De Fide et Symbolo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed quoniam dilectio non tantum in deum nobis imperata est, cum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum — nam, diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum - nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna caritas operetur, minus fructuosa est, credimus et in sanctam ecclesiam, utique catholicam.
nam haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias uocant. sed haeretici de deo falsa sentiendo ipsam fidem uiolant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamuis ea credant quae credimus. quapropter nec haeretici pertinent ad ecclesiam catholicam, quoniam diligit deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum. et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci [*]( 1 cf. I Cor. 13, 12 3 Matth. 5, 8 7 Luc. 10, 27 ) [*]( 1 ex] uel ei AFSPTNMVO( ut] quod AFSTNVf 2 et om. M cordis om. M 3 inpedit FSV autem] enim P Mundo corde AFSPlTNMOVfbd 4 est fides P et renouatore om. V 5 nostro om. M 7 cQj P est] sit S; diligis SF* 8 tuo om. 0 9 in om. y diligis FlS 10 tamquam] sicut A nisi B: si AFSPTN OVTbd non M 11 non teneat PjObà timeat TN 12 operatur AFSTNVf minus] animis M om. A infructuosa V 13 in om. FTPNMOV&Safid 14 et heretici Pbd scismatici AFSPTNVOy ecclesias om. B 15 falsa de deo PA 16 scismlltici AFSPTNMVOf discessionibus P 17 karitate P credunt M 18 quoniam] quia AFV qui 0 quae STNMybd 19 uon diligunt AVOF; sed in F sic in mg.; in textu quae diligit er. scismatici SPTNOf quoniam-ideo] quia non diligunt proximum qui autem diligit (diligunt 0) deum et diligit (diligunt 0) proximum pertinet ad catholicam fidem et ideo FVO 20 agnoBcit (a in ras.) S qui. A om. Y sibi] siue SfFV suis TN precatur] nouit P notuit M )
Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino nullo modo nobis ignosci ea, quae peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus. itaque credimus et remissionem peccatorum.