De Fide et Symbolo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Credimus etiam inde uenturum conuenientissimo tempore et iudicaturum uiuos et mortuos. siue istis nominibus iusti et peccatores significentur, siue quos tunc ante mortem in terris inuenturus est, appellati sint uiui, mortui uero, qui in eius aduentu resurrecturi sunt, haec dispensatio temporalis non tantum est sicut illa generatio secundum deum, sed etiam fuit et erit. nam fuit dominus noster in terris et nunc est in caelo et erit in claritate iudex uiuorum atque mortuorum. ita enim ueniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem, quae apostolorum actibus continetur. ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: haec dicit qui est et qui fuit et qui uenturus est. [*]( 2 cf. Matth. 25, 33 18 cf. Act. 1, 11 20 Apoc. 1, 8 ) [*]( 1 dictum] sic dictum Fbd 2 et pai AFSf TNVObd est om. FSAVOf hedi TP 3 iniquitates AFS\'(PTNMObd 4 deus om. ASVOx 5 positione B iudicariam P iudiciaria M quia Y 6 digna dignis jbà dignis onu TN 7 in om. AFSTNVPMOŢ 9 fulsura ItP suphura (?) M futura AFSfTNVOd 10 uenturum] futurum 0 12 et iusti 0 signiflcantur A significentur anni M mortem nostram Pb 13 sunt ASTNMVPOy uero] autem M 14 in om. PM aduentum R 16 fuit tunc VO noster] & Al & er. 8 tunc A2 om. TNOr est] etiam M 17 celis P 18 ueniet om. YO sicut om. 0 asscendit P dico secundum V duo secundum 0 19 in actibus apostolorum VObd 20 loquimur HI apocalipsi FfSN apochalipsi -T apochalypsi A 21 qui est et om. M fuit] erit VO ) [*]( XXXXI Ang. Seet. V para III. ) [*]( 2 )

18

Digesta itaque fideique commendata et diuina generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus tuus deus unus est. tamen si interrogemur de singulis et dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus. si quaeratur, utrum deus sit filius, hoc respondebimus. nec si fuerit de spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est: dii estis. non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre per filium dono spiritus sancti. ipsa enim significatur trinitas, cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. quamquam ergo de singulis interrogati respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimauerit.