Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Secundum hanc autem iustitiam dei, hoc est quae ex deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem. id autem operatur, quomodo perueniat homo ad eum, in quem modo non uidens credit. quem cum uiderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem, tunc perficietur et ipsa dilectio. nimis quippe insipienter dicitur tantum amari deum, antequam uideatur, quantum amabitur, cum uidebitur. porro si in hac uita pio nemine dubitante quanto amplius diligimus deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam ueramque iustitiam, cum fuerit dilectio dei perfecta, tunc perfici? tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, inplebitur, cuius legis secundum apostolum plenitudo dilectio est. ac per hoc cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, deinde subiunxit: a d cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius. haec omnia nondum plena et perfecta in apostolo erant, sed tamquam in uia positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. nam quomodo iam perfecte cognouerat Christum, qui dicit alio loco: nunc scio exparte, tuncautem cognoscam sicut et cognitus sum ? et quomodo iam [*]( 3 Phil. 3, 9 5 cf. Rom. 10, 3 9 cf. Gal. 5, 6 11 cf. I Cor. 13, 12 1SRam. 13, 10 19 Phil. 3, 9. 10 27 I Cor. 13, 12 ) [*](1 displicit V displicet et OB 2 ei EF 3 meam] eam CEF iustitia est EF 4 cst post quae om. OB 5 ex deo est D ego Oml quam-dicitur om D 7 nec dicitur quoniarn D ea om. b 9 autem] 5 Db 11 in fide om-OB enigmate V 12 in specie] inspectio D etotn.D 13 deus B 16 ueram piamque EF 17 nichil Om1B 19 dilectiocr0 (nis eras.) meam] eam CEF 20 iustitia 0 estexlegeCT\' post quae alt. eras. et 0 22 deinde] de D subiuncxit C subiungit OB agnoscendum EFY ignoscendum C noscendum OB, cf. 92,14 24 nundum B semper 26 perfecte iam DV perfecte iam non C )
Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus — uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus — et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum [*]( 5 Phil. 3,11.12 14 Piiil. 3, 2 20 cf. Rom. 10, 3 cf. II Cor. 3, 6 22 cf. ICor. 1,31 23 Phil. 3, 4 26 Piiil. 3, 6 ) [*](1 eius resurrectionis DEFbd rcstat OBV 2 carnis om.D 3 perfccte om.B passionem Oml 4 non D addidit j) 5 resurrectione OBCEFV, sed. cf. 92,17 7 aut] ut F quod 0m2 quid ergo se] qui de ore V 8 nisi in] nisi ex b 10 ista] haec b 11 inimici C dei] christi b -largiendo C 12exquo gcnere OB 14 utfete canes om.V ; sed cf. 514,16 15 circumcisionem EF 17 pr. spiritu B 19 hic 0 manifes**tum 0 aduersus] apudEF 21 uiuificar.turO uificabanturD gloriebanturF 22 promi-siones V glorienturO 24 alius omOB fiduciam habere DEFbd 26 illum D (d s. m) terminatV iustiamO )
Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim \'mandata fecerunt\', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. [*]( 1 cf. Phil. 3, G G iustitia-noll assequitur] cf. Prosperi Aquit. sent. ex Aug. delib. 315 (LI 4i5 M) cf. Rom. 1, 17 11 cf. Phil. 3, 12. 15 16 cf. Rom. 7, 24 20 cf. I Cor. 15, 52 25 Matth. 6, 10. 12 ) [*](2 gra C iussisse B 3 iustitiam liahere B 5 uelutO 6 est] sit OB uero om. Prosper quum illstns] qua uisC 7 pr. est otn.OB 9 est om.Oml 10 quaemineratO 12 se om.C minor**O(ib; eras-) iustiaO 13 illani non adsequitur] om.O minus habet B 14 quocirca*V futurum C 15 putare tantam ex putaret anima 0 16 esse potest F (s l 1 est) et in corp. B 18 nolueruntO cnim om.D perfectissima OB 21 quoniam—eis om.D 22 haec 0 23 et s. ras. Om2 scd ista dixerit V 24 ut] add. et V ad pon. ante ips 1 OBCEF 25 cottidieO etom.Bb ) [*]( 33* )
Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae \'de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque [*]( 3 cf. Rom. 3, 24 12 Pelagiani 17 cf. I Ioh. 2,16 20 cf. Rom. 7, 12 21 cf. Gal. 3, 21.19. 22\' ) [*]( 2 urgeanturOBC urgueanturV ne — gratis s.l. Om1 5 sint O 6 regencrationis] resurrectionis CEF 7 ergo cum nrgentur] quia ergo OBCEFr, cj. lin. 1. 2 ne 8.1.0 8 sauatoris Oinl heleuatos C 9 aliarum] add. rerum D 11 dclitiscant F delitescat BCDEFbd haex0 haec C 13 liberii O quasiO (si s.l. m2) itaC istupcret Dml 15 ut] etOml nolit] gaudet∗∗D 17 conpi- scentia D 1sinom.V 19 ipsae si] ipsa e T ipsi D 20 illa] ulla V et bona- gratia om. EF 21 ♦nil***0 nil B 22 possit r conuinctos D 23 con- clauderet C et] lex 0 ex om.OB fidei B )
Sed quoniam in his quinque rebus quas proposui, in quibus quaerunt latebras et de quibus conectunt calumnias, diuinis documentis produntur atque uincuntur, excogitauerunt Manicheorum destabili nomine inperitos quos potuerint deterrere, ne aduersus eorum peruersissima dogmata aures accommodent ueritati, quia scilicet Manichei quinque istorum tria priora blasphemando condemnant dicentes neque humanam creaturam neque nuptias neque legem a summo et uero deo esse instituta. non autem accipiunt, quod ueritas dicit, a libero arbitrio exordium sumpsisse peccatum et ex illo esse omne uel angeli uel hominis malum, quia mali naturam semper malam et deo coaeternam nimis a deo exorbitantes credere maluerunt. sanctos quoque patriarchas et prophetas quantis possunt exsecrationibus insectantur. ecce unde se putant heretici noui Manicheorum nomine subiecto uim subterfugere ueritatis, sed non subterfugiunt. insequitur quippe illa et simul Manicheos Pelagianosque subuertit. homo enim, dum nascitur, quia bonum aliquid est, in quantum homo est, Manicheum redarguit laudatque creatorem, in quantum uero trahit originale peccatum, Pelagium redarguit et habet necessarium saluatorem. nam et quod sananda dicitur ista natura, utrumque repercutit, quia nec medicina opus haberet, si sana esset — quod est contra Pelagium — nec sanari posset [*]( 3 Ps. 33, 3 4 1 Cor. 15,10 5 1 Cor. 1, 31 6 1 Ioh. 1, 8 15 cf. August. De haeresibus c. 46 (XLII 34 sqq. M) ) [*](1 hoc om.B terminmn s. ras. Om2 4 sum] add. id Od 7 nosmet 0 9 prosui V 10 conuectantF 11 conuincuntur OBEFVbd et cogitauerunt C manichaeorum 0 12 ut (add.m2) inperitosO imperatos Bllll quos om-0 potuerunt BEF ne om.O 14 tria spat. uacuo rel. om.0 blasphemanda CEF 16 a«0 summoO (o s.l. m2) institutamOBEFd 17 a libero) a leuero B cx arb. B peceatum] add. existimantes B et om.OB 22 subiccto Oml obiecto BCEFYbd non om.O 2GtraitF 27all. et om.O quo CEF 29 possit V )
Addunt sane ad latebrarum suarum nebulas Pelagiani de origine animae non necessariam quaestionem ad hoc, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando moliantur latendi locum. aiunt [*]( 7 cf. Rom. 7,12 8 cf. Gal. 3,19 11 cf. Gal. 3,11 cf. II Cor. 3, 6 25 cf. Operis imperf. II 173 (XLV 1218 M): dicunt autem nos animarum traducem confiteri; quod in cuius libris legerint nescio ) [*](1 aeterna C 3 imputandum B 4 in—eam om.B 5 alienae om.D aliae b tribuunt-naturae s.l.O 6 disiunctionemT distinctione D,b (inmg. at disiunctione) 7 et pr. om. CD et iustam om.V 9 gratiae C 10 quiaO (ia t/i ras. m2) B (a ex m) lOapsmO (madd. m2) 11 iustificatus est EF uiuific.] iustificandis Db quos om. 0 12 quod Om2 praeuaricationis D 13 gratiaOjnl arbitrio V arbitrium sui Db malo∗∗V malum CDFb. cf. p. 428,13 14 dicimus] accipimus B 15 quod-est in mg.B exorsum B 17 aduersus D 18 manicheos D quod-pelaianis add Om3 19 dicimus] dni B 20 plagianos in ras. D sicut om.B 22 auctoritatis 0 auctoritas B et mn.OBEF ueritas luce T* ueritntis lucis C ueritatis om.OB 23 ad om.Oml nebula sum r 25 alaru C )