Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? quamquam de christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam [*](2 heresium LSC 3 nichil C 4 scripsit L scribit (bit in ras.) C 6 traditione (m er.) L 7 sibi innicem C 8 iudeis C 9 quorsumj quomodo (modo in ras. a m. 2) L quorsum (r et um s. I. a m. 2) 8 quorum lIfGI quare b 10 michi C 14 queso C 17 nichil C 18 fecisse Ll 23 scriptores b examinari (ri s. I.) C 24 credidimus LGMb credimus C 25 ferri C: fieri LSGMb 26 quod b iudeo C 27 gentili. Z )

447
apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste [*]( 6 cf. Ioh. 20, 27 . 29 28 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 4 michi C 5 ante an lit. unius litt. C sub in ducta (in in ras.) S 7 quidqug.e L'lG2 quicquam b 8 contentus (ten ex tem) C ratiofie (e 8. 1. add. 111. 2) L 9 Cap. XXXIII LPM, om. SG Agustinus L 10 mosi SG 13 /// quod C 14 praenunciet C 16 manichei C 24 purganda Cb 25 supersticio C 27 doemonibus 028 demonibus C )

448
accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet Christum, ille quidem non dedignatur obprobrium domini sui. si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! sed uos uidete, a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conuiciati sunt. illi enim non eum Christum esse credebant et ideo fallacem putabant; uos autem doctrinam non putatis esse ueracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi conparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque [*](4 cf. Matth. 10, 25 12 Ioh. 2, 19 13 Matth. 5, 24 14 Matth. 8, 4 18 I Cor. 3, 17 19 Rom. 12, 1 22 I Cor. 10, 6 ) [*](1 reperire G1 repperiri C repperire Lx 2 dedignatur (i s. I.) <7 dni di sui b 3 beelzebub (med. e 8. I.) L 5 couiciati C conuitiati L I 7 putastis G28 8 audet (corr. ei aridet) C 9 nichil C 11 ad LIJIIGI 12 repperiuntur LISJGM 16 iste b 20 exibeatis 3P 21 uiuentem 81 23 sepe C sepę S 24 uero] uiro LSGM1 celum C 26 presentia C 27 iziotas SG, (corr. ec idiotas) M )

449
christianos, paganismum uos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianoram librorum, in quibus uobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. uester ergo potius error paganismo similis est. quandoquidem nec Christum colitis. sed Christi nomine nescio quid, quod uobis mentiendo finxistis, et deos uel in isto conspicuo caelo uisibiles uel alios innumerabiles conmenticios adoratis. quibus phantasmatis quasi uanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, sed corda uestra templa fecistis.

Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 5 quicquid SGt quidquid G 7 commenticios CSGjU fantasmatis C phantasmatib' 3I2b 8 simulachris S ediculas L edicolas Pb fabricatis LSGPM 9 fecistis templa C 13 commemoraem C 18 huic (i s. 1.) C opere Z' 19 reprsehendenda L repraehendenda M reprehendenda snnt C secerpit CSMG ebreorum C 20 intellegantur Ll 22 pronunciata C 24 conuincetur CI damnandis C'1 26 mosi SGM michi C 27 nichil C te (s. 1.) C positu L ) [*]( XXV. Aug. seot. 6. ) [*]( 29 )

450
positum fingas et cogi uidearis in alterum e duobus. ut aut falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. sicut enim hoc capitulum uerum est, ita et uerax est Iesus. rectius uisum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. itane tu Christum credis ueritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et uulnerum et cicatricum simulatorem ? uolo mihi ostendas. unde auctorem ueritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanauit. audes adscribere falsitatem. non enim uidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum uocauit. quid de illo sentire, quid credere possumus. nisi quod scriptura testatur ? porro si mendax est euangelium disseminatum et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine conlocatum, quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? quid poteris proferre scriptum, quod non ille, qui hoc non uult credere, dicat esse confictum. si tanta euangelii notitia uenit in dubium?

Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )

451
ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis. [*]( 2 eunangelio C 4 intellegi L1 5 quia (a add. m. 2) S missi (sec. s s. I.) si (si paene er.) M 6 cum (s. I.) C 8 portafuerunt C 9 intellegitis Lf. 11 proph§tauerunt Cb prophetauerint SG 12 aliqui (s er.) L aliquiS (... add. m. 2) PG aliquis uestrum b 14 aliqui S tlri pphe-re M sunt om. C quos (s ex d corr.) CM 16 ablaturum JD' 17 quamquą.e L1 19 ceperan» C istum om. S 20 ilri (ex llrm) C fu*res L 24 uoluerunt Lb 25 attulerunt L 28 predicaretis C eum ante (signa adpos. fIl. 2) L ) [*]( 29* )
452

Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. [*](1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 ) [*]( 1 ei (s. I.) C iudeis C 4 quo (d er.) L 5 possit LIМ1 pOBSes C 6 dvorum (v sup. 0 superscr. m. 1) L hominum (i s. I. a m. 1) C om. b 9 post recte ras. 1 uocab. L intellegentibus L1 ". testimQflium (m. 2 exp.) L 12 & sps S sci Lb 13 ideoq: scriptum est C 16 euuangelizanti C 17 post quibus hab. ipse SMG patiebatur b 19 intellegi i1 20 calumpniamini C 21 dfti SMG lege (ge s. I.) C 22 ubi om. C 23 in otn. CSMG enim uestra Cb 24 euuangelium C 2fi dicetis CMP1 se om. LCSGMh deum (add. m. 2) 8 )

453
ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ?

Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias [*](1 Mfltth. 6, 26 . 32 2 Matth. 3, 17; 17, 5 ) [*]( 2 commemorasti (mo s. l.) C 4 illi (s. l. m. 1) L 6 mosen G moysen S2 7 prophanus C 9 humani (ni m. 2 retract.) L 10 eunangelica C 14 utpotem aligni (corr. ex. alieni) M quererent C 15 esset om. b de o'n. C 16 sic! et (nt er.) M 17 quur C 18 fieri non pot. GSl 19 iudeorum C 22 ft auderent (ñ et nt s. l. am. 2) M audere Lb quererent C quod Lx 23 euuangelicam C 24 eneruS (ã in ras.) L 25 intent$tionem S 26 conferte Ml eoque] oque L'Ml 27 scrutatur 81 nulla sibi M )

454
inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat, uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum, tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex [*](1 intellegit L1 2 intelligat Z2 quesierit C 4 tumide C 5 adrogantiae G* 6 distorquit LłSIMI peruersie LxG peruersae M 7 inquid Lx 10 Нłs C illQ b 13 reprehenduin C repraehen- dendum L quoquo (pr. quo s. I.) G 25iudeo6' gentile LKMXG* quibus] quiuis Sx 27 obnoxium om, h )
455
obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis uiribus me agere oportere existimem.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile [*](18 Dent. 18, 15 . 18 ) [*]( 1 difficultates Ll MI prassus S praessus M 4 sanctę Sb 7 sautium CSG 9 te om. SG 10 terrorem SPMG ■ cogor S cogor LGJfb 13 iudeo C 14 paruolis Ml 16 nec (c s. I.) G.ēe (s. I.) G qd tu (8. Z.) M 19 antiteta G, (in ras.) M 22 dis- /• X similes b 27 uos] nos C 28 ille occiditur in monte offenso dfi 8 )

456
aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, [*](10 cf. Ioh. 1, 3 12 Ioh. 1, 29 I Cor. 10. 4 18 Ex. 20 24 Rom. 9, 5 26 I Tim. 2, 5 ) [*](1 intelligetur CI 2 quę (u ex 0 corr.) S 6 ut] uel L 7 olee C 8 disparis lS fin. add. m. 2) C dispares L 13 quisquam (s s. I.) G 16 quamj quem LlCP praenuntiationem ltIC 22 unde similem m. 2 scr. sup. dissimilem C aliud L' 24 scriptum namque est S qui h 25 secula C 29 misit filium suum S )
457
ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est.

Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.

Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 4 Luc. 1,35 10 cf. Deut. 34, o 12 I Tim. 1,15 15 cf. Num. 20, 10 sqq. 17 cf. Matth. 14, 30 sq. 20 cf. Matth. 17,1 aqq. ) [*]( 1 dampnaret C co.itu (h er.) M 10 montem G montem 92 monte (m er.) LM 15 aliquantulO CMb tituuauerit Mx 20 uti et LSftf ueterib: legimus LI 22 eius (s. Z.) S 25 reprashendenda L 27 reprehendisti L de (e in ras.) L )

458
mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. sicut ergo Moyses petram uirga percutiens de dei uirtute dubitauit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis adfigens eum uirtutem dei esse non credidit. sed sicut percussa petra manauit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est uita credentibus. habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam uocem apostoli, cum inde loqueretur, dicentis: petra autem erat Christus. hanc ergo carnalem de Christi diuinitate desperationem in ipsius Christi altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut apostolus ait: petra erat Christus, ita ipse dominus: non potest ciuitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos adserens ciuitatem. prudentia carnis uiuit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est. gentibus autem stultitia. et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; ipsis enim uocatis Iudaeis et Graecis Christus dei uirtus et dei sapientia est. ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua uiuo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. nonne ipsam [*]( 11 I Cor. 10, 4 17 Matth. 5, 14 24 cf. I Cor. 1, 23 sq. ) [*]( 1 alios b pbare (exp. m. 2) L 2 iudeorum C 3 eumquae L2 4 uirgall L 8 aqua GltIPb aquã (— add. m. 2) L 9 preclarissimam C 10 apostolicam cum (cum in ras.) S apostolicum G apostoliçum P apostoli,cum M2 12 carnalem desperationem de xpi diuinitate S diuinitate (m er.) LM 18 mosi S mosi G 21 contempnitur a 22 stulticia C stultitia ftia in ras.) L 24 grecis LSG 25 carne (m raR.) L 26 quo (11 ras.) M quod L* 27 calumpnias C )
459
petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit. cum domino passionem suam praenuntianti ait: absit, domine. non fiet istud; propitius tibi esto? neque enim pepercit huic peccato dominus, cum ei retulerit: redi retro, satanas. scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt. sed quae sunt hominum. aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis altitudine? nam utique uiuebat, cum eum timide negaret, et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. haec uiuebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans uastabat christianam fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat. cum iam Paulus diceret: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus?

Quid habes igitur, haeretica uanitas, unde te putes posse conuincere non de Christo esse praedictum: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. quando ne hinc quidem potes. quod dissimilem ostendis? aliis enim causis et nos similem ostendimus. an quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit ? nisi forte aliud est propheta quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians. unde et ipse de se ipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua. sed de te uidero, qui te conuictum paulo ante confessus es, cum dixisti. quod te ad credendum euangelio professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, qui ceruicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus uester: nihil de illo scripsit Moyses. [*]( 2 Matth. 16,22 sq. 11 cf. Act. 8, 3 12 Gal. 2, 20 23 Matth. 18,57 ) [*]( 3 esto tibi SMG 4 retulit C retro] retro me ::-i, (s. I. me) G rediretro Ml 5 que S 6 3 (9 s. I. m. 1) L 7 gloriflcationem L 8 altitudinem L eum (et 9) om. GLPSb 9 predicaret C 12 inj C 14 ergo b heretica CSL te om. LSMG 16 prophętam C 17 quo C 18 et] et post causis er. et SUlJ. enim m. 2 adscr.) G, om. S proph$ta (20 et 22) C 21 ultro b 281epost qui om. LSGb conuictus (uirg. sup. u er. et s adscr. tn. 2) M 24 euugio C 26 a om. b )

460

Dicat mihi. quem prophetam promiserit deus, cum ait Moysi: suscitabo illis prophetam de fratribus eorum sicut te uel similem tibi. multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quendam intellegi uoluit. hic ei. credo. facillime occurreret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum in terram promissionis induxit. quem cogitans me adhuc fortasse ridebit quaerentem, de quo dictum sit: suscitabo illis prophetam similem tibi, cum legam, quis in eodem munere populi. illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. qui cum me uelut inperitum riserit ■— talis enim et a Fausto describitur —, non desinam hominem adhuc etiam conpellere et a securo risu ad curam respondendi reuocare quaerendo atque flagitando. cur eidem ipsi futuro suo successori, in cuius cuius inprobatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis, ne uidelicet lex per Moysen non ad saluandum, sed ad conuincendum peccatorem data in regnum caelorum introducere putaretur. sed gratia et ueritas per legum Christum facta: quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutauerit. uocabatur enim Ause et appellauit eum Iesum. cur denique tunc appellauerit. quando ex conualle Pharan praemisit ad eandem terram, quo erat populus ipso ducente uenturus? dicit enim uerus ipse Iesus: et si iero et praeparauero uobis locum. iterum ueniam et adsumam uos ad me. quaeram etiam, utrum non huic figurae adtestetur propheta dicens: deus ab Africo ueniet et sanctus de Pharan, tamquam diceret: eius nominis ueniet [*](17 cf. Ioh. 1. 17 21 cf. Num. 13, 9; 14. 6 23 Ioh. 14. 3 26 Hab. 3, 3 ) [*]( 2 illis 8. 1. S b prophete C 4 intellegi X1 5 occurrera Ll occurreret P occurret CL1 6 aegipto C 7 querentem C 10 mosi SlG a 12 compellere L compellere (e prior in ras.) SC2 14 comparationem (ne s. l.) S conpatione C 16 per om. L 18 facta 5 L 19 iudaeo (i s. 1.) C 20 osee b (in mg. al. ause) 21 quur L 22 premisit C 23 dixit C xps C (in mg. m. 2 iesus) 24 preparauero C 26 africo Ml )

461
deus sanctus. cuius nominis erat ille, qui uenit ab Africo de Pharan, id est Iesus. huc accedit, quod idem ipsum dei uerbum intellegitur loqui, ubi promittit eundem ipsum Moyseos . successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans — sicut etiam homines aliquid nuntiantes in scriptura diuina solent appellari — et ita dicit: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet, te in uia, ut inducat te in terram quam iuraui tibi. adtende tibi et obaudi eum. ne non credas illi; nihil enim subtrahet tibi. nomen enim meum est in eo. quid est hoc? perscrutetur scripturas illas non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus et uideat, utrum de aliquo angelo deus dixerit: nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. deinde quaerat in hominibus. quis Moysi successor introduxerit populum, et inueniet Iesum. non hoc ab initio uitae suae, sed nomine mutato appellatum. qui ergo dixit: nomen meum est in illo Iesu. ipse est uerus Iesus. rector et ductor populi in hereditatem uitae aeternae secundum testamentum nouum. cuius figura erat testamentum uetus. ita quantum adtinet ad propheticum adparatum nec geri nec dici aliquid possit insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.

Superest, ut Iudaeus ille, si uult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si uult reputari uerus Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in ueritate uiuum Iesum, quo duce intret in terram [*]( 7 Ex. 23, 20 sq. 25 cf. Rom. 2, 29 26 cf. Ioh. 1. 47 ) [*]( 2 accidit lATf1 3 intellegitur L1 moysi b 5 angeli (n s. I.) L 6 appellari (e tM i corr.) S 7 ego om. 8 angelv (v ex o) 8 9 iurauit: SG iuraui (t er.) LM 11 prascrutetur SG prsescrutetur L pscrutetui- (p in ras.) M 12 manicheus SL iudeus C 19 doctor Z,1 20 figurp S1 21 attenet i1 22 posset LM1 23 exprsessionem L 1*4 iudeus C 27 introdux/Vix S )

462
uiuentium. talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, cuius nomen ille habebat, uerius introducentem et dicentem: beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat deus filios Abrahae. nonne miraretur in libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam euidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur. simulque ibi aduerteret non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo. qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus mutato nomine Iesus appellatus est. suum nomen esse deus diceret eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato nomine mittebatur. magnum aliquid diuinumque nuntiantem? nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua uel tenuiter tinctus ignoret? quamobrem quilibet gentilis, si peruersus et peruicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, quia essent Hebraei. cuius gentis lege non teneretur, sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inueniret, quae suis iam temporibus inpleta cognosceret ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum uideret. sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur. per tot uolumina saeculorum partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum [*]( 5 Matth. fi, 4 7 cf. Matth. 3, 9 ) [*]( 1 aceruus Z' acerbus (a in rns. ; b corr. ex u) M resistit LISG .:Ub 8 iam] etiam C 5 ereditate Ml 6 iam om. b 8 habrahae SMIG antiqis (qis in ras.) S 9 eguidentem (exp. m. 2) L 10 conscriptum L1 11 homin?em C predictum C 14 hiesus SG 15 quod] quo LCSGM 17 grece LCS dicit G 18 cinotus b 19 illos om. b contempneret C 20 genti Ly 24 hebraicis Cb hebraicis L1 25 homines nasceretur (mines nas in raR.1 r )
463
ingenti admiratione et debita religione sectandum uenerandumque censeret. ita illi ex rerum christianaram iam praesentatis effectibus librorum prophetia uera probaretur, ex librorum uero prophetia Christus colendus agnosceretur. uana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per uniuersum orbem terrarum eorundem librorum recitatione concurritur.

Unde mirabiliter istorum est ridenda uecordia. qui tamquam inpossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum libros fidem christianam uelit discere homo gentilis, cum tanta deuotione et tanta celebritate omnes gentes istorum librorum fieri discipulas cernat. eo ipso nimirum fortius atque firmius. quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur: in quibus ideo gentes. quae credunt. nihil de illo ad tempus possunt putare confictum. quia in eis libris inueniunt Christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant Christum. si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo. qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur; nunc uero id exponit, qui praedicat, quod recitat, qui blasphemat. ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas inpiorum a summo deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste uiuunt. illius iudicio iuste disponantur. ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi. indigna passuri. morituri, resurrecturi, ascensuri. per omnes gentes euangelium uitae aeternae disseminaturi illi finxisse [*](1 debita] deuita-LPf-r1 deuota 6 deuitare M1 relegioneZ»1 legione M* 2 censeret] conseret G conspiceret SGs 5 deputet b 6 raitatione S recitazione (corr. ex rai) M recitationem L 9 a (s. I.) C iudeorum C 12 discipulos b ipso (e corr. in o) C 14 gentibus CI 18 cottidie LSGM proferrentur (sec. r s. I. a m. 1) LSM 20 idem ponit (in mg. m. rec. id exponit) C 21 raitat S blasphemat (b ex p corr.] C 22 a] ag G, (c er.) M 24 iuditio C' 25 prophetiae C mira facturi oni. Ml 26 post asrensuri add. cum SG 27 euuangelium C disseminatur LlClPSMG disseminaturi (i s. 1. (fdd. m. 2) LC )

464
crederentur, qui eum populis adnuntiarent. magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum. ut idem ipsi, qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. nec inde auctoritas illis libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. unde magis non intellegendo ueritatem perhibent testimonium ueritati, quia cum eos libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos ueraces ostendunt.

Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit [*]( 11 Deut. 28, 66 16-loh. 14, 6 19 Ioh. 5, 47 /. /. ) [*]( 2 iudeorum C 3 se (s. I.) S 4 iibris illis S 5 iudeis C intel- leguntur Ll 6 predicta C intellegendo L' 8 predicti C 12potest— intellegi om. SG, (in mg. m. 2 add.) C 14 nec (c s. I.) S quisquam (s corr. ex c) C 15 a om. b 17 et eum q?ip (exp. m. 2) L et eum qui i2 et eum qui GM 18 iudeorum C 23 mosi SIG' 26 faelleret 81 falleret (J2 )

465
nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium [*]( 14 Rom. 12,14 16 n Tim. 4, 14 20 Gal. 5, 12 22 Matth. 19,12 ) [*]( . 1 quisquam lS s. t. a tn. 1) L 6 prQphętia C 7 in om. C contexunturj consequuntur LPSMG2b 10 auperbiaej superbae SGMb et impietatis (et a m. 2) S 12 inprecantes L' 13 prescio t.add. m. 2) L denuntiantes Ll 17 «erarius (a er.) M reddat SCG2 18 stoinacatus IJG1 atomachastus (a sec. corr. ex u) Csthomacatus M1 20 et om. S abscindantur GSb 21 eligantissimo IA 22 obtasse C optasse (e 8. l. m. 1) L intelleges Lt ) [*]( XXV. Aug. sect. 4. ) [*]( 80 )
466
suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis longum erit.

Unde tantum abest, ut hoc, quod Faustus commemorauit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter cetera maledicta positum est, ut nec ipsa cetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur . quanto magis hoc! quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens id ore funderet, facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam, cum audirem populo Iudaeorum dictum: uidebis uitam tuam [*]( 2 loh. 5, 46 ) [*]( 1 suorum (a corr. in 0) C 2 euuangelii C 8 ac L 1 6 iudei C 8 quia S 12 propheticę C propheticą.e (exp. m. 2) L ls gratift (~ add. m. 2) G prsescrutando L 19 lectione] maledictione SG 20 predicta L 25 quę b humana Gl 26 referuntur Sl 28 qreum C 29 populum JJ1 iudeorum C )

467
pendentem et non credes uitae tuae, de Christo prophetatum negarem. neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex uerbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens ait expedire. ut unus homo moreretur. ne periret tota gens. ubi euangelista subiecit hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse. sed Moyses non erat Caiphas. quare illud, quod populo Hebraeo dixit: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. non solum de Christo dicit. quod, etsi nesciens dixisset. de nullo alio dixisse deberet intellegi, uerum etiam sciens dixit. erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamuis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret; hoc autem uita inpia, ut nesciens prophetaret. quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses ? a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi uel nesciens prophetauit.

Nam de maledicto pendentis in ligno iam.' quantum satis uisum est. supra diximus. interficiendum autem esse prophetam siue principem populi. qui filios Israhel a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum, non aduersus Christum praecepisse Moysen et ex his. quae iam multa egimus. satis clarum est et magis magisque consideranti dicta et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia nec a suo deo uoluit quemquam eorum Christus auertere. deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat. ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus [*]( 6 cf. Ioh. 11 49 sqq. pe ) [*]( 4 exdire S 5 euuangelista C 7 hebreo CS 9 dixit b dixisset om. SG 10 debere 11.[1 deberet i1 11 prophętici C 12 sacerdotalis (ta 8. I.) C 17 prophetauit SG 24 precepisse C mosen SG 26 dni nfi G clarebit (b corr. ex u) GM 28 moses BIG praeciperat L' ) [*]( 30* )

468
Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem conmendatione conmemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: de resurrectione autem m ortuorum non legistis, quid deus locutus sit de rubo ad Moysen: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuorum; omnes enim illi uiuunt. oportune itaque eadem uoce nunc conuincuntur Manichaei, qua tunc conuicti sunt Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo. sed tamen etiam isti negant. item cum fidem centurionis laudans diceret: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione conmendat. non est conatus illum populum auertere a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod auersos uideret a deo suo, in cuius regno gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem tenuissent dei Abraham et. Isaac et Iacob. unde et apostolus dicit: prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes. ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem [*]( 3 Matth. 22, 31 sq.; Luc. 20, 37 sq. 11 Matth. 8, 10 sqq. 25 Gal. 3, 8 ) [*]( 1 quem-Iacob om. SG commendatione (m er.) L 2 auctoritate/II ; sa///duc///e///orum L auctoritates adducte eorum M auctoritatis adducteeorum Pb saducaeorum C 6 alt. ds om. S 7 enim s. l. G oportunae L opportune M 8 manichei CS 9 sadducei (exp. m. 2) L saducaei C 12 adiaitS 14 et isaac om.C 17 moses SIG 18 xj>mLS*GMb -19 auertere (s. Z. m. 2) S 26 praenuntiat C 28 quia sIr; )
469
imitarentur. non igitur Christus Israhelitas a deo suo uolebat auertere, sed eos potius, quod ab illo auerterentur, arguebat. mandatorum autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt. infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc errauerunt et Iudaei. ubi autem Faustus conmemorat ipsum mandatum, quod dominum infregisse uult credi. ibi opus est. ut ostendamus, quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus calumniantibus, quod discipuli eius inlotis manibus manducarent et ob hoc excederent non mandatum dei. sed traditiones seniorum, ait illis: utquid et uos egredimini mandatum dei, ut traditiones uestras statuatis? ipsumque dei mandatum conmemorat, quod per Moysen mandatum esse nouimus. secutus quippe ait: deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri. munus, quod est ex me, tibi prosit, non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis uerbum dei propter uestram traditionem. qua in re uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a deo suo se non auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum per Moysen ista mandasse.

Quamobrem quoniam nos credimus omnia, quae scripsit Moyses, ad Christi conmendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus. polliciti sumus in his hoc [*](13 Matth. 15, 3 sqq. ) [*]( 1 uoleuat M] 3 autem (s. I.) S o et s. l. S 10 ipsos L 11 calumpniantibus C discipuli eius om. LCSMb 12 excederet LC 13 trãsgredimini b 14 mandatum dei S 15 mosen G y mosen S 16 dS enim dixit (in marg.) S 17 aut] uel SG 18 moriatur Pb quicum Z1 19 uel matri om. C 21 trad. uestram b. 22 iudeos C 26 omnia credimus S 27 isto (i ex o m. 1) L )

470
ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda uel uituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam siue principem, qui eos a deo suo uellet auertere aliquodue infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in ecclesia Christi discitur, pertinere. uidebatur quippe ille spiritu prophetico et deo sibi loquente multos exsurrecturos haereticos diuersorum errorum magistros aduersum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent, qui uerus est Christus. ille enim uerus est, qui per prophetias, per eundem Moysen ceterosque sanctos eius gentis editas praenuntiatus est. quisquis itaque alium docere uellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. quid autem nunc aliud agit lingua catholica. nisi ut spiritali gladio utriusque testamenti acie bis acuto interficiantur omnes, qui nos a deo nostro uolunt auertere aliquodue infringere mandatorum? inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum eius error adserta legis et prophetarum ueritate perimitur, uolentis nos auertere a deo nostro, deo Abraham et Isaac et Iacob, quem Christus conmendat, et uolentis infringere mandata legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.

Iam uero illam conplexionem utrum obtunsissimam. an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium . unde magis arbitror eum nebulam inicere uoluisse minus adtento lectori quam non uidisse quod dicam; ait enim: quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. haec propositio uera est, sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse et alia dari non posse. nihil autem horum fecit. [*]( 2 recte inc. c. 25 in b 5 *ecclesia th er.) M aecta C 7 ex**sarrecturos i hereticos LCSG 12 moses SG 18 precipiebat L 14 nisi (si s. I.) S acię M uia M' acuta MSl 16 nostro] suo SG 17 manichens SLG asserto SG2 18 uolentes Llb 22 conplectionem M1 23 au (s add. m. 2) fraudglentis Jsimam (o exp. et u superscr. m. 2) L enim (in ras.) S 25 dicat S* 28 ut] er I,t, (corr. in ut m. 1) M 29 nilhil (exp. m. 2) L )

471
quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint, et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. non est ergo, cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. adtende enim, quid dicas. quodsi haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. uerum dicis. proinde quia et haec de Christo uel propter Christum scripta docuimus et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. et haec quidem, quae conmemorasti, quamuis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. quod autem subdidisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, prius demonstrare debuisti alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. nunc uero tamquam libellus tuus tam surdos auditores uel caecos lectores esset habiturus, ut nullus aduerteret, quid praetermiseris, concurristi dicere: si nulla fuerint, nec Christus potuit adseuerare, quod nusquam est; ita si Christus hoc minime adseuerarit, capitulum hoc falsum esse constiterit. o hominem se cogitantem dictorem et alium non cogitantem contradictorem! ubi est acumen tuum? an in mala causa non posses aliter? sed mala causa te uana loqui coegit; malam uero habere causam nemo te cogit. quid enim ? si alia dabimus ? certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. et si erunt aliqua, potuit Christus adseuerare, quod est. ita si Christus hoc adseuerare potuit, capitulum illud euangelicum falsum esse non constat. redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, et uide non te ostendisse nulla nos alia daturos. uide etiam nos quam multa alia iam [*]( 1 dej do S 3 possunt S 6 scribsit Ll 7 h.ęc C scripta (s. I.) S 10 saltim LMGSX es (WI. marg.) C 11 subdististis (s ante xi s. I.) C 12 salia C 14 tam-aduerteret (m. 1 (?) addJ J caaos G habitur(ICI P ] ó ut] et Pb nullo P pretermiseris C 17 assenerauit CSGb aaseuerauit PL asseuerarit M 19 non cogitare LCPSMb 20 est om. SG 21 te] et b 22 quid (d 8. I. a m. 1) S si enim CSG 25 illum LSG illud (uirg. er. et m in d mut.) M euuangelicum C )
472
supra dixerimus, et quid hinc conficiatur aduerte: scilicet non esse falsum, quod in euangelio Christum dixisse legimus: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. et euangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata ueritas, ut, etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae nostrae nulla inueniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere, quae scripsit, quia non ait: et de me scripsit, sed de me ille scripsit, credere deberemus. nunc autem, etsi de isto euangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, conpertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis omnis illa dubitatio tolleretur; et quia de capitulo euangelii dubitandum non est, etiamsi illa conperta non essent. esse tamen credi oporteret.