Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Dulces autem ac suaues si non haberent cibos suos. numquam eos adpeterent, numquam eis corpora uegetarent. ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia uel delectet esca uel offendat. si delectat, dulcis aut suauis dicitur; si autem offendit, amara siue aspera siue aliqua insuauitate respuenda. nonne ipsi nos homines ita sumus. ut plerumque alter adpetat alimentum, quod alter exhorreat. siue pro temperatione naturae siue pro usu consuetudinis siue pro adfectione ualetudinis? quanto magis longe diuersi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum. quod nobis amarum est! an aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? nam sicut non nulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suauis oleaster. sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid ualeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur, quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. itaque in gente tenebrarum cum animal alicuius elementi eo uescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suauitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio uel amaritudo uel asperitas uel insuauitas uel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena ui conpagem corporis concordiamque disrumpat ac sic interimat aut uires auferat, etiam uenenum uocatur non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui [*]( 2 commouere] commoueraPLis1G1 commouerent (n 8. I.) ut (ut 8. I.) 8* commouerent (n 8. l. a m. 1) MS2 fłPvlłŲliųi (exp. m. 1) M , 3 autem] enim SG suabes Ml cybos (y in ras.) S cybos G . 4 uegitarent Ll 5 Ita inc. c. 13 in b 6 ęsca C 9 exhorreat (h s. l.) C 11 ualaudinis Z1 ualitudinis SUG 12 iocundum LYSG,Iib 16 peccoris S pecorum C 18 summa// C 20 in om. b i'3 sensu1 igustantis C 25 comppgem L 26 dirumpat b 27 ingruentiam L )

585
cotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, extinguitur, et nos, si helleborum, quo pecora pleraque uescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique uenenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam deus sit antidotum et hyle uenenum, cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta siue adhibita uel prosit uel noceat. itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse uenenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet; sed quia et lux ipsa capta, obpressa, corrupta est, inuicem sibi uenenum fuerunt.

Cur non ergo haec aut duo bona dicitis aut duo mala, uel magis et duo bona et duo mala, duo bona apud se, duo mala in alterutrum? postea, si opus fuerit, quaeremus, quid horum sit melius aut peius . interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur. regnabat deus in terra sua, regnabat et hyle in sua; sanitas regnantium et ibi et hic; copia fructuum et ibi et hic; fecunditas prolis utrobique; suauitas propriarum uoluptatum apud utrosque. sed illa gens, inquiunt, excepto eo, quod uicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. interim bona eius multa iam dixi; si et uos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum . quaenam ergo huius mala dicitis fuisse ? uastabant se, inquit, inuicem laedebant, occidebant, absumebant. si ad hoc solum ibi uacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur ? erat [*]( 1 cottidiana LS 2 elleuorum SlL[& elleborum SPCb peccora S pleraque om. b uescebantur b cui b 5 uenum Ml 7 eade res (dg res in ras.) C 8 prossit C 9 dfl (s in ras.) C 10 gente X1 11 oppressa L -12 llenum L fuerint b 18 hec C 14 uel—mala om. LPSGb aput P doo (8. pr. o a m. 1 v) L 15 altu*trum S interutrum P inter utrumque b quaerimus L' queremus C 17 considerabatur b 19 fructum LlMxPyS*CG fęcnnditas C utruant bique (sup. u a tn. 1 o) C sanitas 8 24 quenam C 25 inqui4 (corr. m. 2) L 26 adsumebant Ll )

586
ibi ergo et quies et pax. uerumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia; duo tamen bona ista multo adcommodatius dixerim quam unum bonum et alterum malum, ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimet ipsis nocebant nec inuicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamuis inuicem aduersarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem naturamque tuebatur. uerumtamen deo uestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo interuallo conparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta seruierunt. quem contionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus oboeditur. huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium ceterorum genera subdita erant et ad nutum eius conuertebantur faciendo, quod iussisset, credendo, quod suasisset. haec dicentes usque adeo putatis surda hominum corda, ut expectent a uobis deum alterum nominari, quem uident plane aperteque describi. si enim principis huius uires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas: si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. in his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo iam mali natura dicenda est nisi ab eis, qui nesciunt, quid loquantur? porro, si propterea mali naturam putatis. quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum, nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem. quam patiebatur deus uester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare et in eius fauces sic obprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur. [*](8 accomodatius (us corr. ex is) S 4 singuli (e mut. in i) C 7 incolomitatem L incolumitatem aate in ras.) C 8 saltim L 10 condonantem MG 14 Ibipedes (i in ras.) S ///bipedes G 18 post alterum spat. duor. uocab. vac. rel.) C 19 planeque b aperte om. b 20 honore-amore b 21 timore b 25 altera natura b ipsam LSM 26 nullumnec LSGb 27 commixtionem (x s. I.) C 29 possit Pb )
587
quod solum dicitis malum. aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum et propria stultitia patiebatur illam necessitatem, aut, si poterat corrumpi eius substantia, non colitis deum incorruptibilem, qualem apostolus praedicat. quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen ab alia corrumpi poterat, non uobis in deo uestro uidetur malum?

Illud etiam quis non uideat, quod aut praescientia ibi non erat — ubi uestrum est iam cogitare, utrum nullum uitium dei sit carere praescientia et quid inmineat omnino nescire — aut, si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat. sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. an non timebat, ne iam iamque adueniret tempus, quo membra eius ita uastarentur et inquinarentur in illo proelio. ut uix cum tanto labore, nec tamen tota liberarentur atque mundarentur? sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur, certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. an hoc futurum ipsa nesciebant? ergo qualicumque parti substantiae dei uestri defuit utique praescientia. numerate mala in summo uestro bono. an ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praeuidebant? certe uel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo uinculis a suo regno nouerant alienandos.