Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.

\'Legem ueteris testamenti nos\' aiunt \'dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati\'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere [*](8 Iulianus 15 Rom. 2, 13 18 Rom. 8, 3. 4 ) [*](2 ea] add. quae r 3 queOml,mn.b protcxpreB 6 seeundoqu*eO 8 legem B (1 in mg.) dire Om] dixisse D 9 datu V oboedientem V grauior Vb lOdicimusC lldixitB 12 obo* dientes F (e eras.) nisi] si non D si b (in mg. al nisi) 13 obo*dientes V 14 gratia-oboediatur om.OB 15 obo*diatur V 18 inpossiuile Oml legi Cm2DVb eidem Cml 19infirmamur D per] in D 20 similitudinem ODb 24o*rentO litigent r (i pr. in ras.) 25 inpossiuile Oml est enim CDEFbd impleri BD )

487
per carnem, hoc est per carnalem praesumptionem, qua superbi ignorantes dei iustitiam, id est quae ex deo est homini ut sit iustus, et suam uolentes constituere, tamquam per eorum non adiutum diuinitus arbitrium lex possit inplcri, iustitiae dei non sunt subiecti. ideo iustitia legis in eis inpletur, qui non secundum carnem ambulant, id est secundum hominem ignorantem dei iustitiam et suam uolentem constituere, sed ambulant secundum spiritum. quis autem ambulat secundum spiritum, nisi quisquis agitur dei spiritu? quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. ergo littera occidit, spiritus autem uiuificat. nec littera malum est, quia occidit, sed malos praeuaricatione conuincit. lex enim sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit. sed peccatum, u t appareat peccatu m, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. ecce quod est \'littera occidit\'. aculeus enim mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex; auget quippe prohibendo peccati desideria et inde occidit, nisi subueniendo uiuificet gratia.

Ecce quod dicimus, ecce unde nobis obiciunt, quod sic \'legem\' dicamus \'datam ut grauioris sit causa peccati\', non audientes apostolum dicentem: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio, et: lex praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, et: si dataesset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub [*]( 2 cf. Rom. 10, 3 5 cf. Rora. 8, 4 8 Rom. 8, 14 10 II Cor. 3, 0 12Rom. 7,12. 13 18 I Cor. 15, 56 22 Iulianus 23 Rom. 4, 15 24 Gal. 3, 19. 21. 22 ) [*]( 1 hoc est pracsumptionem om.i\' quia CEF qu»a I\' 2 innorantes B 4 posset b sint V 6 uolentes V 7 ambulabant 0 quis-spiritum in mg. mZ add. OV 8 agitur] ambulat OB quodquod V 9 dei spiritu DEFbd liii V 11 praeuaricationes C 16 super CEFV peecator aut] peccans Db 17 quod] quid DEFbd 19 perhibendo C 20 uiuificaretO adiuuet r,6 in mg. 21 sic] si V 22 dicamus bis pos. D grauior V grauioresset O (t add.m2) 25 posita CDEFbd 27 possit r omnino] uere D )

488
peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus . hinc est quod uetus testamentum ex monte Sina, ubi lex data est, in seruitutcm generat, quod est Agar. nos autem, inquit, non sumus ancillae filii, sedliberae. non sunt itaque filii liberae, qui legem acceperunt litterae, qua possent non solum peccatores, uerum etiam praeuaricatores insuper demonstrari, sed qui spiritum gratiae, quo lex ipsa sancta et iusta et bona possit inpleri. ecce quod dicimus, intendant et non contendant, inluminentur et non calumnientur.