Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed, ut potius quod nunc agitur explicem , si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: ego autem dico uobis, neque primorum hominum legem hoc uerborum additamento adinpleuit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum obpositione destruxit, sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendauit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, uel ad expositionem requirendam ualeret, si quid illa obscure posuisset, uel ad tutius conseruandum quod illa uoluisset: uides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se uenisse legem soluere sed adinplere, scilicet ut non quasi semiplena istis uerbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem inpleretur opere factorum, non adiectione uerborum. fides enim, sicut apostolus ait. per dilectionem operatur. unde item dicit: qui enim diligit alterum, legem inpleuit. istam caritatem quia ueniens Christus per sanctum spiritum, quem promissum misit, in manifestatione donauit, qua sola caritate iustitia legis posset inpleri, propterea dixit: non ueni legem soluere sed [*](21 Gal. 5, 6 22 Rom. 13, 8 ) [*]( 1 monii fidem-matrimonium in ras. C eoncupiscentias G 4 et uobis G enim modo GSM parte (corr. m. 1 ex patrê) C 5 gentis om. C plio C et] ut SG 6 conligari credatis (cred. post add.) S 8 propositgs (sup. V. a m. 1 i) C adiuncx C 12 hebreorum C 14 potuisset C1 15 totius LIS1 Gb uides tnc. c. 27 in b 17 adimplere (ad 8.1. m. 1) C qvasi (v a. l. a m. f) L 19 gracia C 22 idem b 23 quia (a s. l.) C 24 spm scm CSMG 26 dixit (t 8. l.) S soluere legem SGMb ) [*]( XXV. Aug. leeC. 6. ) [*]( 34 )

530
adinplere. hoc est nouum testamentum, quo huic dilectioni hereditas regni caelorum promittitur, quod in figuris ueteris testamenti pro temporum distributione tegebatur. unde item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis.

Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat "ego autem dico uobis", inueniuntur et in illis ueteribus libris. ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui. non enim ait: ne adulteres, sed: ne concupiscas. unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. ibi de patientia non resistendi laudatur uir praebens percutienti se maxillam et saturatus obp1;obiis. ibi de inimico diligendo dicitur: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. hinc enim hoc commemorauit apostolus et illud in psalmo: cum his, qui oderant pacem, eram pacificus et alia multa. quod autem temperando a uindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: multum enim ualere tibi soli superat semper, et uirtuti brachii tui quis contra stabit? quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam [*]( 4 Ioh. 13, 34 9 Ps. 6, 8 Prou. 16, 32 11 EccL 28, 21 12 Ei. 20, 17 15 Rom. 7, 7 18 cf. Thren. 3, 30 Prou. 26, 21 20 Rom. 12, 20 21 Ps. 119, 7 24 Sap. 11, 22; 12, 2 ) [*]( 1 quo] quod SGCb, (d er.) M dilectioni (ni ex ne) C 2 liareditas L 6 poene L 11 durum in iesu filii sirach b liborem M 12 moechiam (oe in ras.) S mochiam Ml 14 adulteras SG 16 concupiscaes S 17 praebens (b ex u corr.) M 18 diligendo (ig s. l.) (7 24 ubi b 2b supererat b brachi Lt 26 stauit Ml statuit G, (in marg. add. a sisto) S 27 statere Caddo m. 3) P. (te s. l.) S statere M )

531
gutta roris antelucani. quae descendit in terram; sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu uoluisses, aut quod a te uocatum non esset, conseruaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant partibus, conripis et de quibus peccant admonens adloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut uindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. ualere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cauendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris ueteribus scriptum est: qui uindicari uult, inueniet uindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini reseruat iram et a domino quaerit medelam carnis? in hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? et ipse dum caro [*]( 17 cf. Matth. 5, 44 sqq. 21 Eccl. 28, 1 sqq. ) [*]( 2 potes (t er.) L 7 a te quod C 8 quia SG 12 malicia C 14 imitandum Gb 15 uindicaret b 20 deprsecantibus L depcantibus CS 21 ueteris GSl 22 uindictã (~ add. m. 2) L a deo uindictam C uindicta a deo uindictam stG uiij<Jicta a do uindictam M confirmauit LiSlMlG 23 nunc LC depcanti C deprsecanti L 25 medellam G mede.lam (1 er.) M 27 depraecatur LC ) [*]( 34* )
532
sit, reseruat. iram et repropitiationem petit a domino? et quis exorabit pro peccatis illius?

Iam uero de uxore non dimittenda quid aliud uel quid oportunius ex illis libris conmemorem quam id, unde Iudaeis de hac re interrogantibus dominus ipse respondit? cum enim quaererent, utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis : non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam, fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. ecce Iudaei ex libris Moysi conuincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum uoluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. simul et illud hic ipso Christo adtestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi euangelio resistentes. porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, uerum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi uinculum confirmantem ex praecepto euangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum uituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro [*]( 7 Matth. 19, 4 sqq. ) [*]( 1 repropi»ciationS S petet GS*Ml 2 exorauit MlSG exorabit (a 8. l.) C 4 iudeis C 7 fecit hominem (hominem in marg. m. rec. add.) C inicio C 9 dimittit 80 homo om. C adherebit I, 12 aepartet (si corr. ex a) C moai SlOl 13 uoluntatem om. SO legem S 14 dimitterent (n s. l.) S 17 damnant C moyseo C mose L1 moseoe M1 libros LlM*SlOl libro (s er.) M2 18 ipso GSl 20 repraehendit L rephendit C 22 comfirmantem C 24 debuerant L'b 27 moses ipse S )

533
prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione uiolanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? nam cum illi respondissent: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. hoc est, quod paulo ante exposuimus. quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuetur, solui et flecti posset ad recipiendam uel reuocandam coniugii caritatem? ita dominus, quid lex et bonis praeciperet et duris permitteret, eiusdem legis testimonio declarauit, cum et non dimittendam uxorem ex eadem scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit diuinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit et dandum libellum repudii propter duritiam uel domandi uel indomiti cordis ostendit.