De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVIIII.

De qualitate uisionis, qua in futuro saeculo sancti Deum uidebunt.

. Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus adque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum Dominus dignatur adiuuare uideamus. Et illa quidem actio uel potius quies adque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. Non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. Si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam ? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut ait apostolus, superat omnem intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat. non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum [*]( 20 Phil. 4, 7 ) [*]( 2 Plato usque ad sicut ait om. g 3 ei is 9 4 receptura sint r 10 equalitate p 14 adiuuare iudicemus b; adiuuare pie adque humilitfr pertractemus g 17 sensum e 19 ad illam ex omnё (6 m. 2 in i eorr intellectu; omissis quae inter ex et orane l. 20 intercedunt, b nbi p* est om. g enim eramm g 20 ait e gp v; dicit a b Domb. 22 elll ergo, correctura iuxta posita, p 23 profecto .... sunt om. e 24 sensum, in marg. intellectum, e quia g )

657
hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus . ipse pacatus est, sicut Deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis adque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus uir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eniti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta adque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei ciuitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt quia suos ciues nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim nobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, quia in cae- Iis est. Sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. Propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, [*](10 1. Cor. 13, 9 11 ib. 12 22 Mt. 18, 10 ) [*](1 qui g ipse Deas v 2 placatus b nouit Deus v 5 facti summam begpav; facti sumus nam a; facti sumus summam p; facti scimus summam Domb. 6 summuin est obtinebimue codd. praeter p, v; obtinebimus om. p Domb. 8 autem om. a in quantumlibet infra p aliquantumlibet e 9 profecta b e excellent p 10 enim scimus p 12 tunc autem facie ad faciem m. 1 in marg. p 13 et 658, 1 facie codd. praeter p, v; faciem p Dumb. 22 contemnetis e 27 dixit Domb., typothetae errore ? ) [*]( XXXX Aur. opera Seetio V para II. ) [*]( 42 )
658
tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore adque isto nomine nuncupamus.

Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod locutus sum. Dico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere adque aperire cum uolent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. Si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat: quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa [*]( 3 1. lo. 3, 2 9 Ps. 115, 10 17 Reg. IIII, 5, 26 24 1. Cor. 13, 9 sq. ) [*]( 3 cum autem g 4 Facies .... intell. est om. e 5 intelligente non b 6 atque utiquae isto g; atque in isto p 10 locutns codd. praeter p, r; et locutas p Domb. 15 uolunt gl autem codd. praeter p, v; autem est p Domb. 18 dedit ei] debite b neman eg p Domb.; neeman x; naaman abpv 19 mundauerat abegpav; liberauerat p Domb 26 quoquo p 27 ostendere g )

659
quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita conparanda est illi uitae, quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est, nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam, sed incorruptibile nihil inpediet, illi sancti ad ea, quae uidenda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conuersus est uir de curru suo in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in prae senti erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus.

Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, [*]( 2 ib. 11 sq. 18 Reg. IIII, 5, 26 26 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 3 aqq. parnolas g 7 faciem p Domb. 9 uita labili omisso ubi, p 10 illi uitae est p 17 LXX interpretes g p 18 cor meum] hic desinit <cod. g iit tecum ac Domb.; iuit tecum b; fuit tecum, in mnrg. iit, e; in praesenti erat p conuersus usque ad quando I. 22 om. e 19 curru auo bpv; suo om. a p IX Domb. 21 in praesentia p 23 tibi p ergo J\'lIBS.; om. v 26 etiam om. a 27 corpore b 28 per om. b ) [*]( 42* )

660
quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiamsi illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita Deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.

Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erant potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego inpleo), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus. sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia. Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi memet ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihilhic prohibeat oculum [*]( 15 Hierem. 23, 24 25 Iob. 42, 5 sq. ) [*]( 2 spiritus b 3 illo b uider b 7 uidebant bs eis b 8 quaestio est ex quaestionem corr. b 9 ipsi oculi etiam Domb. 10 babebont b 12 incorpora b 14 per om. blpl 18 corp. natura b 20 quidem b 21 crfliti b animalia quoque p 23 magna om. p credenti b mi 24 rei, m. 2 in fa corr., b uiriob e 26 oculis mfi b 27 et distabui in spatio uacuo om. b 28 hic nihil v hic om. b prohibebat b et oculum b )

661
cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: Inluminatos oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.

Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: (Et uidebit omnis homo Christum Dei\', qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et in carne mea uidebo Deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: (Ter carnem meam.\'

Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: (In carne mea ero, cum uidebo Deum.\' Et illud, quod ait apostolus: Facie ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim [*]( 1 Eph. 1, 18 4 Mt. 5, 8 7 Lc. 3, 6 14 Lc. 2, 29 18 Iob. 19, 26 25 1. Cor. 13, 12 ) [*]( 4 quo b1 mundi corde pv; mnndicordes a e; mundo cordes p a; mnndo corde b a Bomb. 6 oculis ibi v 8 illius e modo a b 9 iesum dei p 13 uene hoc non de illius, non m. 2 in nob corr., b eenis simi nisi uerba b 15 seruum tuum, Domine v secund. uerb. tuum om. b 16 quia p 18 inuenitur.... uidebo om. b; in loco horum uerborum exstat in uerbo 22 intellegitur uidebitar p 25 faciem p Domb. cogit ut] cogitat e )

662
esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae etincertae prouidentiae nostrae.

Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis adspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta [*]( 2 2. Cor. 3, 18 5 Pa. 38, 6 12 Sap. 9, 14 ) [*]( 1 id. e . b 5 et quod a b e; et om. v Domb. 7 erubescant b; confundentur, in marg. ax erubescent p 8 esse constat b 9 habet b 10 alia a nequeat] neque atque b 11 attingat, m. 2 in qdtangat corr., b 15 qui e 17 corporalia per corpus nt nec inteJleg. per e corpus a 19 profecto fi certum p 20 poBait p deus p 21 prophetiae, ae m. 2 ex a corr., b quid b 24 per prophetam heliseo a 25 per om. e 26 quando ergo b )

663
non per corpus, sed per spiritum uidit. Sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? Vitae autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.

Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana corpora tunc caeli noui et terrae nouae, ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt. intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate et ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exserentes uiuimus, mox ut adspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta [*]( 16 Rom. 1, 20 17 1. Cor. 13, 12 ) [*]( a 1 sed spiritum a; sed spiritu b 3 et spiritu e 4 deus est e ita quidem suaiii m. rec. corr. b 6 ocul. corpor. p 12 esse om. p Domb. t humana a tunc corpora celi p noue,tdi!i b 14 gestauimus b qua 15 quaque p; qua b 17 et om. abe 20 motusque] in ea quod b 22 uidebimus b 23 nequa eamus b 26 per illos oculos sic v 27 babeant aliquid p )

664
excellentia menti simile, quo et incOl-porea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus adque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua adque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim inplebitur, quod apostolus, cum dixisset: Nolite ante tempus iudicare quidquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.

CAPUT XXX.

De aeterna felicitate ciuitatis Dei sabbatoque perpetuo.

Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura [*]( 11 1. Cor. 4, 5 20 ib. 15, 28 23 Ps. 83, 5 ) [*]( 1 mentif, f m. 2, b 2 illis b 3 uel inpossibile est c 4 nobis dens ita p 5 in singulis nobis om. b ut uideatur a 6 in alterum b 7 terra a e p p α Domb.; in terra bv 11 quod ait apostolns, omisso cum dixisset p 12 quicquam iudicare abe mox om. a ueniet b2 13 inluminabit p p D01Iłb. j inluminet abeav 20 nocabitur b 21 cansabitur b 24 tua flls8.; tua, Domine, e 26 uario e )

665
sempitema felicitas, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae adque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, ubi quicumque erit, quod non decebit non erit. Certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium uirtutis erit ipse, qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: \'Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque [*]( 20 Leuit. 26, 12 ) [*]( 1 in om. abe iam om. a 2 qui nunc b ep; que nunc a p5; quae tunc pi a armoniae ab ep 3 et extrinsecus om. b et] sed a 4 disposita b 5 rationabiles b iu tanta artif. laude b 6 delectay tiones e; delectione p succedent a b p 7 motis b 8 cogitare a 9 species] pulchritudo p (\'nucio an sit utrumque glossema et ipsa ad corpora sit referendum\' Domb.) ubi quicumque erit scripsi; quicumque erit ubi mss. v 11 protinus erit v quod non p 12 possit a ba ep v; posset bl Domb. corpus. Vera] corporea b ubilantis b 18 adolatione p 15 ambiet ad eum a ambiget b1 ubi nullus] hie desinit cod. p permittitur p 17 aliquo quisque ae pa; aliquo pru quisquam hi alio quisquam v Partę mium, prae m. 2, b 18 maius] malns bl; melius b2 19 posset a e possit esse] posse b est erasum b quod, m. 2 superscripto quam, b 21 quicumque b )
666
ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona\'? Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa uita aeterna, communis.

Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum adque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Adque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata conpago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius.

Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque [*]( 3 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 uirtus b 2 si enim b 4 fine/, s eras. b erit usque ad fine om. b 8 certum e sunto 11 ciuit. illa v 12 nullas b 13 tMquam b 14 nollet _e; nolit b quod om. b1 quaniuis accepit om. e sit om. b pacatissimo a b v; pacatisaime p; pacatissimae e Domb. 15 ei] et b quam] qui e 16 est digitus] edigitus b 17 carnis abeav; corporis p Domb. 18 alias m. 2 ex dias corr. b 19 nec p1 21 a ex et carr. b; om. a 22 indeclinabile be 23 primum abev; primo p Domb. )

667
Dei munere, non suae possibilitate naturae. Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non potest; particeps uero Dei ab illo accipit, ut peccare non possit. Seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare. homo posset, nouissimum, quo peccare non potest, adque illud ad conparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. Sed quia peccauit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima inmortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quo modo felicitatis. Nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est?

Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et inpleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus inmemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit; [*]( 1 sua b 3 accipit b e v; accepit apct1 Domb. 4 erant om. e 5 non om. a homo ... peccare om. e 6 Arq; ak liber. Atq; illud (sic) e 10 inmortalitatis b 13 in nouissimum b; nouissimum autem a inanis uisibilis noluptaa b 15 nec pietate felicitatem b; nec felicit. nec pietct. a uoluptatem b 19 et illius b 20 in singuliB om. a uoluptae b 21 iocund. a b* 22 tamen ideo p 23 non sit ingrata fctfpX; non om. a; non sit grata av 25 experimentum at a; eIperimenti a1 26 sentaam a Nam erasum b et perit ] expertissimus b )

668
sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam): ita et obliuiones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae. quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus, misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. Ibi perficietur: Vacate et uidete quoniam ego sum Deus; quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam, quod commendauit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requieuit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctifiicauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit Deus facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni adque refecti. Ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est Deus; quod nobis [*]( 15 Ps. 88, 2 18 Ps. 45, 11 21 Gen. 2, 2 aq. ) [*]( 1 corpore post sentiuntur in marg. a 2 passus non a 3 potentia a mentis om. b experiendis b 4 omnia nitia v 6 ea om. b 7 peritia a 10 ut peritis difwcuntur, f in ras., b 12 praeteritate sed b 13 Bernpiternum b si erasum b si ipsi se a 14 miseros fuisse ab 15 cantebunt e 16 gratia b 17 ciuitati iocundius a 18 sam deus m. 2 in marg. b 19 maxim. uere a uesperQ b 21 septima b 23 facit e 26 refecti abpav; perfecti e 27 mque ad 669, 2 uabillla- cantes uide audientes a sed ictum eritis b 27 nobis nos e )
669
ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut di et recedentes a uero Deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum, uidentes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne opus seruile non facietis; propter quod et per Ezecbielem prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus qui sanctifico eos. Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse est Deus.

Ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum eos articulos temporis conputetur, qui scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur, ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe. habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde [*]( 2 Ib. 3, 5 3 Ps. 89, 9 7 1. Cor. 15, 28 10 Dent. 5, 14 12 Ezech. 20, 12 23 Mt. 1, 2 sq. ) [*]( 2 recientes b deo uero a 3 partici b 4 A quo ..... uacabimus om. e 6 et ipse b 7 bona opera v 8 quam a b e a v; non p Domb. 9 ea] et b 10 cum de] ude (sic) e dicetur e 11 seruile non codd.; eeruile in eo non v ezech. bpv; hiezech. e a; iezech. a 12 prophetam om. b 13 et inter te b 14 perfecto b 15 in cod. e verba et perfecte usque ad Christi p. 670, 2 manu scl. XlIII. in menebranula adglutinata suppleta sunt 17 uelutiq; q; m. 2 insertum, b 18 eos om. b in scripturis bv 19 Babbatissimus b 20 dies primus b ab om. bl 23 hic b 26 ab] ut b usque omisso ad b )

670
usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, uerum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis?

Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante Domino reddidisse. Quibus parum uel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Arnen. [*]( 4 Act. 1, 7 ) [*]( 4 nosse a 6 septimum diem v 7 aeptimum] aempiternum omim diem b deua a 8 porro, in marg. autS, e 10 dominiclls) de ur omnibus b dies uelat VIII. dies eternuB b 13 ubi a e alteum amabimus om. a b 14 uerbis Ecce quod finitur col. 2 f. 289, v in b: reliqua uerba erit in fine sqq. m. 2 in margine infertore scripta sunt 15 quia et b 16 nullas] non a 17 huius ingentia a 19 gratias mecum b 20 cflgratulantea b amen a a s; amen. amen p Domb.j om. b e Subscriptionu: EXPLICIT. DEO GRATIAS. e EXPLICIT LIBER VIGESIMVS SECVNDVS (XXII p) SCI AVGVSTINI DE CI- VITATE DEI a p EXPLICIT LIBER XXII* AVGVSTINI DE CIVI- TATE DEI CONTRA PAGANOS. AMEN. b EXPLICIT CONTKA PAGANOS LIBER VICESIMVS SECVNDVS AVRELI AVGVSTINIEPI YPPONIREGIENSIS CIVITATIS DEI a )

671