Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed haec ideo dicunt isti, dum uolunt ex uerbis apostoli in suum sensum homines detorquere. ubi enim ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, ibi uohmt intellegi non peccatum pertransisse, sed mortem. quid est ergo quod sequitur: in quo omnes peccauerunt? aut enim in illo uno homine peccasse omnes dicit apostolus, de quo dixerat: per unum hominem peceatum in trauit in mundum, aut in illo peccato aut certe in morte. non enim mouere debet, quia non dixit \'in qua\', sed i n quo omnes peccauerunt; mors quippe in graeca lingua generis masculini est. quodlibet ergo eligant. aut enim \'in illo homine peccauerunt omnes\' ideo dictum est, quoniam quando ille peccauit, in illo erant onmes; aut in illo peccato peccauerunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes; aut restat, ut dicant, quod in illa morte peccaucrumt omnes. sed hoc quemadmodum possit intellegi non plane uideo. in peccato enim moriuntur homim\'s, non in morte peccant; nam peccato praecedente mors sequitur, non morte praecedente peccatum. aculeus quippe mortis est peccatu m, id est aculeus, [*]( 9. 13 Rom. 5, 12 27 I Cor. 15, 56 ) [*](1 non tam O non iam B ita om.EF 3 trehentesO 4 per morteni conferatur V 5 pdicandie 0 (a s. j) 6 bono CEF 8 hoc DM uolunt] dicuntD 9 detorqueri D 10 introiuitO 11 in s.l.Om2 homines om.V homines] add. mors OB 12 pertransit b intellegi om. V peccatum transisse ius. F 13 quid 0 (d s. 2. t«2) 14 dicit omnes EFbd 15 hominum Om1 16 Imundum C certe] cerneO 17 mouere—non oni.B 20 et ideo Dbd ideo—omnes om.EF ille om.D 21 alt. in om.O peccatiOmi 22 tracturi erant] traxerantV 23 dicatO peccauerB peccaucn C 24 possit intellegi ins. F 25 homines] omnesDM nam peccati B 26 pcidente utroqiie loco Oml )

528
cuius punctione fit mors, non aculeus, quo pungit mors, sicut uenenum, si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors, non quod morte sit poculum factum aut a morte sit datum. quodsi propterea non potest illis uerbis apostoli peccatum intellegi, in quo omnes peccauerunt, quia in graeco, unde translata est epistula, peccatum feminino genere positum est, restat, ut in illo primo homine peccasse omnes intellegantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccauit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non soluitur. nam sic et sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est: i n. quo omnes peccauerunt; ait enim: in quo, id est Adam omnes peccauerunt. deinde addidit: manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit nati sunt sub peccato. haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intellegendum esset \'in quo omnes peccauerunt".

Propter quid autem idem apostolus dicit nos per Christum reconciliari deo, nisi propter quod facti fuimus inimici? et hoc quid est nisi peccatum? unde et propheta dicit: peccata uestra separant inter uos et deum. propter hanc igitur separationem mediator est missus, ut tolleret peccatum mundi, per quod separabamur inimici, et reconciliati ex inimicis efficeremur filii. hinc utique apostolus loquebatur, hinc factum est, ut interponeret quod ait per unum hominem intrasse peccatum. haec enim sunt superiora uerba eius: commendat autem, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine [*]( 9 cf. Ambrosiaster in ep. ad Rom. 5,12 (XVII 92 M) et H. Zimmer, Pela, gius in Irland pig. 119 17 cf. Rom. o, 10 19 Esai. 59, 2 21 cf. Ioh. 1, 29 25 Rom. 5, 8-11 ) [*](1 mors fit 0 quod C pongit B 2 cum uenenum bibitur B si] cum s.l. Oml 3 a s.l.Oml 4 apostolis C 8 peccatum om.Oml 9 sic e*tO et sic Did hylarius C 10 aitj aut V 11 in adam DM 12 manifestum estEF Ambrosiaster in s.l.Oml 13 quasij quiaO corruptus∗O corruptus e̅ B 16 essct om.O, in ras. D 17 idem om.D 18 quod s.l.Om2 \' sumus C et— unde om.OmZ 19 peccataO (a fin. ins. m2) 20 igitur] ergo M 22 post inimicis eras. etO 25 eius uerba superiora B autcm] eniinO deus suam caritatemOB 27 essemus peccatores D 28 nunc om.1\' )

529
ipsius salui erimus ab ira per ipsum. si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius, non solum autem, sed et gloriantes in deo per dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus deinde subiungit: propterhoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peceatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes p e peccauerunt. quid tergiuersantur Pelagiani ? si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo inimici fuimus, ut reconciliari opus haberemus. haec reconciliatio est in lauacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec paruuli possunt habere uitam in semet ipsis. sicut enim fuit unus ad mortem propter peccatum, sic est unus ad uitam propter iustitiam, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, si in Christo omnes uiuificabuntur et : sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ita et per unius iustificationem in omnes homines ad ius tificationem uitae quis aduersus haec apostolica uerba tanta duritia nefandae inpietatis obsurduit, ut his auditis mortem sine peccato in nos per Adam transisse contendat, nisi obpugnatores gratiae dei, inimici crucis Christi, quorum finis est interitus, si in hac obstinatione durauerint? uerum haec dixisse sufficiat propter eorum illam uersutiam serpentinam, qua uolunt mentes corrumpere simplices et auertere a catholicae fidei castitate ueluti laude creaturae.

Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod aduersus Manicheos, qui nuptias non deo uero et bono adsignant, [*](7 Rom. 5, 12 17 I Cor. 15, 22 18 Rom. o, 18 24 cf. Phil. 3, 18 25 Phil. 3, 19 ) [*]( 1 ipsius] eius EF 5 gloriamur OZ3 per iesum christum dom. nostrum DEVbd 8 hune om.F 10 homines om.V 11 ergo uorsantur B ergo aduer- santurO 13 opus reconciliari DEFbd 15 uitam liabere D semet∗∗ipsisO 16 est] et CDEF 17 sic] ita et Dbd 18 et] ut 0 20 iustitiam 0 25 est om.Om1 hocO obscurationeC 27 quia V uoluut—simpliccs] conantur deciperesupplicesZJ 2screa*turaeO 29 propdestO 30 nuptias om.D ) [*]( LX August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 34 )

530
sed principi tenebrarum, isti uerbis uerae pietatis obsistunt dicentes \'quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit e o s. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terram. quod ergo deusconiunxit, homo non separet\'? quid eis hoc prodest per ucrum seducere ad falsum ? hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes ac sic non eis opus sit deo reconciliari per Christum non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato uenit in mundum, sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intrauit in mundum. quod catholice creditur pro saluanda natura hominum salua laude nuptiarum, quia nuptiarum laus est iusta copulatio sexuum, non iniqua defensio uitiorum. ac per hoc cum isti laudando nuptias a Manicheis homines ad se ipsos uolunt traducere, mutare illis morbum cupiunt, non sanare.

Rursus in laude legis quid cis prodest, quod contra Manicheos ucrum dicunt, quando ex hoc ad illud uolunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? dicunt enim: legem etiam ueterem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam fatemur, quae custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuit conferre perpetuam. quibus uerbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. neque enim lex illa quamuis sancta et iusta et bona omnibus illis hominibus dei, sed fides, quae in Christo est, uitam potuit conferre perpetuam. haec enim fides per dilectionem operatur, non secundum [*]( 2 Iulianus, cf. p. 521,15 Matth. 19, 4 3 Gen. 1, 28 4 Matth. 19, 6 7 cf. Rom. 5,10 19 Iulianus 20 cf. Rom. 7,12 25 cf. Gil. 3, 26 26 cf. Gal. 5, 6 ) [*](listisOB obstituunt OD 3 et masculum Tr dicit EFbd 5 dnsO 6 falsum] fallaces decipulas B hoc—dicunt om.B enim] e 0 ab om.O 7 nasci credantur] nascanturTT sic] si B deo om.b 10 imundum C omnium] enim 6 inimicitiae factae Db 11 catholicaeT" 12 hominisF salua laude] saluandaO saluande B 13 iusta 0 (s s. ras.) copolatio TT sexuum sqq. inc. fol. 144° r, cf. Praef. iniqua in ras.B 14 ac] at BEFbd hai C a s.l,Om2 17 quo contra 0 1suer*umO nolunt dicere Tr 20 bonain et sanctam0 22 ct om.CEF 24 iusta et sancta OBbd )

531
litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui uiuificat; ad quam dei gratiam lex de praeuaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit, ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. istis namque uerbis eorum, quibus dicunt \'legem prophetis et patriarchis omnibusque sanctis mandata eius seruantibus uitam potuisse conferre perpetuam\', respondet apostolus: si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. si ex lege hereditas, iam non ex promissione. sihi qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. quiaauteminlegenemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide uiuit; lex autem non est exfide, sedqui fecerit ea uiuet in illis. quod ex lege testimonium commemoratum ab apostolo aut propter uitam temporalem intellegitur, propter cuius amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide, quia transgressores legis eadem lege a populo iubebantur occidi, aut, si altius intellegendum est propter uitam aeternam scriptum esse: qui fecerit e a, uiuet in illis, ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat de gratia dei potius ex fide quaereret adiutorium, cuius misericordia etiam fides ipsa donatur. ita quippe habetur fides, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum uirtutis et caritatis et continentiae — unde dicit idem ipse doctor gentium: non enim accepimus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae —,profecto accipitur etiam [*]( 1 cf. II Cor. 3, 6 2 cf. Gal. 3, 24 4 Iulianus G Gal. 2, 21 7 Gal. 3, 18 8 Rom. 4, 14 10 Gal. 3, 11. 12 18 Leu. 18, 5 22 Rom. 12, 3 25 II Tim. 1, 17 ) [*](2 gratiamBa.c. pedagogus V 3 confcrriO ferreB 4 uerbisj uersutiisO CperpetuuC respondit I 7 iustia V iustitiam D ergo mn.D 8 lege 0 (ge s.l.m3) ex] e 0om.F 9 et orn.Oml 10 upromissio D 11 aputT 13 ea om.Oml uiuit r quod—p. 532, 2 fidei om.EF 14 cumemoratum aut om. bd 15 amitiende 0 amittenda beati spem iu;titiam faciebant B legis opera om.B 16 opera—legis bis pon. V quia] (piae Db 17 iubebat D 19 si 0 20 lex om. D di. r (s eras.) 21 querereO misericordiae0 22 post quippe tres litl. eras. r 23 est otn.0 24 homines om.Om1 ) [*]( 34* )
532
spiritus fidei, de quo dicit: habentes autem eundem spiritum fidei. uerum ergo dicit lex: quifeceritea, uiuet in cis. sed ut faciat ea et uiuat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.

Nusquam autem isti inimici gratiae ad eandem gratiam uehementius obpugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. legem quippe diuersis locutionum modis et uarietate uerborum in omnibus disputationibus suis uolunt intellegi gratiam, ut scilicet a domino deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt nouerimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eundem apostolum apertissime dicentem : scientia inflat, caritas uero aedificat. quae sententia similis est ei, qua dictum est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit et quale est caritas aedificat, tale est spiritus uiuificat, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quidatus est nobis. cognitio itaque legis? facit superbum praeuaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. non ergo legem euacuamus per fidem, sed legem statuimus, quae terrendo ducit ad fidem. ideo quippe lex iram operatur, ut territo atque conuerso ad iustitiam legis inplendam dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum dominum nostrum, qui e?t dei sapientia, de quascriptum est: lege met misericor diam in lingua [*]( 1 II Cor. 4, 13 2 Leu. 18, 5 8 cf. De gratia Christi 7, 8—9,10. 41,45 (CSEL XLII 131-133. 158) 15 I Cor. 8, 1 16 II Cor. 3, 6 19 Rom. 5, 5 24 Rom. 3, 31 25 cf. Rom. 4,15 27 cf. I Cor. 1, 30 28 Prou. 3, 16 ) [*]( 1 dicit aps 0 2 eam I* 3 eis] illis Dbd sed-eis B. Z. Om3; sed- imperat om.CE et] ut V non fuit lex quae hoc imperat sed fides; quae tamen fides at haec faciat sqq. F hoc om.V 4 impeiatOml 5 ipsa om.V 6 autem om.F squippeZ)m7 9 loquutionum0 12 inspirationeOBV 13proprialr 14 aplm s. exp. spm D 16 sentencia in ras. B 17 autem onul inflat scientia D 18 littera—acdificat] caritas aedificat et quale e caritas §dificat 0 19 qua Oml 24 euacuamus legem D set B (s add. m2) 25 fidem] uitam 0 2G inplendo 1* implcndum B misericordia∗O misericordiam Db gratia Db )

533
portat, legem, qua terreat, misericordiam, qua subueniat, legem per seruum, misericordiam per se ipsum, legem tamquam in baculo, quem mi!\'it Heliseus ad filium uiduae suscitandum et non resurrexit � si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia —,misericordiam uero tamquam in ipso Heliseo, qui figuram Christi gerens mortuo uiuificando magni sacramenti uelut noui testamenti significatione coniunctus est.

Item quod aduersus Manicheos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testimonium: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos consumet, quid eis hoc prodest? quando quidem non tam contra Manicheos defendunt quam contra catholicos extollunt liberum arbitrium. sic enim nolunt intellegi quod dictum est: s i uolueritis et audieritis me, tamquam in ipsa praecedente uoluntate sit consequentis meritum gratiae ac sic gratia iam non sit gratia, quae non est gratuita, cum redditur debita. si autem sic intellegerent quod dictum est: si uolueritis, ut etiam ipsam bonam uoluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est: praeparatur uoluntasad domino, tamquam catholici uterentur hoc testimonio et non solum heresim ueterem Manicheorum uincerent, sed nouam Pelagianorum non conderent.