Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quapropter multa deus facit in homine bona, quae non facit homo, nulla uero facit homo, quae non deus facit ut faciat homo. proinde cupiditas boni non homini a domino esset, si bonum non esset; si autem bonum est, non nisi ab illo nobis est, qui summe atque ineommutabiliter bonus est. quid est enim boni cupiditas nisi caritas, de qua Iohannes apostolus sine ambiguitate loquitur dicens: caritas ex deo est? nec [*]( 5Prou. 8,35 Ps.50,17 11 Ps.50,17 15.19 Ex.4,12 22multa—lit faciat homo] cf. Prosperi Aquitani sent. ex Aug. delib.314 (LI 475M) 281 Ioh. 4,7 ) [*]( 2 nos] os 0 aumento Otnl et] ex F inplet-nostro om. OBEF 4 parere C praeparareF 6 aperiews0 adnuntianit OmlV 7 dns V 10 aperitb dicit om.b iuuendoOmi 11 an]at OB,om.bd 12 istorum aliqui ita desipiunt bd 13 contendunt Oml 16 te om.C 17 adimpleuo Oml 18 eorum om.Vb pr. ad om.Oml dum B 20 utrumque om.Oml dnin Vb undistorum Oml 22 qu»apropter B 23 quae n ds add. m20 facit deus EFbd 27 iohannis V )
Quid est ergo, quod in consequentibus, ubi ca, quae ipsi sentiunt, commemorant, dicunt se confiteri \'gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\'? hoc quippe ita dicunt, uclut homo a se ipso sine adiutorio dei habeat propositum bonum studiumque uirtutis, quo merito praecedente dignus sit adiuuari dei gratia subsequente. putant enim fortasse ita dixisse apostolum: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum m his, qui secundum propositum uocati sunt, ut propositum hominis uellct intellegi, quod propositum tamquam bonum meritum [*]( 4. 16 Ps. 58, 11 5Ps. 20, 4 17 Ps. 22, 6 20 Iulianus cf. 469, 1S 25 Rom. 8, 28 ) [*]( 2 pr. est om. EFbd hac Oml 3 postoriores 0 6 benedictione CEFbd dulcidinis Oml 8 a uoce concupisci il/cip. D 9 nundum B 10 quod om.C 11 faceretCml benedictionis D est] et O 12 quae Om2 13 pnjcepitOB non nos CD nos om.B 14 ex] in C 16 incipiamus] cupiamus D 17 et om.bd 18 subsequatur Oml subsequitur V 19 ergo om.E 21 deluctanti Cllll 22 inmittere] add. quo merito EF 23 uirtutum 0 24 gratia«0 25 apostolo V 2G cooperatur CEFd 27 uocati suut] add. sancti EF ) [*]( 31* )
Quae cum ita sint, nihil in scripturis sanctis homini a domino uideo iuberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inueniatur uel dari ab eius bonitate uel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia dei. de qua suam cogitationem recolens quidam, sicut legimus in Psalmis: numquid obliuiscetur, inquit, misereri deus aut continebit in ira sua miserationes suas? et dixi: nunc coepi, haec inmutatio dexterae excelsi. cum ergo dixisset: nunc coepi, non dixit haec inmutatio \'arbitrii mei\', sed dexterae excelsi. sic itaque dei gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis qui gloriatur in domino glorietur, quia, sicut nemo potest bonum perficere sine domino, sic nemo incipere sine domino. sed hic sit huius uoluminis terminus, ut legentis reficiatur intentio et ad sequentia reparetur. [*]( 7 Ps. 7G, 10.11 13 cf. II Cor. 10,17 14 cf. Ioh. 15, 5 ) [*](1 i*ta 0 3 ucniatur D 4 ex malo homo V 5 indebita C et om.C 8 contencbitV miscricordias D 9 coepitV(ts. I.) mutatio BDVM 10 cum—excelsi in mg. B 11 dixit] ait CDEFbd mutatio DEFhil arbitriiO(ifin. s.l.ml) dextera Oml 12 imitationis B 13 consumationis V 14 potcs Oml pcrficere] inchoare D doO 15 incipere] perficere D 16 l**gentis O(e s.l.m2) legcntesCml preparetur Oml Amen 0 Expl liber II. Incipit liber III OCD Explicit 1 scds Inc III B fi.lit liber II (litl. mai.) F )