Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Dicant ergo Manichaei, utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum hyle fabricauerat in gente tenebrarum, antequam illis deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat apostolus, utrum ibi diceret caput pedibus aut oculus manui: opus te non habeo. numquam hoc dixerunt nec dicere potuerunt tales enim eis actus et opera tribuunt: repebant, ambulabant. natabant, uolabant quaeque pro genere suo; uidebant quoque et audiebant ceterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fouebant corpora sua. hinc etiam prolis fecunditas subpetebat; nam et coniugia tribuunt [*](1 demonia C 8 alter] aliter (lit. in ras.) S, (i s. l.) G 9 temperarit SG temperauerit (er 8. I. add. m. 1) C reliqua linea explet. his uerbis a m. rec. fausti defii?) 10 hebetantj eueatant (corr. m. 2) L 13 singula, unum quodque] singulum quodque C singula quoque LP161 singula quaeque SP*MG*b 15 menbris C 16 offltia 18 manichei LC 19 deleramenta L 22 oculvs (v sup. i a m. I) C 24 eisj et GS1 ei S3Mb actus (act in ras.) S 26 nolebant (sup. e m. 1 a) M quo*que (d er.) L 26 audeebant (pr. e in i corr. »». 1) C )

581
eis. haec certe omnia, quae tamquam hyles opera uituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et deo adsignat apostolus. dubitatis adhuc, quisnam sectandus et quisnam anathemandus sit? quid? quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis contionantibus omnia serpentia, quadrupedia, uolatilia, natatilia audirent, intellegerent, consentirent ? miranda haec et omnino diuina eloquentia! et neminem grammaticum aut rhetorem audierant nec inter lacrimas ferularum atque uirgarum ista didicerant. nempe iste Faustus, ut has uanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit, et quamuis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci adsentirentur. o miserum, qui in ista luce ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem contionantem omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cocleam libenter audiret, alacriter oboediret; hic autem contra tenebras disputantem plures eloquentem quam doctum, multi antem seductorem peruersissimum nominabant; inter paucos uero Manichaeos tamquam magno magistro plaudentes nullum ei pecus adimebat nec ex illa doctrina saltem caballus eius aliquid sciebat, tamquam omnibus animalibus ad hoc pars diuina concreta sit, ut stolida fierent. quid est hoc, rogo? euigilate aliquando, miseri, et conparate in fabula uestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt; tunc acris acies occulorum ad uiuendum cum delectatione inuadendi regionem dei, nunc ita obtunsa, ut a solis radiis auertatur; tunc acutae mentes animalium ad intellegendum contionantis sermonem, nunc hebetes et ab eiusmodi capacitate penitus alienae; tunc [*](1 uitupera Ml o concionantibus CG 6 natalia C181 8 rahorg LM 11 senas b 12 Btomacum L' 18 adsentirentur (sup. d a m. 1 s) C 14 eum om. SG 15 concionantem SG 16 drachone LM cochleam b 19 manicheos L 22 solida b 28 obtusa Cb acute b 29 concionantis SG )
582
naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore uix parua et exigua. o quam magna bona conmixtione boni perdidit gens tenebrarum

Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter obponere uisus est: sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere, aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad deum pertinere, nigrum autem ad hylen. cum omnia genera uolati- ' lium hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum deus aspersit, ubi latebant corui, quando cygni candore perfusi sunt? item de calido et frigido deputare non opus est; utrumque enim temperanter adhibitum salubre, intemperanter autem perniciosum est. cetera uideamus. bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis. ita uidetur posuisse, ut tamquam generalia uellet intellegi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album. calidum, dulce, ad malum autem infirmitas., egestas, nigrum, frigidum. amarum, quam inperite et inconsiderate. uideat qui potuerit. ego autem ne homini calumniari puter, nihil obicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro et sanitatem atque infirmitatem praescribam. si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uua omnisque oliua nigrescendo dulcescit, id est mali amplius habendo fit melior? item si duo bona sunt calor et sanitas, duo uero mala frigus et infirmitas, cur calescendo [*](1 et tam] aiam SG 4 fautus 8 5 eliganter JJ CGM1 9 boni (i ex u) C 12 earum Lb corui] corpori MPlG,L (sed m. 1 corr. in corui) cycni 81M' 13 disputare Cb 14 adhibitum (h s. l.) LM- 15 pemitiosum SG 16 hisdem C, (h s. l. m. 1) L 21 obitio (' 22 alt. de (s. l. a m. 1) L om. C et sanitatem atque infirmitatem praescribam scripsi: et sanitate atque infirmitate prescribam C et sanitati u atque infirmitati praescribam (e m. 1 superscr.) L et (om. SG) sanitati atque infirmitati praescribam SPMG 25 nigriscendo Ll )

583
corpora aegrescunt r an forte sana febriunt? non ergo haec obicio, quae forte non cautus aut pro quibuslibet contrariis potius quam pro bonis et malis commemorauit, praesertim quia ignem gentis tenebrarum numquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem eius utique malum.

Uerum ut ista omittamus, illa uideamus, quae ita commemorauit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci et crescere, gignere et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum grauidis, sicut desipiunt, captis et in caelo conligatis nec saltem pleni temporis, sed abortiui fetus electam excelso in terram cadentes et uiuere potuerint et crescere et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare ? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et uentis, sed etiam in igni et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cuiusque generis animalia gignerentur et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conseruarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur, maxime ubi nullus labor agriculturae nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circuibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent ? proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, -sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo subpetebat et fructus numquum deesse faciebat; sicut uidemus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si iugiter inrigentur. magna ergo illic copia et eius habendae [*]( 1 egreacunt LSGb 3 praesertim (i ex e) L 7 norit GM (r in 1 mut. m. rec.) 9 et ante gig. C gignire SxPlMG gignere (n s. I. et post. g in ras.) C 12 pleni corporis temporis b fętus SCG X electam] de tam b escelso C 15 erit L 16 igne b fęcunditate C 17 gignirentur LXPSMG 18 fęra.citate C cumseruarentur (um in on m. 1 corr.) C 19 laetiam Ll laetitiam G fecunditas C 20 in-. temperies] in templo Pl in tempore b 21 esset om. LCPSGMb et hiemis (et hi in ras.) C circumibat CMb 22 trancurrerent Cl 24 fetandis C 26 citrinorum b et flores b 27 abendae Ll )

584
magna securitas; neque enim uel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commouere fabulamini.