2) L incampos G 24 uideri (pr. i ex e a m. I) L 25 dpos (sup. 9 a m. 1 e) C hylle C hylei (ei in ras.) SG )

569
est, poteris et uenenum audiens et antidotum nihil interesse putare, an utrumque uocetur antidotum, quia utrumque eorum uim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. necnon et medicum audiens ac uenenarium utrosque uocabis medicos, et - iustum audiens atque iniustum poteris utrosque uocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. quodsi hoc facere absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? quapropter inepta haec et uiribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles inuidiam. nam nec diffiteor etiam interdum nos aduersam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, uerum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam inprudenter existimant deum: quemadmodum et apostolus, deus, inquit, saeculi huius excaecauit mentes infidelium, deum quidem nominans, quia sic iam uocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse uerus deus.

AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in uestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut uerum deum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non [*]( 15 n Cor. 4, 4 ) [*]( 1 benenum Z1 antidotum. C 4 medicos SG medicus P medico.. (a er. et -<add. m. k) L medicQs M benerarium Ll 9 efleçta C effe*ta (c er.) 8, (c paene er.) G quia] qui S 13 iusta L1 iuxta (corr. ua. 3 ex iustam) P iustam SG iuste M presumptum C praesumtum Ll 14 quemammodum LSG 15 (et 23) excecauit CS 17 aditiens C 19 Cap. XLII LSPM om. G Agustinus L 20 negastis SG 21 es (— supra e del. et s add. m. 2) L 22 quur C 24 distinguunt 3/2 deum aerum CSMG 27 quia] quod SG2 )

570
distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius. idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit, Moysi enim dicit: miserebor, cui misertus ero. et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est. non esse iniquitatem apud deum, paulo post adtende, quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae. quae perfecta sunt in perditionem. et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium, qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere utrumque apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum, in inmunditiam, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in [*]( 6 Rom. 3, 5 7 Rora. 9, 14 sqq. 9 Ex. 33, 19 12 Rom. 9, 22 sq. 22 Rom. 1, 24 . 26 . 28 ) [*]( 1 distingas C 3 elicet (81'P, i a m. 1 v) C 4 operatioQ? G quae S*PlG qua (e er.) M excecantur C 6 malicia S 8 dicemus C Eug (ed. Knoll p. 293): dicimus LSMGb 9 moses SMplG moyses LCP1 meserebor i1 11 est retinendum S est om. G 12 ęţ paulo ],8 et paulo GjHb 15 que S 17 preparauit LS cętera. L 18 demonstrat (n 8. 1.) L 23 imnundiciam S 26 prouauerunt Ml 27 notitiam L )
571
reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille, qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. nam et hic satis adparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur. quorundam inluminente. cui uerissime dictum est: iudicia tua abyssus multa. cuius profunditatis inpenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera.

Uos autem non ualentes discernere, quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, quicquid uos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio dei ueri uidelicet habentes paratum alterum deum malum, quem uobis non ueritas ostendit, sed uanitas fingit, cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, uerum etiam quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, quod praeparauit ignem aeternum malis. quam de illo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. unde hic tantam bonitatem et ibi tantam seueritatem ad unum pertinere deum non intellegitis, [*]( 4 loh. 9, 39 10 Ps. 35, 7 12 Rora. 11, 33 17 Ps. 100, 1 25 cf. Matth. 25, 41 27 cf. Matth. 5, 45 ) [*]( 2 unquam C 4 in ante iud. om. L iuditium C 9 iudicii (i init. ex a corr. m. 2; cii in ras.) L iuditii C excecentur C quorQdam C 10 inluminentur] intelligant b 12 altitudo] altitudini! C 16 benefitio C 17 iuditium C 20 iuditio C hłQęųţęs habentes C 25 praeparauerit C )

572
nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis ? nonne idem ipse, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum ? nonne de uno ipso illic dicit apostolus: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui fracti sunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate? nempe audistis, nempe aduertistis, quemadmodum nec deo auferat iudiciariam seueritatem nec homini liberam uoluntatem. occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum deus et damnet inpium et iustificet inpium; utrumque enim de illo scripturarum sanctarum ueritas loquitur. num igitur ideo aduersus diuina iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia ? quanto conuenientius, quanto adcommodatius est modulo nostro expauescere illic, ubi Paulus expauit, et exclamare:s o altitudo diuitiarum scientiae et sapientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quanto melius est ita mirari, quod inuestigare non sufficis. quam propterea uelle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti conprehendere ? non enim de nomine agitur, sed de opere.