Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri [*]( Q 1 deuitoribus M1 2 nisi qui L ijos C 3 nisi (ni s. l. a m. 2) L 11 9 prostati S 10 enim] uero b commixtum] commistum L cum iste Sx commistum SaPaGMa commissum M* 11 ille om. S mittere C 12 uos 081 debet uobis b 13 si (i s. exp. e a m. 1) L 14 sacrifitia C orationes uestrae C 18 deo uero C uera] ne (e s. l.) C 19 quur C 20 sacrifitium C 21 sacrifitia C 22 cuiusda (da s. l. a m. 1) S 23 Bipt C fallatium C 24 sibi] seni LlPSlG sibi (pr. i ex u?) M sçui b 27 sacrifitii C pro s. l. m. 2 C oporteret (er s. I.) C )

559
oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.

Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna [*]( .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. ) [*]( 3 crismate LMSlG dicitur L 4 sacrifitium C uero (corr. ex uiro) L2P2SjM'l uiro G ó demonia C 6 exposcunt (B 8. I.) C 7 demoniis C et om. C 8 hsabraei C 10 pphetia GMb celebrant (in marg. celebrabant) M 12 sacrifitii C 13 oblatione (uirg. er.) LS1 oblationem SJM' G manichei LC 14 quod Sl dampnandum C sacrifitiis C 15 hebreorum C 16 sacrifitio C 18 demoniorum C 19 hypocrisin (in in ras.) S hypocrisin PlLCMl mendaci locorum S'G mendaciiloquorum C 21 monarciae LlSlMyG 28 ammitterent L1 26 mundi (in marg. m. 2 add.) C 26 conspitiuntur C )

560
quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata.

Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente domino: misericordiam uolo quam sacrificium; agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia [*](/ 1 sint (n 8. l.) C 2 quia cognosoentes CSMG dfli] dum P 6 immutauerunt X2 8 quadrupedium L 9 interpr$aandis Z5 interptandis C 11 interprą.aatione L2 interprsetatione 8 interptatione C peritiores (ti 8. 1.) C 12 consueuerunt SMG 35 dissimiles] similes C 16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam LXG ipsi 81 19 impie LúM 20 diis (post. i s. 1.) LS dis M demonioram C 21 fantasmata S 22 sacrifitia C sacriftium C 24 quam] et non 81 26 humanis CM 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] mendatia C )

561
mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.