Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. [*]( 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 ) [*]( 3 namenun queformarum C 5 cum (s. I m. 1) C et quid sit (in marg. m. 2 add.) C 10 putant colendum 8 13 diliramento L1 14 rationale (le add. m. 2) Lb 19 qui L* 22 dicis dei S dici//s C 23 at] ad LSMlG 24 dei ante non (s. I. m. 1) C 26 blasphemantis SSG 27 maccinamentum L 1 29 putas S )

556
nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest.

Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.

Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non [*](18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 ) [*]( 5 uester xps 8 6 sacrilege L uanitatis (ni 8. l.) C 9 ipsis (pr. s s. l.) C apparet (pr. p s. l.) C 10 ille SG 11 mendicanti (post. n 8. l.) 8 12 destruente SG destruente (m er.) LM 14 uolo (t malo superscr.) M 16 segCtTem (n er.) M quo SXM*G 17 uos esse C 18 sed (B. l. m. 1) C demoniorum C mendaciloqvorum (v 8. I.) S mendaci locortt G 19 cavteriatur (v 8. I.) S 20 quam Z1 21 iude*is (t er.) C 23 sacrifitium C condasmnassetis S condempnassetis C 28 propicietur L )

557
propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis [*](23 Ps. 127, 9 28 Matth. 6, 12 ) [*]( II 4 polluantibus SG 6 gentem L*SMGPl 7 ostes M 9 et (t s. l. a m. 2) M 10 pces S praeces LGM religiose C inuidiose C 11 apux GMl 14 saltim G2SM 18 capietur (sup. e a m. 1 a) C ledatur C 20 eorum b compescere L 21 faditate L feditate CSG 22 praecibus L jlcibus GSC 26 praemimur LG pmimur CS 27 depcatoria C 28 demitte L' debita (b corr. ex u) M . )
558
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et inpurae blasphemiae?